DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

CAPUT III

De triplici primitate in primo principio ostendenda.

CONCLUSIONES. 1. Aliqua est natura in entibus effectiva.

2. Aliquod effectivum est simpliciter primum.

3. Simpliciter primum effectivum est incausahile.

4. Simpliciter primum effectivum est actu existens, et aliqua natura existens actualiter est sic effectiva.

5. Incausahile est ex se necesse esse.

6. Necessitas essendi ex se, uni soli naturae convenit.

7. Aliqua est natura in entibus finitiva.

8. Aliquod finitivum est simpliciter primum.

9. Primum finitivum est incausahile.

10. Primum finitivum est actu existens, et alicui naturae actu existenti convenit ista primitas.

11. In naturis entium aliqua est excedens.

12. Aliqua naturae eminens est simpliciter prima secundum perfectionem.

13. Suprema natura est incausabilis.

14. Suprema natura est aliqua actu existens.

15. Alicui unicae naturae et eidem actu existenti, inest triplex primitas, in triplici ordine essentiali, efficientiae, finis, et eminentiae.

16. Impossibile est idem ad duo essentialiter dependere, ad quorum utrumque ejus dependentia totaliter terminetur.

17. Uni soli naturae inest quaecumque primitas causae extrinsecae, unius rationis.

18. Primum effectivum est aclualissimum, virtualiter continens omnem actualitatem. Primus finis est optimus virtualiter continens omnem bonitatem. Primum eminens est perfectissimum, eminenter continens omnem perfectionem.

19. Una natura existens est prima, in triplici ordine praedicto, scilicet efficientiae, eminentiae et finis: et quaelibet alia est, sic posterior ista, praetermissis ordinibus finis et eminentiae, ex solo ordine efficientiae qui efficacior est. Potes procedere ita, accipe hujus tertii sex primas conclusiones, et sextae adjunge 16. 17. 19. et sic habes hujus tertii novem conclusiones. Quatuor primae concludunt primum efficiens esse, aliae quinque quod est tantum linum secundum speciem, vel naturam. Deinde quarta conclusio satis valet per viam efficientiae quae aliam requirit, puta tertiam,

et aliquae propositiones Aristotelis possunt praemitti. Si non illis propositum ostenditur, secundum illud pauca de primo cap. essent necessaria, et aliqua de secundo.

Domine Deus noster, qui te primum, ac novissimum esse praedicasti, doce servum tuum, te esse primum efficiens, ac primum eminens, finemque ultimum, ostendere ratione, quod certissima fide tenet. De sex quippe ordinibus essentialibus supradictis, tres placet eligere: duos causalitatis extrinsecae, et unum eminentiae, atque in istis tribus ordinibus, aliquam unam naturam primam esse simpliciter, si dederis, demonstrabo. Ideo autem dico naturam unam, quia in hoc tertio capite praedictae tres primitates, non de uno singulari, seu secundum numerum ostendetur, sed de unica quidditate, vel natura. De unitate vero numerali inferius erit sermo.

Aliqua est natura in entibus effectiva.

Quod ostenditur: quia aliqua est effectibilis; ergo aliqua est effectiva. Consequentia patet per naturam correlativorum. Antecedens probatur: tum, quia aliqua est contingens; ergo possibile esse post non esse; ergo nec a se, nec a nihilo: utroque enim modo ens foret a non ente; ergo ab alio effectibilis: tum, quia aliqua natura est mobilis, vel mutabilis, quia possibilis carere aliqua perfectione possibili sibi inesse: ergo terminus motus potest incipere, et ita effici. In hac conclusione et quibusdam sequentibus, possem proponere propositiones de actu, sic:

Aliqua natura est efficiens, quia aliqua est effecta, quia aliqua incipit esse, quia aliqua est terminus motus et contingens: sed malo de possibili conclusiones et praemissas proponere: illis quippe de actu concessis, istae de possibili conceduntur, et non e contra. Illae etiam de actu contingentes sunt, licet satis manifestae: istae de possibili sunt necessariae: illae quidem ad ens existens pertinent: istae ad ens quidditative sumptum pertinere proprie possunt. Existentia tamen illius quidditatis inferius ostendetur, de qua nunc ostendetur effectivum.