DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

SCHOLIUM XII.

Ultima conclusio continet intentum totius tractatus, nempe, Deum esse unum numero, idque ratione naturali ostendi. Pro quo adducit quinque rationes optimas. Idipsum probat fusius contra Varronem septem viis 1. d. 2. quaest. 3. Tandem concludit, sicut incepit et continuavit, ferventi et devota mentis ad Deum ascensione, de quo hactenus dicta, supra humanum, ut videtur, ingenium, specialibus ejusdem Dei adjutus auxiliis, subtilissime disputavit.

Quod scilicet unus Deus sis, extra quem non est alter, sicut per Prophetam dixisti.

Ad quod ostendendum non puto deficere rationes. Ad hanc conclusionem propositiones quinque propono, quarum quaelibet probata, infert propositum principale. Pri ma est, Unicus tantum numero est infinitus intellectus. Secunda, Una numero

tantum est infinita voluntas. Tertia, Una numero tantum est infinita potentia. Quarta, Unum numero tantum est necesse esse. Quinta, Unica sola est bonitas infinitas. Quod ex qualibet harum sequatur propositum, satis patet. Probantur per ordinem. Probatur primo prima: Infinitus intellectus quodlibet perfectissime ex se intelligit, hoc est quantum ipsum est intelligibile, et intelligendo a nullo alio dependet, quia tunc non esset infinitus. Si duo sunt intellectus infiniti, sint A et B. In utroque deficiet perfecta intellectio independens; nam A si intelligat B per B, dependet in intelligendo B, ab ipso B, sicut actus ab objecto, quando non est idem si - bi. Si autem A per se intelligit B, et non per B, non ita perfecte intelligit B, sicut B est intelligibile; quia nihil est perfectissime praesens, nisi vel in se, vel in aliquo eminentissimo continente, ipsum A non continet B, si dicatur, quod est simile. Contra: cognitio per simile est tantum cognitio in universali, inquantum assimilantur, . per hoc non cognoscentur propria, in quibus distinguuntur. Haec etiam cognitio in universali non est intuitiva, sed abstractiva, et intuitiva est perfectior. Item, idem actus non habet duo objecta adaequata; A adaequatur sibi; ergo non intelligit B. Secundo probatur secunda propositio, de voluntate infinita: Ipsa , summe amat summe amabile; ergo, etc. Exhoc sic: A summe amat summe amabile; sed A non summe amat B, cum naturaliter magis amet se; ergo similiter voluntate libera et recta sic amat, tum quia beatus esset in B, quo destructo, nihil minus esset beatus. Item, impossibile est idem posse in duobus beatificari, quod sequitur ex datis; nam ipso B non utitur A; ergo fruitur: ergo in ipso Best A, beatus.

Tertia propositio de potentia infinita, sic probatur. Omnipotens contingenter vult omne aliud a se, saltem causabile; potest ergo A velle hoc et B nolle: ergo hoc erit et non erit, vel alter erit non omnipotens. Ita tenet ratio Richardi quod unus posset facere alium nullipotentem, non destruendo ipsum in se, sed destruendo ipsum volendo oppositum. Nec est fingere, quod necessario velint concorditer, cum habeant voluntates idem contingenter et libere, respicientes. Item, A velit hoc, et B velit hoc, non erit a duobus, ita quod utrumque sit totalis ejus causa, impossibile est enim esse duas causas totales ejusdem, quia tunc dependeret ab illo essentialiter, sine quo aeque posset esse, nec hoc erit ab altero illorum, et reliquo non, quia habent voluntates aeque potentes: ergo hoc non erit; ergo neuter est omnipotens. Sic probatur de potentia infinita: si essent duae potentiae infinitae, utraque esset prima respectu eorumdem, quia dependentia essentialis est ad naturam, et aeque ad quodlibet in natura; ad duo prima non possunt eadem dependere, ex sextadecima tertii: non igitur est pluralitas principatuum bona, quia aut impossibilis, aut uterque princeps erit diminutus, et principans imperfecte, et tunc est quaerere virtute cujus unius conjunguntur in principando.

Quarta propositio de necesse esse sic probatur: Species multiplicabilis ex se, est multiplicabilis in infinita; . ergo si necesse esse potest multiplicari, possunt esse talia infinita; ergo et sunt, quia quodcumque necessarium, nisi sit, non potest esse.

Quinta propositio de bono, sic ostenditur: Plura bona sunt meliora uno, quando unum alteri addit bonitatem, infinito nihil melius. Juxta hoc, sic arguitur: Quaecumque voluntas omnino in bono infinito unico quietatur; sed si esse aliud, posset rationabiliter velle magis ambo esse, quam unicum; ergo non omnino quietaretur in unico summo bono. Possent alia media adduci, sed ad praesens ista sufficiant.

Domine Deus noster, Tu es unus naturaliter, Tu es unus numeraliter. Vere dixisti, quod extra te non est Deus. Nam etsi sint dii multi nuncupative et putative, sed tu es unicus numeraliter, Deus verus, ex quo omnia, in quo omnia, per quem omnia, Tu es benedictus in saecula saeculorum. Amen.

ANNOTATIONES.

Sequitur quartum capitulum, in quo pertractat de proprietatibus absolutis primi principii, et ponit conclusiones per ordinem ad propositum ostendendum; quarum prima est de simplicitate ejus, de qua habes diffuse. 8. distinct. 1. quaest. 1. et sequentibus. De gradibus etiam compositionis et simplicitatis, quaere ut nosti apud Formalistas, et super 8. et 10. Metaphysic. Vide Guillelmum Occhamdistinct. 1. tertii, quaest. 8. singularissime. Ostendit ergo simplicitatem Dei hic per negationem compositionis rerum et realitatum, seu Physicae et Metaphysicae, et instat contra se notanter, et solvit. Infra vero conclusione decima hujus capituli, ostendit simplicitatem omnimodam ejus, ut in primo ubi supra. Ubi advertendum, quod quodlibet ad intra in divinis, est formaliter necesse esse, licet non a se, ex se tamen. Et ideo licet relationes divinae non sint formaliter quantae, sunt tamen formaliter necesse esse. Non tamen ex hoc sequitur, quod persona divina sit bis necesse esse, ut instantia illa infert. Et licet quibusdam videatur quod non bene solvatur, nec quod argumentum contra quod adducitur, procedit sufficienter, dicendum nihilominus cum Doctore, qui altius volavit, quod ipsi non bene vident; quia sicut ponit Doctor quamlibet perfectionem divinam esse formaliter infinitam, propria infinitate; ex quo tamen non sequitur personam habentem hujusmodi duas perfectiones, esse bis infinitam, eo quod sicut omnes perfectiones transeunt in unam realiter, ita omnes infinitates, ita hic dicendum est de necesse esse. Numeratio ergo talis quaerit distinlionem rerum, vel realitatum. Potest tamen concedi, quod persona talis habet in se plures rationes formales, unde sit infinita, et necesse esse.

Et si arguas, sicut in simili solet saepe arguere Doctor, quod tunc aliquid esset infinitum, vel necesse esse, aliquo, quo non posito, nihilominus esset infinitum, vel necesse esse. Dico, ut ipse (2. dist. q. 3. et 4. ) dicit, quod ibi potest intelligi implicatio compossibilium, vel incompossibilium. Primo modo procedit argumentum, et ita Doctor arguit quaest. de Unitate Dei, et q. 5. Quodlibeti, et 1. dist. 3. et alibi. Non potest enim poni una perfectio simpliciter sine alia, nec unum necesse esse, sine alio, imo nisi in alio. Qualiter autem pluralitas formalitatum stat cum summa simplicitate, et qualiter aliter est identitas talium in divinis, quam in creatis realitatum, vel formalitatum generis et differentiae, vide ubi supra, dist. 8. primi, quia non intendo hic aliquid addere, quia diffuse alibi habetur in doctrina hujus. Argumentum ergo Doctoris ex ratione necesse esse procedens, quod etiam est Avicennae 8. Metaph. c. 4. videtur bene concludere, quidquid dicat loquens. Forte tamen Philosophus poneret necesse esse in genere, sed hoc verum est de necesse esse causato, in hoc tamen erravit, ut nosti: unde qui negat antecedens, negare debet et consequens, si recte sentit.

Secunda conclusio est de summitate ejus, et eorum quae sunt intrinseca sibi. Et notanter dicit intrinseca, propter respectus ad extra, et extrinseca entia universi. Quam probat faciliter, et breviter ex identitate talium ad ipsam naturam summam. Sed ibi posset objici ad hominem, quia, per ipsum, relationes divinae, maxime originis; non sunt quantae formaliter; sed quod non est quantum non videtur esse summum; ergo oppositum conclusionis est verum.

Item, identitas est intrinsecum aliquid in divinis, maxime secundum ipsum, quia ponit eam relationem realem, ut 31. distinct. 1. habetur; summa autem identitas non semper ibi ponitur, sequendo doctrinam hujus; quia ponit distinctionem formalem et ex natura rei, ibidem, et realem inter personas; et esset bonum motivum pro adversariis, si scirent bene venari, sed nihil subtilitatis habent in suis scartaphaliis, nisi quod mendicarunt ex nostris. Item, possent argui reflectendo argumentum ad distinctionem, et contra eos et contra Doctorem. Contra eos, qui non ponunt nisi distinctionem rationis, quae non est summa, imo minima. Contra Doctorem etiam, qui ponit distinctionem ex natura rei, vel formalem, quae minor est proprie reali. Alia plura possent adduci, sed nolo immorari.

Ad primum potest dici uno modo, quod loquitur de perfectionibus absolutis, quae sunt capaces summitatis formaliter. Vel aliter, quod relationes tales, sunt summae identice, ut procedit probatio conclusionis,

licet non formaliter. Vel tertio, quod sunt summae, loquendo de perfectione hypothetica non quidditativa. Vide 4. et 5. quaest. Quodlibeti, et I. et 26. distinct. 1. et alibi saepe Unde secundum Apostolum paternitas divina, est a qua omnis alia in coilo, et in terra nominatur. Summe etiam tale, in proposito accipitur pro illo, quod non potest excedi, et quod est verissime tale, non aulem pro infinite tali, nisi identice. Ad aliud, patet idem; est enim identitas summa in divinis identice; est etiam omnis identitas ibi, licet non inter quaecumque. Et quod dicitur ab adversariis identitas formalis, vel ex natura rei, est major reali; ergo est ponenda inter perfectiones divinas, ubi est summa simplicitas. Dicendum, quod nihil est ponendum, quod non potest poni sine implicatione contradictionis, implicat autem in divinis poni formalitatem sapientiae et bonitatis, et cum hoc, quod sit identitas formalis talium. Nec obstat infinitas utriusque: quia licet arguat identitatem realem et compossibilitatem talem, non tamen formalem, quia modus est conservativus, et non destructivus quidditatis. Quaere copiose in doctrina hujus, et sequacium, ad haec plura addendo, et bene ponderando. Ad aliud, quantum ad primam partem, sustinendo opinionem communem, diceretur, quod distinctio rationis non est intrinsecum in divinis, ideo non est conlra conclusionem. Quantum ad secundam partem dicendum, ut prius dictum est, talis enim distinctio est summa, et identice, et secundum exigentiam extremorum et compossibilitatem ad identitatem simpliciter.

Tertia conclusio est de coexigentia perfectionum simpliciter, atque simultate in natura summa, sive in primo principio. Ad cujus probationem, praesupponit rationem perfectionis simpliciter ex Anselmi Monolog. 15. contra quam instat, et solvit, suo modo exponendo eam, ut alibi saepe tangit. Vide in 1 . distinct. 2. part. 2. quaest. 1. solut, et distinct. 8. quaest. 1. in solut. 1. arg. sed prolixius in Quodlibelo, quaest. 5.

art. 2. et ratione 2. Hic ver. ) paucis, et egregie exponit eam: quaere FranciscumMayr: in primo Conflat: distinct. 34. et 35, copiose de perfectionibus simpliciter. Unde breviter, et regulariter tene, omne illud, et solum tale, esse perfectionem simpliciter, cui non repugnat infinitas formaliter. Est ergo intellectus rationis Anselmi iste; Perfectio simpliciter, est talis, quae in quocumque supposito absolute considerato, secundum rationem suppositi, non determinando naturam in qua, vel cujus sit suppositum, melius est ipsum quam non ipsum. Hoc est quam quodcumque incompossibile sibi. Quo praemisso, probat optime conclusionem, et ex necessitate, et communicabilitate perfectionis simpliciter. Quaere ubi supra, in Quodlibelo. Vide instantias circa haec dicta in Francisco, ubi supra, et alibi saepe, et quaere Occham, ut nosti, et maxime 8. distinct. 1. et pondera quod omnis perfectio simpliciter est transcendens, et convenit Deo in summo. In aliquibus originalibus habetur quaedam littera hic, quae sic incipit: sed nihil valet haec probatio, etc. usque illuc exclusive, dicendis de infinitate, etc. sed quia non videbatur multum utilis, omisimus eam, quaere si placuerit.

Quarta conclusio est de intellectione, et volitione primi principii, quam probat quatuor rationibus efficacissimis, contra quarum tertiam instat, et solvit, et totum fere habet in primo, distinct. 2. quaest. 1. consequenter adducit probationem aliorum, quam non acceptat. Quaere Var. et alios, ubi supra. Deinde replicat pluries, et solvit usque ad finem subtilissime digrediendo. Pro hujus materiae ulteriori declaratione, quaere eum primo Reportationum distinct. 35. singularissime, et Franciscum distinct. 36. primo Conflatus, et Aristotelem 12. Metaphysic. text. cornui, et Averroem ibidem, satis bene suo modo. Quaere Occham Quodlibelo 2. quaest. 2. et quod ibi tangit rationem pro conclusione, de contingentia causalitatis primi efficientis, ponderabis, pro et contra, prolixe, ut nosti. Vide 8. distinct. 1. quaest. fin. et distinct. 39. ejusdem, et 7. quaest. Quodlibeti Inquire fundamenta Philosophorum, ut scis, ad oppositum, et tange ibi instantiam ad hominem, ex dictis suis in primo, dist. 1. quaest. 4. et in 2. distinet. 25. Quaere alios ibidem ad haec, et die consequenter semper salvando veritatem Scoticam. Confirmabis etiam in prima ratione ad conclusionem illa verba; omne naturale agens praecise consideratum, etc. Ex his, quae habet 1. quaest. 4. propositione 3. contra Avicennam, et pondera bene instantias. Illa probatio ibi: Haec etiam conclusio probatur, etc. usque illuc: Item tertio, sic, etc. videtur esse additio, quae infra in aliquibus originalibus post quartam rationem ponitur, salis tamen valet, licet forte simpliciter, a priori petit. Quaere Augustinum Trinit. 15. c. 4. et Civit. Dei, lib. 11. c. 16. et Philosophum 12. Metaph. et 2. de Generat. animalium, cap 1. et adde plura, pro et contra, ut nosti. Quaere 2. Physic. et in Quodlibelo, quaest. 16. et sequentibus, et 17. dist. prim. et alibi saepe In doctrina hujus, et aliorum ad haec. Et pondera, quod haec propositio, quam hic conatur ratione naturali ostendere, est de numero creditarum, ut infra patebit.

Instare contra dicta hic prolixe posset, sed ubi supra omnia quaerantur. Ad hominem vero (quod genus arguendi difficilius est) diligens lector instantias considerabit, atque consequenter dicet. Nihil profecto nec superfluum, nec jiminutum in his diclis invenies, si passionibus semotis judicabis; quare evasiones frivolas aliorum hic, et instantias faciliter contemne, et infringe. Satis namque erat huic viro, ad veritates creditas, licet in se demonstrabiles, rationes ita efficaces naturali ingenio reperisse, quales forte nunquam Philosophi ad naturaliter nota probanda, adinvenerant, sed ut probabiliter suppono, cum Moyse in monte hoc vidit, aut cum Paulo ad tertium caelum ascendit, aut certet cum alio Joanne, supra pectus sapientiae recubuit, ubi cuncta in regulis aeternis didicit; vallis ergo caligine circumdati patientiam, velint nolint, habeant adversarii.

Quinta conclusio est de modo causandi primi principii quae ex jam dictis patet, et ubi supra quotavi, plenius disputatur. Instat contra se quatuor ralionibus, quas hic non solvit. Ad primam breviter dicatur, quod bene stat aliquid in se esse necessario esse, cujus actio, vel operatio, ad aliud contingenter terminatur. Vide 14. quaest. Quodlibeti, et 39. dist. primi, et 8. dist. ejusdem. Ad aliud, quod licet determinatio divinae voluntatis sit aeterna, et ab aeterno, non tamen pro aeterno ad extra. Ad ulteriorem declarationem illius rationis, potest negari similitudo. Vel aliter, quod pro quocumque instanti est determinatio divinae voluntatis ad extra, pro eodem est determinatio voluntatis creatae concurrentis, licet utraque contingenter, in sensu divisionis. Non igitur necessitatur voluntas creata, nec frustratur divina. Videatur etiam hoc in primo, ubi supra, et diti. 40. et 41. et 48. et alibi, et in Quodlibeto, et in 2. dist. 1. et 25. et sequentibus. Ad aliud dico ut prius: quod movente prima movet secunda, et e contra, ad quodcumque positivum producibile ab utraque, et quod tangitur de voluntate peccante, quaere in 2. dist. 37. et 7. dist. ejusdem, et 14. dist. 4. et alibi. Ad quartum concedo, quod infertur, simpliciter loquendo, licet sit necessitas secundum quid aliquando. Quaere in primo ubi prius, et alibi, ut nosti; plura adde, bene examinando. Credo, quod illa verba in fine, cum dicit: quaerantur in quaestione, etc. sint Extra vel additio; aliter oporteret, vel quod scripsit quaestionem de futuris contingentibus seorsum, quod bene possibile est in Logicalibus, aut in Physicis, vel quod primum Sententiarum prius scripsit, quam hunc tractatum; cujus tamen oppositum probabiliter sustineo, et supra praemisi; dicatur ergo additio, vel recurratur ad illa loca.

Sexta conclusio est de identitate operationis appetitivae, et similiter cognitivae primi principii respectu sui, ut objecti suae naturae, quam probat. Primo, ratione sua, ingeniose dupliciter eam formando. Et intellige causationem et causalitatem, non pro respectibus, sed pro substrato, et sic cessabit frivola instantia adversarii hic. Intellige etiam cum dicit: quia nihil aliud est objectum amari a voluntate, etc. de alietate reali esse verum, de alietate vero rationis falsum, ut scis. Deinde probat conclusionem ralionibus Aristotelis 12-Metaphys. quas declarat suo modo. In declaratione primae rationis posset oriri instantia de intelleclu creato et voluntate tali; quia si haec declaratio valet, sequitur quod nostrum intelligere est nobilius nostro intellectu, et similiter de Angelico potest arguit. Sed ad hoc potest dici, quod intelligere creatum est nobilius objective seu terminative, ipso intellectu; et similiter de volitione et voluntate et hoc quando sunt ipsius entis primi; subjective vero et formaliter, est e contra, cum unum sit substantia, et alterum accidens. Sequendo imaginationem Thomistarum, videretur necessarium et non inconveniens, illud quod infertur utroque modo: quia in his quae sunt ejusdem generis, posterius generatione est perfectius, maxime si prius est receptivum ejus, de quo alias. Adverte, cum dicit in fine declarationis secundae, quod istae rationes etiam secundum Aristotelem non erant demonstrationes, quia ex hoc habes, et quod rationes Doctoris sunt efficaciores Aristotelis, et quod, ut videtur, intendit simpliciter hic demonstrare, hoc est, ut materia patitur, et ingenium viatoris attingere potest, efficaciter arguere. Consequenter adducit aliam probationem, quae est Commentatoris 12. Metaphys. com. 51. et 3. de Anima, comm. 15. quam etiam habetThomas 1. part. s. quaest. 14. art. 4. et in primo scripti, dist. 35. quaest. 1. solvendo 3. argum. et aegidius Quodlib. 3. quaest. 10. quam tollit per instantiam:

quae tamen licet bona sit ad Theologum, ut patet 3. dist. 2. quaest. 8. et alibi, non tamen quod infertur esset inconveniens apud Commentatorem; sed qualiter etiam valet, et probari possit contra ipsum, vide quaest. 1. 4. et alibi. Deinde infert quatuor corollaria ex hac conclusione valde notanter. Quaere quaest. 1. prolog. in Reponatis, pro dedaratione corollariorum, et in2. dist. 3. quaest. 10. Alia plura hic pro et contra, adducat studiosus lector.

Septima conclusio est de identitate intelligere, et similiter velle primi principii, respectu cujuscumque, ut objecti suae naturae, quam probat. Primo quatuor rationibus propriis. Pro confirmatione primae rationis, nota ea quae habet in 4. quaest. 1. propositione 3. contra Avicennam, et in primo et secundo plerumque, de productionibus ad intra et ad extra, et in Quodlibeto quaest. 2. art. 3. Quantum ad secundam rationem, exclude cavillationem Averrois de inlellectione intellectus adepti respectu sui, et respectu aliorum.

Quoad tertiam rationem, posset esse instantia ad hominem, de identitate intellectus, et voluntatis, quam ponit; quia, sicut hic arguit, sequeretur quod intellectio in voluntate, et velle in intellectu reciperetur, quare intellectus vellet et voluntas intelligeret. Similiter, si quod infert esset inconveniens, nobilius videlicet esse susceptivum ignobiliorum, quare nec accidens in substantia, nec relatio in qualitate reciperetur, et sic de aliis.

Ad primum dicendum, quod licet sint una res, sunt tamen diversae realitates vel formalitates, quod sufficit ad diversas de-I nominationes et formales receptiones. Vide in 2. dist. 16. solvendo argumenta principalia, et 15. quaest. Quodlibeti, et alibi, et instantias subtiliores adde. Vide 35. dist. 1 . in Reportatis.

Ad aliud, non valet similitudo, quia secus de his, quae sunt ejusdem generis propinqui, etiam secus de his, quae sunt alterius Praedicamenti, ut patet; et etiam quia actus secundi immanentes sunt fines,

et non gratia alterius, ut patet 9. Metaphysicae. An autem substantia, et quodcumque susceptivum alicujus, inquantum tale, sit nobilius recepto, habet considerari: quaere ut nosti.

In quarta ratione pondera bene cum dicit: Idem intelligere potest esse respectu plurium objectorum ordinatorum: nota ly ordinatorum, unde tollitur instantia ad hominem 3. dist. 2. quaest. 10. et 1. quaest. 4. propositione 2. contra Avicennam.

Deinde adducit tres rationes aliorum, ad hanc conclusionem, quas, suo more, quia non concludunt, etiam Topice, sed tantum Sophistice, impugnat. Quaere Alexand. de Alexand. in primo d. 35. et alios. Pro exemplo, quod tangit in secunda ratione illarum, de intelligere animae Christi et beatorum, vide in 3. dist. 14. et 18. Plura hic possent pro et contra adduci, quae omitto lectori, quia nec temporis commoditas suppetit, nec prolixitas delectat.

Octava conclusio est de actualitate, aelernitate, necessitate et perfectione, atque prioritate intellectionis divinae, respectu omnium aliorum, et habet duas paries principales. (Secunda ibi: Prius naturaliter, etc. ) quas probat egregie. In probatione primae partis adverte, cum dicit; ut alibi declaravi, quod illud alibi potest assignari super lib. de Anima, ubi tenet ens esse objectum adaequatum intellectus, et hoc sustinendo praesupposita supra. Habetur autem in Metaphysica et Sententiis copiose. Pro velificatione et declaralione hujus conclusionis, vide 35. 36. et 39. dist. prim. et 3. quaest. prolog. Sed pondera instantiam ex his, quae habet 8. dist. prim. quaest. 3. et quaest. 3. prolog. et alibi saepe; qualiter intellectus divinus, cum praecise inluilive intelligat quidquid intelligit, ab aeterno potuerit omnia, cum nondum fuerint, intueri, nisi forte eminenter vel virtualiter, quod non esset proprie ea intelligere formaliter, quod communiter tenetur de intellectu divino: vide Franciscum dist. 36. primi, et alios. Satis hoc dubium cogit de futuris maxime contingentibus, et hoc sequendo principia hujus.

Quod etiam tangit de arte et notitia artificis, quaere 1. quaest. 2. et 8. quaest. Quodlibeti. Ibi vero cum dicit: Contra istam instatur, etc. usque illuc: Secunda pars, etc. videtur Extra, vel additio, et tangitur notanter in Theorematibus, propositione tertia, in commento.

Et potest dici, quod illa universalis generatur ex experimentis, et illa ex similibus actibus, ut patet primo Metaphysicae. Ulterius etiam dicendum, quod ex imperfectione intellectus creati hoc provenit, qualis non est ponenda in Deo. In probatione etiam secundae partis, cum dicit, quod esse aliorum a primo, non est neces-, se esse, considera instantiam; quia videtur quod entia in esse cognito ab aeterno producta, sint necesse esse, cum necessario in tali esse producta sint a Deo.

Ad quod vide 36. dist. prim. et sequentibus, et 1. quaest 4. et 1. dist. 2. quaest. 1. et 2. et 14. quaest. Quodlibeti, et alibi. Ibi etiam pondera instantiam ex prima propositione Theorematum, scilicet intellectionem intelligibilem, et die consequenter, ut ibi notabo.

Circa hanc conclusionem est magna altercatio, sequendo ineptias Averrois, ut communiter exponitur 12. Metaphysicae, ubi supra, et sequacium ejus. Vult enim, quod nihil extra se intelligit, et specialiter singulare, ut alii addunt; sed mentitur in caput suum, imo quidquid intelligit, estsingulare, vel virtute singularis illud intelligit. Licet enim essentia divina sit universale in repraesentando, est tamen seipsa singularis in praedicando. Posset tamen colorari propter Aristotelem, quod verum est in ratione motivi, in ratione autem terminativi saltem secundarii, falsissimum. Adducere hic motiva ejus, et sequentium ipsum frustra judicavi, quia alias copiose ubi supra habentur. Quaere antiquos et modernos Theologos. Unde etiam ipse et Magister ejus, probat primum esse intelligentem et volentem, nisi ex effectibus, cum tamen neget Deum aliquid efficere.

Ex fundamentis tamen Aristotelis potest persuaderi, quod Deus intelligit alia. Et si dicas, quod in universali verum repraesentativo et motivo, sed non universale, vel universaliter tantum, imo in particulari. Ideae enim singularium et nedum specierum, ponuntur ad aeterno in intellectu divino. Vide 35. et 36. dist primi, et maxime in Reportalis. Pondera bene primo de Anima, et 3. Metaphysicae, motivum Aristotelis de cognitione litis. Primo etiam Ethicorum, et 10. de felici Dei amicissimo et de Dei cura, et sollicitudine circa entia ibidem, et 12. Metaph. ad finem, et alia plura alibi. Obstinatis nihilominus, et protervis nihil probabis.

Nona conclusio est de infinitate primi entis, et est fere principalis in hoc tractatu; nam probato, quod sit formaliter infinitum, habetur faciliter, quod sit unum, ut 5. quaest. Quodlibeti, arlic. 2. egregie ostendit, et similiter de aliis perfectionibus dicendum. Et assumit pro inchoatione conclusionis, dictum Pauli ad Bom. 11. Et aliqui hic assignant principium capituli, scilicet quinti hujus tractalus, sed non oportet, quia omnia ista pertinent ad unum capitulum. Probat autem hanc conclusionem, sex, vel septem viis, vel quatuor seu quinque principalibus. Et Inceptor movet ad singulas vias singulas quaestiones Quodlibeto 7. ubi supra. Et ex fundamentis Averrois ruinosis multa possunt hic adduci, ad impediendum rationes Doctoris, omnia tamen vento agitabis et infringes faciliter. Circa infinitatem intensivam, seu vigoris primi entis, est magna altercatio in doctrina Aristotelis, et Averrois et sequacium varie exponentium. Nam 8. Physicorum, et expresse 2. Caeli, et in de Substantia orbis, videtur dicere Commentator, quod est tantum infinitas durationis in ipso ponenda, licet 12. Metaphysicae videatur vacillare. Doctor tamen noster et hic, et 5. et 7. quaest. Quodlibeti, et 8. dist. prim. judicio meo ex fundamentis

Aristotelis, satis evidenter ostendit infinitatem vigoris ejus. Quod Averroes dicat pro vel contra, parum refert, quia ex intentione conabatur omnia fundamenta legis divinae evertere. Utere ergo regula Scotica 7. quaest. Quodlibeti, ubique, circa dicta Aristotelis et Averrois. Tria ergo prima media procedunt de intelligere primi, et conditionibus ejus, et de intellectu suo, atque objecto ejus. Primum medium examinabis bene, et inquire in quodlibeto quaest. 5. ad propositum optime.

Sed posset objici contra hoc, quod infert ibi; videlicet ex infinitate inlelligibilium, infinitatem intellectus simul etiam omnia intelligentis, ex his, quae habet in 3 . dist. 14. de inlellectione animae Christi. Sed ibi satis bene solvitur haec instantia; loquitur enim hic de intellectu ex se, et perfectione intrinseca, potente intelligere infinita unico actu, quorum quodlibet requirit determinatam perfectionem in intellectione et intelligente sui. Ubi pondera illam regulam Scoticam: Quando scilicet pluralitas concludit majorem perfectionem, etc. quam in plerisque locis adducit. Vide in 2. dist. 3. quaest. 10. et in 3. ubi supra, et quam non veretur loquens hic negare, quae tamen ex terminis videtur evidentissima. Addit duas evasiones apparentes, et impugnat. Impugnatione 2. adverte cum dicit, sicut in quaestione de individuatione ostendi ; quia pos-1 set poni additio, vel aliquid litterae addi, ut salventur superius dicta. Vide tamen 7. Metaphysica, quaest. 13. et 3. dist. 2. ad propositum. Haec varietas allegationum parit non modicam perplexitatem, sed supra circa hoc copiose, quod mihi videbatur, dixi. Forte enim seorsum plures quaestiones primo disputavit, quas postmodum in unum collegit. Secundum medium procedit ex infinitate intelligibilitatis essentiae primi, quod fortissimum est, quidquid dicat adversarius; et instat tripliciter, et solvendo primam instantiam, pondera optime, quae dicit, quia singularis solutio, et ubique necessaria. Vide in prolog. et dist. 3. prim, et alibi saepe ad propositum. lbi etiam adverte, cum dicit, de qua alibi multum dixi, illud alibi, quaere super lib. de Anima, et posset poni additio, vel Extra. Habes tamen illud in 2. dist. 3. quaest. 9. in principio solutionis, et in 3. dist. 14. quaest. 3. et in 4. dist. 10. art. 3. quaest. 2. et in Quodlibeto, quaest. 6. art. 1. et quaest. 13. et in 7. Metaphysicae, ut nosti. Ibi assignatur quaedam additio, quae sic incipit. Contra: phantasma potest, etc. usque ibi: Si igitur intellectionem inluitivam, etc. ponitur in aliquibus originalibus immediate ante solutionem secundae instantiae ibi: Ad secundum, licet causa prior, etc. Et sequitur alia additio quam habes infra, quae sic incipit: Tamen negaretur infinitas intensiva, etc. usque illuc, Si objicitur, primum non posse ex se, etc. et alia etiam quam habes infra, quae sic incipit, Item, quantum est divisibile, etc. usque ibi: Tertio ex hoc excluditur, etc. Omnia in quam, ponuntur simul in aliquibus originalibus immediate ante solutionem secundae instantiae, ut supra; sed sive simul, sive seorsum (quod convenientius est) habeantur, ut posuimus, non sunt multum de necessitate litterae, satis tamen subtiles sententiae Quare vel addantur, vel omittantur, ut voluerit lector. Pondera consequenter solutiones secundae, et tertiae instantiarum, quia valde peregrinae et necessariae. Profecto dum haec scribebat, calamum in mente tingebat. Littera tota correcta et irrefragabilis.

Tertium medium est valde singulare, et subtile, et non ponitur in 2. dist. prim. sed potest colligi, vel saltem confirmari per ea, quae habet in 8. dist. prim. quaest. 2. et 3. et procedit ex substantialitate intellectionis primi, et per consequens ipsius infinitate, ubi tamen caute expone substantiam et accidens. Et adverte ad singula verba, et qualiter sunt ejusdem rationis intellectio finita et infinita, et quo modo perfectiones absolutae in divinis, sunt substantia, vel substantiales. Et nota valde qualiter exponit speciem transferri ad divina, et hoc ratione differentiae. Omnia quaere 8. dist. prim. utriusque, et alibi. Excusat se consequenter de brevitate, et format aliter argumentum; et totum examinans diligenter, quia omnia plena succo.

Quartum medium procedit ex simplicitate primi, eo quod compositionis realis et rationis expers, ut supra dictum est. Et instantias contra hoc vide 8. dist. prim. ubi supra, et per totum hic vide cavillationes aliorum, quas non duxi hic inserendas, ut prius dixi, quia super Sententias intendo omnia pertractare.

Quintum medium, sive quinta via est ex eminentia primi entis. Vide in Quodlibeto, quaest. 6. art. 1. pro declaralione principii rationis secundae. Hic pondera processum Doctoris haec optime. Multi enim negant infinitatem convenire enti, et probare oppositum est difficile. Conatur tamen suo modo hoc ostendere, non protervo saltem.

Deinde infra cum dicit: Sicut contradicf orta ex rationibus propriis, etc. est regula Scotica. Vide 2. dist. prim. quaest. 1. ubi etiam omnia sequentia, et quaest. 4. ejusdem, et dist. 13. et 17. ejusdem, quaest. finali, et in 2. dist. 1. quaest. 3. et in Quodlibeto, qu. 5. art. 3. et alibi saepe. Nota etiam rationem infiniti in actu, quam addit ibi. Quaere super 3. Physicorum, sed singularissime in Quodlibeto, quaest. 5. in principio. Pondera etiam aliam regulam Scoticam, infra ibi: Sicut quodlibet est ponendum possibile, etc. Vide in Quodlibeto, , quaest. 10. et alibi saepe in doctrina hujus. Adde hic illam proposilionem notabilem, quam habet 3. dist. 2. quaest. finali, ad finem : Omnis, videlicet gradus possibilis in ente est. Exponit consequenter incidentaliter rationem, seu descriptionem Anselmi prosolog. 2. de summo cogitabili. Vide 2. dist. prim. quaest. 2. Vide etiam propter ea, quae ibi tangit in Quodlibeto, quaet. 3. art. 1. sed tange instantiam ad hominem in 2. dist. 1. quaest. 3. et dist. 6. quaest. 1.

et die consequenter. Vide etiam in Quodlibeto, quaest. 1. art. 1. parte 1. et 8. dist prim. quaest. 3. contra 2. opin. et alibi saepe plura, pro resolutione eorum, quae ibi tangit. Adverte etiam ad ea, quae ibi dicit de esse quidditativo, et existentiae, et de intelligibili visibili, et abstractive, plura addendo.

Sextum medium seu sexta via, est ex ultimata quiete, et appetibilitate naturali objectiva primi entis. Vide copiose in 4. dist. 49. et in 2. dist. 6. et pondera ibi singularissime, unde cognoscitur inclinatio naturalis respectu alicujus in aliquo. Multa adde, ut nosti.

Septima via, seu medium septimum, est ex causalitate effectiva primi entis, quam dicit esse Aristotelis, cujus consequentiam ponit. Vide totum in Quodlibeto, quaest. 7. Et recitat colorationes, seu declarationes aliorum in Aristotelem, quantum ad antecedens, et consequentiam. Vide Henricum Quodlib. 4. quaest. 3. et Bonav. in primo, dist. 33. quaest. 1. art. 1. et alios antiquos. Quaere Averroem, et ejus sequaces super 8. Physicorum. Sed modernos hujus sequaces, quos nosti, inquire ibi et alibi.

Consequenter impugnat hujus declarationes, quantum ad consequentiam, et primo tangit motivum Aristotelis 1. Ethicorum, contra Platonem cap. 7. de duratione majori, et patet in simili, quaest. 6. Quodlibeli. Sed posset adduci instantia, ex 1. dist. 2. quaest. 3. Consequenter tamen dices, ut ibi notavi. Propter dicta in impugnatione secundae declarationis, vide Franciscum in primo Conflat. dist. 43. quaest. penultima.

Addit quamdam rationem, ex consideratione astrologica, ut ostendatur infinitas specierum, quam dicit non esse ad mentem Aristotelis. Vide in 4. dist. 43. quaest. 3. in principio. Deinde objicit contra se dupliciter valde notanter, et solvit; ubi tangit de potentia simultatis, et de simultate potentiae, et plura ubique utilia. Ultimo ponit suam declarationem in Aristo te -

lem. Tange ibi instantiam ex 4. dist. 12. quaest. 3. de modo dandi esse effective et formaliter, et die consequenter. Ibi etiam adverte, quod licet omnipotenlia, ut ponitur a Theologis, non possit demonstrari, seu efficaci ratione naturali ostendi, potentia tamen infinita sic. Quaere in Quodlibeto, quaest. 7. et in primo, dist. 42. Ibidem infra, cum dicit: usque ad tractatum de creditis, etc. adverte, quod tractatus ille habetur, vel inseritur in Theorematibus, ut infra tangam, et ibi notavimus. Sed an debeat esse seorsum, an non, ibi habet videri. Ponitur ibi additio quaedam, de qua supra mentionem feci. Quare etiam causae secundae concurrunt cum prima, tangit ibi Physice imaginando, sed aliter dicas Theologice, ut nosti. Plura ibi pro et contra adde, bene masticando.

Ultimo pro hac conclusione adducit rationes aliorum, quarum prima est Henrici Quodlibeto 4. quaest. ultima, et Richardi de media Villa in 2. dist. I. articulo 4. quaest. 4. Quaere Thomam et alios, et procedit ex virtute creativa primi entis, quam impugnat, et quantum ad antecedens, et consequentiam, et declarat egregie, qualiter intelligi debet distantia infinita extremorum creationis. Vide idem optime in 4. quaest. 1. Quaere in 2. dist. 1. quaest. 2. et dist. 39. prim. ad propositum hic aliqua.

Vult resolute Doctor, quod distantiarum alia est privativa, alia positiva. Prima potest poni finita, et hoc vel major vel minor, et utraque positive vel permissive; potest etiam poni infinita, et hoc vel excessive vel indeterminate, et utrumque positive vel permissive. Secunda principalis, aut est quantitativa, et hoc vel per medium majus vel minus; aut est entila -Uva, et hoc vel sine medio vel cum medio; et utroque modo, vel est finita vel infinita; et hoc vel positive vel privative. Quaere declarationem membrorum in 4. ubi prius, et alibi, ut nosti. De multiplici acceptione infiniti, quaere 3. Physicorum, et de conditionibus creationis et extremorum ejus,

et cui convenit creare, vide in 2. et 4. ubi supra, et in 3. dist. 11. et Quodlib. quaest. 12. et alibi.

Secunda ratio aliorum ad hanc conclusionem, procedit ex immaterialitate primi principii. Quaere 1. part. S. Thomae, quaest. 7. art. 1. et 2. quam impugnat ad hominem, instando. Vide bene in Reportatis, prim. dist. 2. Hic ponil enim Thomas Angelum esse immaterialem, quod an verum sit, quaere 3. dist. 2. in antiquis, et maxime in Bonav. et in quaest. hujus, super lib. de Anima singularissime, et excludit evasionem eorum, ubi supra, de esse et essentia, ad quae ullimate refugium habent Thomistae plerumque; nescio si terminos soli recte sapiunt, aut certe insaniunt, dum concretum abstracto accidere, et realiter ab ipso distingui asserunt, vel forte dum alii gustarunt nectar et manna, dormitarunt. Docet igitur Doctor egregie cui primo convenit finitas, vel infinitas. Quaere 8. dist. prim. quaest. 3. et 5. quaest. Quodlibeta. Consequitur namque extrinsecus intrinsece quidditatem prius quocumque alio, non formaliter incluso. Ibi ostendit defectum argumenti eorum, sicut in simili habetur 3. Physicorum, text. comment. 31. ubi disputat Philosophus, an sit dare infinitum, et arguit quod sic, quinque rationibus, in quarum quarta est sophisma, de quo loquitur Doctor: et infra text. comment. 74. solvit ipsum, et expresse habet id quod hic intendit, quod scilicet omne finitum est in se tale, prius quam ad alterum comparetur.

Omitto prolixiorem disputationem praedictorum hic; solutis enim, et refutatis, et impugnatis motivis et cavillationibus nostratum Minorum, qui soli (pace aliorum dixerim) limpide viderunt doctrinam hujus, aliorum tela minime sunt formidanda; super Sententias igitur, Deo duce, omnia recitabo et quae ad rem non faciunt annihilabo.

Decima conclusio est de omnimoda simplicitate primi principii; nam licet supra, conclusione prima hujus, pertractavit de simplicitate ejus, non tamen omnimoda, sed tantum opposita compositioni essentiali, Physicae vel Metaphysicae. Quam probat primo de essentiali, secundo de integrali, tertio de accidentali compositione, disputando, quae omnia fere habentur 8. dist. prim. quaest. 1. exponit notanter argumentum Aristotelis 8. Physicorum, et 12. Metaphysicae, et applicat ad propositum. Vide Ocham Quodlib. 7. quaest. 22. Satis apparenter ibi ponitur quaedam additio, de qua mentionem feci supra, et est satis ad propositum. Deinde probando, quod non sit in primo compositio accidentalis, adducit quatuor probationes, quarum duas primas magis acceptat. Nam contra alias duas notabiliter instat, ubi pulchra ubique notanda de perfectionibus simplicibus. Vide hunc, et alios ubi supra nota vi. Tota littera est sincera, et satis clara, quam tamen diligenter ocellabis.

Consequenter ibi: Domine Deus noster plurimas, etc. Recolligit hactenus dicta, et nonnulla alia addit et ostendit, quae Philosophi et quae Catholici de Deo ostendere valent, et qualiter suus processus fuerat Physicus hic; ad credita vero remittit se in tractatum sequentem, de quo supra. Loca in Aristotele et Commentatore atque Avicenna, et caeteris antiquis, ubi haec enumerata habentur, supra fere expresse habentur, et tu adde, et quaere alibi pluries 5 et nota valde discursum contemplativum quem facit, tanquam alter in Patmos beatus Joannes, et ostendit notanter excellentiam veritatum creditarum, respectu naturaliter acquisitarum. De ideis non multum curat. Omnia in Sententiis diffuse habes disputata, ideo hic pertranseo.

Deinde ponit ultimam conclusionem de unitate numerali primi principii, in qua terminat suum opus, cum Aristotele praeceptore 12. Metaphys. ad finem, et cum veritate fidei, Deuteron. 6. Jerem. 3. et 1. ad Corinthios 8. et in Symbolo triplici, et alibi saepe in sacris litteris. Ad quam probandum ponit quinque principales propositiones, seu media quae omnia et plura habet 2. dist. prim. quaest. 3. Quaere ibidem alios Theologos, et maxime Var. Pro evidentia etiam primae propositionis, vide eum in Quodlibeto quaest. 5. art. 2. in quaest. de subjecto Theologiae. Inceptor conatur omnia argumenta hic facta solvere, Quodlibeto 1. quaest. 1.

Sed quaere Franciscum Mayr. quaest. de unitate Dei, ubi supra, et alios sequaces hujus, et, ut prius notavi, mensurabis omnia ad unguem. Pro dictis in secunda via, vide in 3. dist. 27. artic. 3. et in 4. dist. 49. quaest. 14. et 15. Sed instantia posset ponderari ibi ex his, quae habet in 2. dist. 6. quaest. 2. vide in 4. dist. 50. quaest. 2. et in 3. dist. 13. quaest. 2. In primo etiam dist. 1. quaest. 2. pro 2. ratione illius vide. Quaere Damasc. Proclum, Magistrum Sententiarum et alios, ut nosti, pro hac conclusione verificanda, quae tamen in se est verissima.

Ultimo concludendo intentum, epilogat, et posset poni tertia pars principalis hujus tractatus, ita quod divideretur, ut solet dividi liber Sententiarum, in proaemium videlicet, tractatum, et epilogum; et cum bonis spiritibus postquam haec omnia vidit in Verbo in primo signo, et in genere proprio in secundo, surrexit in laudem Dei in tertio, et ibi requiescit perpetuo, ac vespere remoto, exultat et laetatur in Domino. Haec pauca pro hujus divini tractatus elucidatione, castigatione, atque enucleatione, cursim, et simplici stylo, temporis inopia, dum in agrum Utinensem spiritus potius refocillandi gratia, canicularem rabiem effugiendo, quam scribendi eommoditate, atque intentione his diebus me contuli (utinam compendiose, et utiliter) adjeci, ut lectoris curiosi animus excitetur ad altiora, et nedum gratia sciendi, sed bene agendi cuncta dirigendo in obsequium Christi. Quid enim prodest nosse primi entis primitatem triplicem, essentialiam atque notionalium ordinem, et emanationem, atque ipsius radicalis naturae primae omnimodam perfectionem, atque immensitatem, unitatem quoque, ac singularitatem, cum Philosophis ratione naturali, (quia et Catholicis in aenigmate licet,

certe, ) nisi bene agendo, orando, atque contemplando, mundetur oculus, et purgetur affectus, ut egit noster Scotus; quo vere videalur, et in seipso gustetur gloriosus Deus? cui sit honor in aevum. Amen.

Explicit tractatus subtilissimus Fr. Joannis Duns Scoti Ordin. Min. de primo omnium rerum principio.

FINIS TOMI QUARTI.

JOANNIS DUNS SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM

OPERA OMNIA

EDITIO NOVA

JUXTA EDITIONEM WADD1NGI Xll TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA

TOMUS QUINTUS

Theoremata

Collationes

Tractatus imperfectus de cognitione Dei

Quaestioncs Miscellaneae de Formalitatibus

Metaphysicae textualis libri I, II, III, IV

PARISIIS APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM

VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13

D U N S SCOTI

DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,