DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non esse in genere, quod hic tangit. Conclusio 2: Omne quod est intrinsecum Dee, esse summum. Objectiones contra hanc solvit Mauritius infra n. 43. Tertia conclusio quod Omnis perfectio simpliciter inest necessario, et summe primae naturae; explicat quid sit perfectio simpliciter, de quo agit 1. dist. 2. quaest. 7. num. 39. et dist. 8. quaest. 1. num. 7 et quaest. 4. num. 13. et alias passim; quidquid est melius suo positivo incomposabili, in aliquo supposito, qua tale, non considerando naturam ejus, tale est perfectio simpliciter, et uno verbo, omne cui infinitas formalis convenire potest, tale est.

Prima natura est in se simplex.

In se, dixi, quod tantum de simplicitate simplici essentiali intelligo hic, quae excludit omnem compositionem in essentia absolute. Haec probatur sic: prima natura non est causata, ut patet ex tertia tertii. Patet; ergo non habens partes essentiales, materiam, et formam. Item, nec diversas perfectiones, qualitercumque in re distinctas habet, ex quibus scilicet possit ratio generis et differentiae sumi.

Probatur ex prima propositione sexta tertii: quia, vel altera illarum secundum propriam rationem esset, qua totum esset primo necesse esse, et reliqua nec primo, nec per se; et tunc cum causa reliqua essentialiter includatur in toto, totum non erit necesse esse, quia includit non necessarium formaliter; aut si utraque realitate esset totum primo necesse esse, esset bis necesse esse, et haberet duo esse, quorum neutrum essentialiter includeret alterum; similiter utraque esset in utraque, quia non esset unum ex eis; et si utraque primo dat necesse esse, utraque erit actualitas ultima, et ita vel nihil idem ex eis vel nulla differentia earum, et ita non utraque.

Corollarium: Prima natura non est in genere. Patet ex ista. Probatur etiam: quia natura in genere, tota exprimitur per definitionem, ubi non importatur omnino idem per genus, et differentiam propter nugationem; oppositum in sic simplici invenitur.

Hic instatur: si duorum existentium in eodem, altero tantum potest ipsum esse necessarium, et ita reliquo non necessarium, alias esset bis necesse esse, sequitur quod nulla distincta secundum rationes formales, possent poni esse in necesse esse; ergo nec in prima persona divina essentia et relatio. Consequens est falsum, ideo probatio prima peccat. Similiter contra secundam: quia utrumque eorum esset actualitas ultima, vel alterum non necessarium. Respondeo, quaecumque secundum rationes formales distinguuntur, vel sicut actus et potentia, et sic componibilia; vel sicut duo nata actuare idem; vel sicut actus et actus, et sic non componibilia; tunc si unum esset infinitum, posset includere per identitatem aliud, imo includit, alias infinitum esset componibile, quod improbabitur conclusione decima hujus; si autem sit finitum, non includit per identitatem illud, quod est primo diversum secundum suam rationem formalem, quia finitum tale est perfectibile illo, vel componibile cum illo; ergo ponendo necesse esse habere duas realitates, quarum neutra per identitatem contineat aliam, quod requiritur ad compositionem; sequitur quod altera, nec erit necesse esse, nec formaliter, nec per identitatem, vel totum erit necesse esse, et ita tenet utraque probatio. Instantiae de divina persona nullae sunt, quia illae duae realitates non faciunt compositionem, sed una es talia per identitatem, quia una est infinita. Quod si objicias: ita dicam in proposito, quod est compositio, et duae unitates et duae realitates in necesse esse, sed altera est infinita: contradicis tibi dupliciter: Primo, quia pars est minor toto. Secundo, quia si ponis compositionem, neutra realitas est alia per identitatem, et sic currit utraque probatio.

Quidquid est intrinsecum summae naturae, est summe tale.

Probatur quia omnino est idem illi naturae propter simplicitatem; ergo sicut illa natura est summa natura, ita illud est summe tale, quia idem est; alias si posset intelligi excedi, secundum suam entitatem; ergo natura posset intelligi excedi, secundum suam entitatem, quae eadem est entitati illius.

Omnis perfectio simpliciter, et in summo, inest necessario naturae summae.

Perfectio simpliciter, dicitur, quae in quolibet melius est ipsum, quam non ipsum. Haec descriptio videtur nulla: quia si intelligeretur de affirmatione et negatione, ut est in se, quaelibet affirmatio esset melior sua negatione in se et in quolibet, si in eo posset esse. Si autem intelligatur non in se, et in quolibet si posset inesse, sed in quolibet simpliciter falsum est, quod non melior est in cane sapientia, quia nulla est bonitas in illo, cui contradicit. Respondeo, famosa est descriptio, exponatur sic: melius, quam non ipsum, id est, quam quodlibet positivum, incompossibile, in quo includitur non ipsum, est, inquam, sic melius in quolibet, non cuilibet, sed in quolibet, quantum esset ex se, quia melius est suo incompossibili, propter quod non potest inesse. Breviter ergo dicatur, quod perfectio simpliciter est, quod est absolute melius quocumque incompossibili, et ita exponi tur illud in quolibet, quam non ipsum, et hoc est, quam quodlibet, quod non est ipsum. Et debet intelligi de incompossibilitate secundum praedicationem denominativam, quia ita sermo fit communiter.

Probo tertiam conclusionem sic intellectam: Perfectio simpliciter ad omne incompossibile, aliquem habet ordinem secundum nobilitatem, non excessi per descriptionem, sed eminentis; ergo vel naturae supremae est incompossibilis et ita excedit eam; vel compossiblis, et ita potest ei inesse, et etiam in summo, quia sic est ei compossibilis. Si est alicui compossibilis, inest sibi sicut est sibi compossibilis; non autem inest ut accidens contingens, quia tunc perfectio simpliciter etiam in summo, posset excedi, quia substantia melior est accidente. Similiter natura prima non haberet omnem perfectionem, nobilisismomodo habendi; ergo vel ut idem, vel ut propria passio, et utroque modo habetur propositum, scilicet quod necessario inest. Quod autem non ut accidens per accidens, contingenter insit, probo: quia in omni perfectione, cui non repugnat necessitas, perfectius habet illam, quod habet necessario quam quod contingenter; perfectioni simpliciter non repugnat necessitas, quia tunc aliqua natura incompossibilis sibi, excederet eam ut illa quae est necessaria, vel potest esse. Nihil autem potest perfectius habere perfectionem simpliciter, quam natura prima, ex secunda hujus; ergo, etc.

Dicendis de infinitate et caeteris de simplicitate ponendis, praemitto illa de intellectu et voluntate, quia inferius supponentur. Prima conclusio talis est.