DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

CAPUT II.

De dictis quatuor divisionibus ostendendis et de extremis dictorum ordinum essentialium comparandis.

CONCLUSIONES. 1. Nulla omnino res essentialem ordinem habet ad se.

2. In quocumque ordine essentiali est circulus impossibilis.

3. Quod non est posterius priore, nec posteriore.

4. Quod non est finitum, non est effectum.

5. Quod non est effectum, non est finitum.

6. Quod non est effectum, non est materiatum.

7. Quod non est materiatum, non est formatum.

8. Quod non est causatum a causis extrinsecis, non est causatum a causis intrinsecis.

9. Quatuor genera causarum in causando idem essentialiter ordinantur.

10. Si dico comparantur ad eamdem causam: aut igitur proximam, aut remotam.

11. Non omne causatum causae propinquius, est causa causati remotioris.

12. Nihil dependet essentialiter nisi a causa, vel a causato propinquare alicujus causae.

13. Non omne excessum dependet essentialiter ab eminenle.

14. Non omne dependens est excessum ab illo a quo dependet.

15. Nunquam pluralitas ponenda est sine necessitate.

16. Omne finitum est excessum.

Domine Deus noster, qui doctorem venerabilem Augustinum de te trino seriose scribentem infallibiliter docuisti, quod ipse in primo de Trinit, scripsit, dicens, Nulla res omnino est, quae seipsam ut sit gignat: nonne tu nobis aeque certitudinaliter impressisti hanc similem veritatem.

Quod nulla omnino res essentialem ordinem habet ad se ?

Nam de ordine eminentiae, quid impossibilius quam idem seipsum excedere secundum perfectionem essentialem? De aliis sex ordinibus, quid impossibilius, quam idem a se dependere, quam sine seipso posse esse secundum intellectum hujus superius assignatum? hoc etiam consonat veritati:

Quia in quolibet ordine essentiali, est circulus impossibilis.

Quia quidquid est prius priori, est prius posteriori: sequitur oppositum primae ex secunda negata. Idem etiam erit prius et posterius eodem, et perfectius et minus perfectum eodem, et dependens et independens respectu ejusdem, quae longe sunt a vero Hunc circulum excludit Aristoteles a demonstrationibus, 1. Poster. text. com. 6. et inde, nec minus impossibilis est in rebus. Juxta hanc secundam regulam explico quamdam, quae a prima probatur et in ipsa satis includitur, quia inferius utar ipsa.

Quod non est posterius priore, nec posterius posteriore.

Sequitur ex affirmativa dicta. Ex ista sequitur, quod illud quod non dependet a priori, nec a posteriori. Et ultra, quod non est causatum causae prioris, nec posterioris, quia posterior in causando dependet a priori causante. Jam te Deo duce, dictos sex ordines ad invicem comparemus. Et primo quatuor ordines causae ad causatum. Istorum tamen differentiam, vel in dividendo sufficientiam, quia satis nota videtur, utrumque hic praetermitto prosequi, quia prolixum posset esse, nec ad propositum necessario requisitum, tantummodo dictos ordines quantum ad concomitantiam, vel consecutionem ex parte causati, in sex conclusionibus comparando.