DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO
Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:
De simplicitate, infinitate et intellectualitate primi entis.
CONCLUSIONES 1. Prima natura in se est simplex.
2. Quidquid intrinsecum est summae naturae, est summe tale.
3. Omnis perfectio simpliciter et in summo , inest necessario naturae summae.
4. Primum efficiens est intelligens, et volens.
5. Primum causans quidquid causat contingenter causat.
6. Primam naturam amare se, est idem naturae primae.
7. Nullum intelligere potest esse accidens primae naturae.
8. Intellectus primi intelligit actu semper, et necessario, et distincte, quodcumque intelligibile, prius naturaliter, quam sit illud in se.
9. Primum principium est infinitum, et a finito incomprehensibile.
10. Primum principium est omnino simplex, non habens partes essentiales, nec quantitativas, nec alicui conceptui componibiles.
11. Quod est tantum unum principium
primum
Domine Deus noster, de tua natura unica, vere prima, vellem perfectiones, quas inesse non dubito, aliqualiter ostendere, si faveres. Credo te simplicem, infinitum, sapientem, et volentem; et quia nollem uti circulo in probando, de simplicitate quaedam praemittam, quae possunt primo probari; alia de simplicitate usque ad suum locum, ubi possunt probari, differantur. Est igitur hujus capitis quarti haec prima conclusio ostendenda: