DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud esse simpliciter primum, ex quinque rationibus positis n. 3. Tertia, illud esse incausabile, ex quarta cap. secundi, et tertia hujus. Quarta, illud actu existere, ex 4. hujus. Habes totam litteram 1. dist. 2. quaest. 2. art. 1. g. Juxta tres, num. 17. Vide ibi Lichetum, Tartaretum, Bargium, et alios. Ponit alias quatuor similes conclusiones de ordine eminentiae, claras, de quibus etiam ibi, g. Conclusionibus tribus, num. 18. addit aliam conclusionem quae est decimaquinta, quam vocat fructum hujus capitis (qui ad hanc ostendendam caeterae positae sunt) scilicet, triplicem hanc primitatem, efficientiae, finis et eminentiae, uni tantum naturae convenire; haec constat ex probatione conclusionis sextae, et omnibus praemissis. De quo 1. d. 2. q. 2. art. 2. num. 18.

Juxta quatuor conclusiones primas hujus capituli de effectivo,

pono quatuor similes de causa finali, quae etiam similiter ostenduntur. Prima:

Aliqua natura est in entibus finitiva.

Probatur, aliquid est finibile. Probatio, quia aliquid effectibile, ex probatione primae hujus jergoet finibile. Consequentia patet ex quarta secundi. Hoc est manifestius de ordine essentiali ex nona secundi, quam de effectivo.

Aliquod finitivum est simpliciter primum.

Hoc est, nec ad aliud ordinabile, nec in virtute alterius natum finire. Ista probatur quinque probationibus similibus illis ad secundam tertii, ubi probatur prima propositio A.

Primum finitivum est incausabile.

Probatur, quia infinibile, alias non primum, et ultra; igitur ineffectibile ex quarta secundi. Ultra, ut supra in probatione tertiae conclusionis, hujus tertii.

Primum finitivum est actu existens, et alicui naturae actu existenti, convenit ista primitas.

Probatur sicut quarta hujus tertii: et juxta hoc est corollarium, quod est ita primum, quod impossibile est aliud prius esse. Probatur ut corollarium quartae praedictae.

Conclusionibus quatuor de utroque ordine causalitatis extrinsecae jam positis, similes quatuor propono de ordine eminentiae. Prima talis est: In naturis entium aliqua est excedens.

Probatur, aliqua finita est ex septima hujus; ergo et excessa; ergo et aliqua excedens.

Aliqua natura est eminens simpliciter prima, secundum perfectionem.

Hoc patet ex ordine essentiali secundum Aristotelem, formae enim se habent sicut numeri, 8. Metaph. text. com. 10. In hoc ordine, status probatur illis quinque probationibus positis ad secundam hujus capitis.

Suprema natura est incausabilis.

Probatur, est infinibilis ex decimasexta secundi; ergo ineffectibilis, ex quarta ejusdem, etiam ut supra in probatione tertiae hujus. Item, quod suprema natura sit ineffectibilis probatur ex B, in probatione secundae hujus, nam omne effectibile habet aliquam causam essentialiter ordinatam.

Suprema natura est aliqua actu existens.

Probatur ut quarta hujus. Corollarium: ipsa aliquam esse superiorem, vel perfectiorem contradictionem includit; probatur ut corollarium quartae praedictae.

Alicui unicae et eidem naturae, actu existenti, inest triplex primitas in triplici ordine essentiali praedicto:

Scilicet efficientiae, finis, et eminentiae. Haec decimaquinta, fructus hujus capitis sequitur evidenter ex ostensis sic: Si unicae naturae inest necesse esse ex se ex sexta hujus, et cui inest primitas quaecumque dictarum trium, illud est ex se necesse esse, ex quinta et tertia, de una primitate: et ex hac, et nona de alia primitate; et ex quinta et ex decima tertia de tertia primitate; ergo unicae naturae inest quaecumque primitas praedicta, cui etiam naturae inest una, et alia, quia quaelibet inest alicui naturae in actu ex quarta et decimaquarta, et non alii et alii naturae; ergo eidem. Probatur minor, quia tunc multae naturae essent necesse esse, ex secunda propositione argumenti jam facti. Item, probatur propositum per incausabilem, quia illud est unicum primum, quodlibet dictum est incausabile, quare, etc. Major probatur, quomodo multitudo est a se? Ista conclusio est valde praegnans; nam sex continet in virtute, tres de unitate naturae, cui inest primitas quaecumque praedicta, et tres de identitate naturae sic primae, ad naturam sic primam comparando invicem primitates. Et haec ita praegnans per sextam solam, quasi majorem, ostensa. Expedit autem ad sex conclusiones praedictas proprias alias exprimere, si quae poterunt inveniri.