DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Comparat modo in particulari, secundum membrum primi ordinis primae divisionis positae, cap. I. num. 2. scilicet excessum, ad secundum membrum primi ordinis secundae divisionis ibidem positae, scilicet ad effectum, vel finitum, ponitque ultimam conclusionem scilicet esse perfectiorem suo effectu, seu eo quod est ad finem.

Omne finitum est excessum.

Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum; sit igitur finis A, efficiens B, effectum infinitum C: tunc si A non est minus bonum, ipso D, nec aequale; ergo majus. Secunda pars antecedentis probatur. Quod non aequale, quia qua ratione aequale moveret, eadem ratione et idemposset movere C, quia aeque amabile et desiderabile, et ita posset esse causa finalis sui, contra primam propositionem hujus secundi. Ex hoc concluditur, quod nec minus. Item, natura agit propter finem, sicut ars ageret si ageret naturaliter:

sed a fine in artibus sumitur principium cognitionis artificialis vel moralis, definito 2. Physic. texi. com. 89. principium est verius; ergo finis qui includit illam veritatem, virtualiter est perfectior. Objicies, aliqua voluntas causat aliquid propter minus bonum amatum; ergo ibi finis est excessus. Antecedens patet in omni actu bono ex genere, et malo ex fine, quia ordinatur ab agente ad finem inferio-- rem se. Respondeo, conclusio procedit de fine ex natura rei, qualis est semper finis naturae et finis voluntatis ordinatae. Sed nec instantia de voluntate inordinata destruit conclusionem, quia talis non est prima causa effectus; ergo si a tali aliquid fieret non propter perfectiorem finem, tamen fieret ab aliqua causa superiori ordinata ad finem superiorem, vel perfectiorem; quia alias non esset ordinata, ut probatio conclusionis ostendit: et si, ut a superiore producitur, habet fidem perfectiorem; ergo habet aliquem perfectiorem; ergo omne finitum est excessum ab aliquo fine suo, licet non a proximo, propter quem amatum agens proximum inordinatum causat ipsum. Posset etiam dici, quod finis ille esset finis ejus secundum quid. Hoc non placet, quia efficientia causae inferioris est efficientia simpliciter; ergo sinon efficit praecise, ut motum, sicut baculus, cujus non est finis proprius, quia non est agens proprie, sed quasi effectum propinquius: si, inquam, non sic efficit, finis ejus est finis simpliciter, quia omnis per se efficientis, est aliquis per se finis.

R. P. F. LUCAE WADDINGI HIBERNI CENSURA PRO ADDITIONE SEQUENTI.

In codicibus duobus MSS. Vaticanis ad finem totius tractatus, qui hucusque circumferebatur, habetur: Explicit liber primus de primo Principio; et deinde sequebantur ea, quae hic adjiungimus, ad quorum calcem addebatur: Explicit tractatus Fr. Magistri Joannis Scoti Sacr. Theol. Doctoris de primo Principio. Sed ego non tam alium tractatum, aut totius tractatus librum alterum reputo, quam capituli secundi fragmentum, aut congesta aliquot dubia, et insinuata responsa, pro majori dilucidatione quarumdam conclusionum capituli secundi, praesertim decimaetertiae et sequentium, idque confirmat Maurilii observatio in Notis ad istud capitulum, quod in aliquibus codicibus ad finem hujus capitis ipse viderit istam additionem, monetque lectorem, ut inveniam adjungat. Obscura sunt et implicata omnia, nec videtur Doctor ultimam manum adhibuisse, sed aliqua, quae faecundissimo et vivaci occurrebant ingenio, breviuscule adnotasse ne exciderent, ut opporluniori tempore in methodum redigeret. Ne omnino pereant, hic placuit adjungere.

ADDITIO.

Omne excessam habet causam extrinsecam. Probatur, omne excessum est ens per participationem alicujus excedentis, habet etiam aliquod excedens, videlicet mensuram necessariam ex 10. Metaphysicae, text. 3. Major, omne participans et mensuratum, ab eo quod participatur velut ab aliqua mensura dependet essentialiter, et non sicut a causato participante esse amborum; ergo sicut a causa. Major probatur, alioquin posset participans esse sine omni ente quod participaretur, per cujus perfectionem mensuraretur ejus perfectio diminuta.

Hic instatur, primo, videtur hoc esse contra ea, quae dicta sunt decimatertia conclusione secundi, ubi probatur quod non omne excessum dependet essentialiter ab eminente, hic autem videtur oppositum ostendi.

Item, Major hic non bene ostenditur; nam manifestior in quantis mole est mensuratio quam in quan tis virtute, sicut et participatio, quia minus ibi capit partem majoris, ita quod majus potest dividi in id quod exceditur, et in ipsum in quo excedit ipsum: quod non accidit in quantis secundum perfectionem, et tamen in quantis mole, minus quod est participans, potest esse sine majore et sine mensura excedente, licet non sine mensura minore, quia talis est pars ipsius quanti. In quantis secundum perfectionem accidit, quod talis mensura sit aliquid minus per se, et sic non est pars mensurati.

Item, quare non potest eminens esse causatum ? respondeo, quia excessum potest immediate causari, eminente non causato, sicut declaratum est in propositione tertia, quia est propinquius causae quam excessum. Videtur enim perfectius esse causatum respectu causae perfectissimae, et imperfectius causatum remotius.

Item: in Mathematicis negas? Respondeo: conceditur in 13. finem, etc. et 3. Metaphysicae; ergo et efficiens, etc. et 9. 3. Quod et aliter ostenditur, quia Mathematica abstracta sunt a motu physico, non propter hoc a Metaphysico; igitur nullam habent causam extrinsecam, et tamen est ibi eminentia, imo manifestissima in speciebus numerorum et figurarum.

Ad primam instantiam: non eadem est ratio formalis illorum excedi et dependere, quae si esset eadem, et correlativa essent eadem. Nec sunt convertibilia, quia sic eorum correlativa converterentur, quod improbat 13. Nec ita intelligit, quod sint eadem essentialiter, vel consequenter, sed quod ad excedi sequatur dependere. Nec propter hoc oportet, quod eminens sequatur correlativum dependentiae, quia etsi in relative oppositis teneat consequentia in seipsis, scilicet solummodo quando antecedens est per se primo modo, nec tunc semper, sed solum tunc oppositum subjecti, est sub correlativo praedicati vel sub ipso praedicato. Quando autem praedicatio in relativis non est ita per se, non quia correlativa dicuntur universaliter praedicari de hoc, nec hoc de ipso, nec e contrario, sed particulariter oportet. Quia si omne excessum dependet, oportet, intellecto aliquo, a quo dependet, consequenter intelligere rationem eminentis, nec tamen ideo ab omni dependet, quod probatur 13. Quia nigrum non dependet ab albo, quod tamen est excessum et ens per participationem, sequitur quod dependet ab aliquo eminente quod participat. Non igitur contradicunt, non omne excessum dependet ab aliquo eminente: quia in aliquo eminente est ratio necessario participati et mensurantis, non autem in quolibet.

Ad secundam, quantitas molis . major nullam rationem causalitatis habet respectu minoris, quia aeque minor nata est esse causa materialis respectu majoris ex 5. Metaphysicae, text. 2. non est circulus in causis. Sed in quantis virtute, . licet non omne majus sit causa minoris, et ideo eminenter non includit formaliter, nec consequenter rationem causalitatis, tamen aliquod majus necessario est causa, quod declaratur sic: Causa effectiva non causat actu tale nisi sit virtualiter tale, quia actus secundus praesupponit primum.

Dependet igitur causatum ab ipso, non tantum inquantum actu causat, quod est dependere ab efficiente, sed etiam inquantum est causativum quod est dependere ab effectivo, et ipsum ut sic non contineret virtualiter, nisi contineret etiam eminenter, et inquantum continet eminenter, mensurat causatum et participatur ab eo. Ita participans nunquam necessario ab aliquo dependet, nisi in quo est ita eminenter, quod est tamen ibi virtualiter. Alias inquantum est tantum eminenter, non participat proprie, quia non totum quod ipsum est ad prius, quia tunc tantum per negationem distingueretur ab ipso: sed totum quod ipsum est aliquid primi participati, nec tantum negatione distans ab illo, sed per finitatem perfectionis quam potest adhibere infinite. Ab illis etiam, in quibus non est virtualiter mensuratur, sed non necessario, sicut per mensuram a qua dependet: nec perfecte mensuratur, quia quodlibet sui, sicut ostensum est de participatione. Ut breviter tunc dicatur, omne minus secundum perfectionem necessario participat aliquid, in quo est eminenter, secundum quodlibet entitatis suae, et a tali perfectione necessario, mensura est idem quod causat, sed inquantum idem causans, est in actu primo, et ideo participatum dependet ab isto.

Sed quia causatum non tantum dependet a causa ut actu causante, sed causativo, ideo videtur aliqua alia dependentia ad participatum et mensuram, quam ponunt in ordine eminentiae, et alia ad causam formalem: qui ordo eminentiae praecise non includit dependentiam, ut est in 13. conclusione, sed ad aliquod eminens est, utcumque dependens, sicut ad aliquid in actu primo et actu secundo: et ideo in dependente necessario una infert aliam, et e contrario, quod ponit ista; sed non c contrario ad quodlibet, quod dicitur 13. sed ad illud eminens, in quo necessario concurrunt istae duae rationes.

In ista responsione, aliqua quae sunt narrata, in suis ostendentur locis, et ita ista responsio non ponitur tanquam propria alicujus conclusionis, sed tanquam explanatio narrativa. In propositionibus autem conclusionum, seu acceptionum praedi ati, nec alias satis probatum est.

Contra istam responsionem ad secundam videtur esse Aristoteles 10. Metaphysicae: Utrum sit genus unum, quod sit mensura, et in aliquo genere. Et patet ad primum; et secundum ipsum in 5. Metaphysicae, mensuratum refertur realiter ad mensuram, non e contra; igitur videtur dependere ad mensuram proprii generis, in qua tamen non continetur virtualiter, sed tantum eminenter.

Item, si in eminentissimo, quod necessario participatur et mensurat, concurrit utraque ratio necessario; igitur in propinquioribus sibi consequenter concurrit magis quam in remotioribus, videlicet quod majus et minus, et maximum videntur idem includere, secundum majus et maximum, et considerationibus Aristotelis in Topicis: si ad maximum maximum, ita ad magnum magnum, finitum ad finitum, etc.

Item, si causatum dependet a causa inquantum causante: igitur dependet a correlativo, quia actualis causatio super absolutum non addit nisi relationem: sed consequens est falsum, quia relativa sunt simul natura.

Item, saltem aliqua erit dependentia, et non ad causam, ut causa ad causatum propinquius causae, puta ista, quae est ad primum eminens, inquantum cum secunda concurrit, imo et prior omni dependentia ad causam; et ideo insufficienter dividitur ipsa causatio in secunda divisione prius, a quo aliquid dependet in causam, et causatum propinquius causae.

Ad primam itaque notandum, primum in genere est participatum secundum quodlibet sui, sed diminute forte secundum naturam generis, quae perfectius est in perfectiori, et diminutius in secundo, nam non secundum naturam sumitur differentia specifica; tunc enim negatio sola distingueret, ideo nullum primum in genere est necessario mensura.

Numquid Aristoteles intelligit ibi oppositum? Respondeo, principalis intentio ipsius capituli est ostendere quomodo ratio mensurae convenit uni, non tantum in discretis et continuis, sed etiam in omni genere: et verum est, quod illo quod mensuratur in genere, licet non necessario, est magis unum mensurans.

Ad secundam non sequitur quod, etc. considerationes intelligant de maximo, quod essentialiter includit maximum, non quod tantum communicatur ratione excessus.

Ad tertiam, in tractatu de Relationibus quaere, quomodo relationes oppositae, non aeque primo semper consequuntur extrema, ut una causam, sed altera prius, et tunc secunda dependet ab ista, sicut a causato propinquioreesse amborum. Aut si in proposito causans in actu veram habetrelationem, sed tantum causatum refertur ad aliquid absolutum, tunc in causato oriuntur duae relationes ad eminens et ad causam, quarum secunda praesupponit primam essentialiter, sicut causatum propinquius causae, etc. Quod supra dictum est in responsione ad secundum contra conclusionem, dependentia ad causans et ad causatum, non intelligitur de relativo in primo, sed in posteriore, quarum personarum praesupponit una alteram. Si vero utraque istarum non est dependentia formaliter, sed tantum secunda, prima est alia relatio; et per hoc ad secundum conceditur, quod ad primum inquantum eminens (quae eminentia praeintelligitur suae causalitati ad ipsum) inquantum sic non dependet causatum aliter, sed habet aliam relationem, quae tamen necessario dependentiam habet ad idem concomitanter. Sic igitur patet solutio ad secundum, contra quam sunt haec quatuor argumenta.

Coarguitur, inquam, in hoc quod ponit duplicem relationem in causa, scilicet causati et causantis, et secundum istam utrumque causatum dependet a causa duplici dependentia, quia una ad causantem, et ista esset causati ad causam: alia ad causatum, et ista esset ad eminens inquantum virtualiter, et non eminenter continet. Falsum est aliam relationem esse in causa tali ad causatum, si etiam aliqua esset, non alia esset causati et causantis, nisi secundum potentiam et actum, nam eis non correspondent dependentiae et excessi, ut correlativa, sed causabilis et causati.

Secundo: ratio eminentis licet praesupponatur causanti, ita etiam causativae, tamen ad ipsum ut sic, non est dependentia, sed alia relatio in causato necessario concomitans dependentiam, sicut eminentiae necessario concomitatur in isto primo.

Contra hoc, videtur hic contradictio, quod causatum dependet a causa ut causa, non ut eminens: et tamen eminentia praesupponitur causativo et causanti per se, quae repugnare videntur secundum tertiam conclusionem hujus secundi.

Respondeo in eminente, et causa nihil est nec absolutum, nec relatio, prius et posterius: sed in causato est una relatio, quae non est dependentia prior relatione dependentiae, et nunquam concipimus absolutum, quod terminat utramque relationem, ut terminum proprium. Sed mirum videtur, quomodo aliam relationem habeat dependens priorem ista dependentia, sine qua non potest esse, sine aliis posset esse, etc. Ista conclusio omittatur, et de ipsa, et de 13. esset tractatus magnus per se: quomodo comparantur ordines illi duo, quomodo scilicet primus prius dividitur ordo, et quomodo in uno concluditur dependentia, in alio non.

Praeter decimam tertiam, et aliam. decimam sextam esset ista: Nullum causatum est aequale suae causae: et universalius: Nullum dependens est aequele illi a quo dependet.

. Et ita non est ordo dependentis sine ordine eminentiae, licet non semper dependens excedatur, quod videtur mirabile, quomodo perfectius dependet a minus perfecto. Respondeo, non a minus perfecto, quod est per se ens, sed quod est pars ejus, quando perfectius ex ratione sua est totum. Ista omissa, respondeo ad primum argumentum contra conclusionem, quod ab aliquo eminente, non a quolibet, dependeat excessum, non videtur irrationabile, quia sicut primum est primum essentialiter, ita prius est prius essentialiter; ergo primum non magis requiritur in suo gradu propter tertium, quam secundum in suo, alioquin si primum supplet ordinem cujuscumque posterioris ad quodcumque, ita quod ipsum primum sit immediatum cujuscumque; ergo inter alia non est orlo essentialis. Si dicas: ubi primum includit eminenter totam perfectionem posterioris, et eminentia sufficit ad causandum suum formaliter esse tale, ibi primum sufficit: ita est in tribus ordinibus, de quibus per se quaeritur, non in materia et forma, quia ibi primum includit eminenter totam perfectionem posterioris; nec etiam eminenter sufficeret ad causandum sic, quia circa talem formalitatem suam est pars causati. Cum ergo sicut in ordine eminentiae primum est necessario mensurans et participatum, alia contingenter, et ideo non est dependentia nisi a primo, ita in efficientibus et finibus, et per consequens nullum causatum dependet ab aliqua causa secunda essentialiter:

set hoc necesse est concedendum, quia sine ipsa posset esse.

Respondeo, sed non in ipso ordine, in quo est. Item respondeo ad primum contra conclusionem, dicendo quod non totum excessum participat primum in genere, nec mensuratur, quod exponitur ad unum genus et differentiam. Probatur utrobique, quia tunc res minime distinguerentur. Hoc nihil valet, nec de finito et infinito differentia. Ratio vero est propter praedicta, quod quando excedens dividitur in excessum, et in id in quo excedit excessum, tunc excessum dicitur pars excedentis. Et sicut illud in quo excedit excessum, quando dividitur in aliud ejusdem rationis praedictae, unde ipsa nata sunt esse partes altero horum modorum, quod sicut se habet communiter majus ad minus in quantis mole, ita videtur imperfectibile majus a minore: non ita ponitur in quantis virtute quodlibet in uno genere, natura generis praecise sumpta sine differentiis, sic in una specie quam in alia, et alioquin non esset perfectibilis differentia perfectiori.

Et in hoc gradu accipiendo realitatem generis tantum sub modis intrinsecis majus et minus: minus est aliquid ejusdem rationis cum majore, carens aliquo gradu ejusdem perfectionis, in quo majus excedit ipsum, et ita sic addit differentia tantum per negationem; ideo est prima divisio qualitatis in privationem et habitum; tamen ultra hanc est distinctio per unam differentiam positivam receptam hic in natura generis sub hoc gradu, sive privata gradu superioris: tunc totanatura specifica est inferior tota, non tantum negatione, sed magis completione per differentias positivas: nec tota ut tota nata est esse pars alterius, ut tota, et carere tantum gradu alterius, ita etiam potentia. Deitatis respectu Dei, quod infinitas nihil dicat nisi infinitatem, quae est potentia, licet privative intelligatur; tuncc reatura inquantum ens finitum, a Deo inquantum est ens infinitum, non videtur nisi negatio nedifferre, si ens est unius rationis; igitur ulterius distinguitur per differentias creaturarum.

Conclusio vero supradicta probatur sic: Dependens impossibile est esse sine dependentia: non impossibile autem est ipsum esse sine aliqua relatione, ex duodecima, quia positis omnibus, a quibus ipsum dependet, et non solum ipsum erit; igitur relatio dependentiae est prima essentialiter in dependente; igitur quaelibet alia praesupponit ipsam. Haec propositio valet, si probetur quod excessum est dependens, tunc dependentia erit prior: sed petitur conclusio.

Item, contra istam probationem Eminentia praeintelligitur causalitati, quod enim causat, oportet praeintelligi perfectum; igitur simul est ordo in correlativis. Probatio consequentiae: quia cum utroque suum correlativum est simul natura. Huic rationi innititur tota declaratio praedicta, et correlatio similiter concedit correlativum eminentiae esse prius dependentia: sed dicit quod ipsum non est dependentia, et in hoc contradi cit declarationi.

Ad illud respondeo: intelligitur quoddam absolutum sine omni respectu primum, prius est absolutum causatum positis istis extremis in tertio signo naturae pullulat ratione dependentiae, quae est immediatior illi, in quo est relatio, quia in primo nulla fuit, nec in isto signo naturae pullulat relatio excessi; praeintelligitur ergo eminens, non sub relatione eminentiae, sed absolutum perfectum in tali gradu.

Haec quae sequuntur videntur spectare ad conclusionem octavam et nonamhujus capitis secundi.

De ordine causarum idem dicitur, quod quando quatuor causae causant idem, tunc non habent relationem simultatis, sed ordinis essentialis, ita quod una in causando est causa alterius in causando, secundum nonam conclusionem secundi, et hoc tali ordine: finem movere est efficiens ipsum amatum, quod patet in intellectualibus: in naturalibus vero amor non est aliud a natura amante ultra efficiens, efficere est effectum effici: et hoc est effectum referre ad hoc ut hoc, et ad finem referri, est referri ad hoc ut amans aliud, propter quod est causa hujus: et sic in effectu est duplex relatio, quia omnis causa naturalis videtur agere ex necessitate formae, etiamsi possibile esset quod nullum finem appeteret: sed cognoscens dirigit, et ideo finis ponitur naturae, ut directiva est, et tunc, ut dictum est, in effectu est duplex relatio ad efficiens absolute, et ut amans est. De causis intrinsecis distinguenda sunt signa naturae: nam in primo signo naturae praesupponitur materia ut causatum prius quam forma, et hoc respectu ejusdem causae remotae: et hoc licet non necessario absolute, nec necessario inquantum forma causatur secundum istum ordinem causandi, quia nimirum causans secundum nihil facit, nisi destruat aliquid. Concluditur aliquid esse in destructo necessario ad suum subjectum, et manere in destructo, haec est necessitas materiae. Ponuntur igitur quatuor signa naturae: In primo agens secundum, et materia causatum prioris causae, ut cessatio, praesuppositum causali a secundo agente, et in secundo instanti naturae, ut in A, aliquid est ab agente: unde in A producitur forma, in B unitur materiae, in C instanti est totum productum ex istis, et tunc istae sunt partes ejus. Quod B procedat a C naturaliter, quia esse praecedens causatum non tantum in C, sed in causando, aut saltem ut unita, quia sic integrae sunt causae in isto B, est mutatio materiae ad formam. Istius terminus est forma, tunc non est productio compositi, sed in C productionis primus terminus est compositum: sed mutatio praecedit eam in B, non intelliguntur partes, quia tunc non est totum, sed causae, ideo causalitas istorum prior est participante. Quod B sequatur^ patet, quia aliter primus effectus efficientis esset relatio tantum, quia modo, quae est in B est relatio, nec est aliquid absolutum ante C, nisi forma quae non praefuit. Similiter unio praesupponit unibilia. Falsum est ergo, quod forma producitur posterius quam compositum, quia producitur antequam uniatur. Unitur autem antequam compositum causetur, cujus causatio passiva sequitur causationem activam omnium causarum. Intelligitur igitur post secundam intentionem compositum produci, vel primo per se esse, quod per accidens est tantum per se.

Sed praedicta non videntur omnino veritatem habere, quia si efficientia causetur a fine; ergo efficiens similiter et materiatum est, quod non efficitur; ergo quinta conclusio secundi est falsa.

Item, efficiens amare finem non est finem finire aliquid, tunc enim Deus necessario finiret aliquid: unde si qua est hic relatio, non est causae ad causatum, sed objecti ad actum vel potentiam. Nec efficiens amare A propter B, ad finire A, tunc enim finiret non existens; sed B amatum esse propter quod ponitur in esse, est B, finire A; simul igitur sunt causalitates finis et efficientis: contradictio enim est quod altera sit sine altera, vel aliquid praesupponatur causationi utrius, scilicet velle B, et non velle A propter B, est quasi unio istarum causarum.

Ulterius formam informare materiam, et formam et materiam esse actu causantes, aut saltem esse simul unitas, ita quod est contradictio in separatione, licet differant relatione sui invicem et ad causatum. Siigiturefflciens efficit istas et etiam totum, sunt tres relationes effectuum, quia unio istorum efficitur, et causatio accidentalis istorum, quae est simul natura cum unione efficitur, et totum efficitur. Verum est igitur, quod causae extrinsecae praecedant intrinsecas, quia causant causationem intrinsecam: sed praecedunt in causando causatum commune, quia sine contradictione id sit effectum, et non in actu: loquendo non de communi, sed de hoc effecto, quod non est in actu nisi per formam, etiam non potest sine contradictione esse materiatum et non formatum, nec e converso, quia nulla pars sola consistit. Totum igitur in genere simul quatuor causae causant, ita quod est contradictio in separatione causationum activarum, sicut passivarum. Tamen ista, quae sunt causae, habent ordinem eminentem. Similiter causationi aliarum praesupponitur ordo dependentiae, vel alius ordo, scilicet objecti ad potentiam: sicut causationi efficientis praesupponitur velle finem, causationi intrinsecarum praesupponitur efficiens, quia unit et simul causat causationem istarum. Quando igitur arguitur, quod causae sunt ordinatae, quia tales propositiones conceduntur, quia volo, ideo ago, hoc non videtur, ut patet supra. Ulterius cum dicitur, quia effi ciens efficit, ideo materia mutatur, non est verum, quia efficit ignem, sed quia ef. Icit mutationem materiae: et ad hoc illud est exponendum, quia simul vera sunt mutationem efficere, et e contra effici, sed praeintelligitur relatio in agente propter prioritatem fundamenti. Unde hic est sensus, per efficiens materia mutatur: ubi sicut efficere ignem non praecedit mutatio.

nem sine contradictione, ita nec efficere mutationem praecedit sine contradictione. Omnis igitur sive ad compositum, sive ad relationem partium inter se, vel ad totum, omnis, inquam, est simul vera, ita quod est contradictio in separatione.

Contra: causae non tantum non unitae, sed unitae sunt priores natura ipso toto, quia unio praesupponitur actuali causationi; ergo formam informare praecedit totum. Respondeo: unio agentis et materiae, quae sunt causae praeexistentes, est approximatio, haec praecedit et separabilis est sine contradictione: sed unio materiae et formae, quae est per informationem, est simul vera cum toto, et simul vera cum causatione actuali ipsarum causarum.

Si omnino vis habere unionem formae praesuppositum causationi, dico, quod est praesentia quaedam ipsi materiae in actuali existentia, quae praesentia non dicit informationem, sicut in anima patet in instanti, sed quia praesupponitur materia omni causationi efficientis hujus. Respondeo, quia praesupponitur composito quod efficiet, et non potest materiam efficere.

Contra, quia non efficit nisi tantum formam, quia istam omnino habet in virtute sua activa, et potest esse per se sine materia, sine contradictione, et forma prius producitur quam materiae uniatur, et quam compositum generetur, etc.

ANNOTATIONES Sequitur capitulum secundum, in cujus principio in aliquibus originalibus ponitur numerus conclusionum et tituli earum, quae in hoc capitulo disputantur, et similiter in sequentibus capitulis in principio cujuslibet habetur: sed quia non videtur littera Doctoris, assignavimus totum, ut additionem, vel Extra, usque ad principium capituli exclusive. In hoc capitulo ut in primo capitulo praemisit, pertractat de illis divisionibus ordinis essentialis, et qualiter membra repugnant, et sufficienter evacuant divisum, quae sunt conditiones bonae divisionis, ut docet Boetius lib. Divisionum. In principio igitur capitis praemittit tres regulas vel propositiones generales, et ostendit veritatem earum, quas sicut caeteras conclusiones, littera grossa ad modum textus, reliquum vero ad modum expositionis vel glossae annotari fecimus. Deinde compara membra divisionum, et primo secundae, et ibi principaliter comparando causam ad causatum secundum quatuor genera in sex conclusionibus: in quarum prima quatuor comparat effectus quatuor causarum secundum concomitantiam inter se, in duabus vero reliquis comparat causas inter se, et maxime in ultima. Deinde comparat effectus inter se secundum ordinem. Ultimo comparat membra primae divisionis, et omnia in littera expresse, et ordinate proponit. Dicit ergo primo, comparando effectum causae finalis ad effectum efficientis, Quod non est finitum, etc. quam conclusionem probat duplici ratione: in quarum prima, cum dicit, et loquor de his, quae solum proprie sunt effectibilia, debet intelligi de positivis et entibus realibus, ad differentiam negationum, vel non entium, vel respectuum rationis. In secunda ratione ostendit prauitatem finis respectu efficientis tripliciter, et infert veritatem conclusionis, et littera tota satis clara est. Deinde comparat effectum efficientis ad effectum causae finalis, dicens: Quod non est effectum, etc. quae propositio est magnae altercationis inter Philosophos et Theologos, et maxime apud Averroistas,

et alios aliter Aristotelem interpretantes, atque inter se dissentientes. Dei namque permissione sequaces illius Commentatoris hac animadversione confunduntur, ut inter se plerumque discrepent atque contradicant. Et nil mirum, si confusum imitantes ei ipsi confundantur. Probat autem illam conclusionem unica ratione, et infert notanter valde triplex corollarium, vel duplex, ut expresse loquitur Doctor. Tamen ponendo tria, secundum posset assignari ibi: Non ergo Aristoteles, etc. ubi brevibus tangit intentionem Philosophi de productione Intelligentiarum, ubi currit varietas opinionum. Quaere 8. distinct. prim, quaest. fin. et quaest. 7. quodlibeti, et in 2. distinct. prima, quaest. 2. pro ulteriori declaratione hic dictorum. Vide etiam in principio, 5. Metaph. et in prolog. prim. q. 3. et 4. propter ea, quae dicit de objecto, et operatione, et fine multiplici. Quod etiam tangit ibi de quatuor causis, habes in Theorematibus et Metaphysica, ut supra nolavi, et alibi saepe. Pondera omnia ver ba textus ad unguem.

Consequenter comparat effectum efficientis ad effectum materiae, dicens: Quod non est effectum, etc. quam probat tripliciter: et non ponitur prima e converso conmuniter, quia multa sunt effecta, quae non habent materiam, ut patet de Angelis et accidentibus, de quo alias: et littera salis facilis est, quam infra magis examinabo. Deinde comparat materiae effectum ad formae effectum, dicens: Quod non est materiatum, etc. quam unica ratione salis efficaci probat ex fundamentis Aristotelis. Consequenter ponit aliam conclusionem generalem, comparando causalitatem intrinsecarum causarum ad causalitatem extrinsecarum, dicens: Quod non est causatum, etc. quam probat dupliciter, et notanter. Ex praecedentibus etiam salis patere videtur. Post illa verba: Haec conclusio bene probat 6. ponitur in aliquibus originalibus una longa additio, quae sic incipit: De ordine causarum in causando, etc. usque illuc exclusive: Quatuor genera

causarum, etc. et quia non erat multum necessaria, nec communis, omisimus eam. Addat lector si voluerit totum. Ultimo quantum ad hanc partem, ostendit ordinem causarum ad invicem, et quis, et qualis sit, et secundum quid attenditur, dicens: Quatuor genera causarum, etc. quam probat, et ex praecedentibus etspeciali probatione. Ubi digreditur singularissiine pertractando ordinem causarum, et unitatem earum, et modum ordinis, et intrinsecarum ad extrinsecas, et inter se utrobique. Ad quae clarius intelligenda, vide plura 2. Physicor. et 5. Metaphysicor. in 2. etiam, dist. 37. et in 4. quaest. 1. et alibi saepe, et maxime in quaestionib. 9. Metaph. egregie plura habebis ad propositum.

Adverte ibidem infra cum dicit, sicut alibi de causis essentialiter ordinatis diffusius explicavi, illud alibi posset assignari in Theorematibus et in Metaphysica, et ubi supra in Sententiis: sed si volueris hunc tractatum praecedere illa, quaere eum in Physicis, ut supra saepe tetigi.

Adverte etiam, quod illa littera ibi: Sed ulterius intellige, etc. usque illuc: nulla causi est aequalis, etc ponitur additio ab aliquibus, salis tamen bona et bene ad propositum. Ab hinc vero scilicet, ibi: Nulla causa est aequalis, etc. usque ibi:

. Expedito, videtur omnino extra: sub illa enim additione (quam tamen lege) ostendii quis sit ordo causarum, seu causalionum causarum in causando, quia videlicet non dependentiae, sed eminentiae.

Consequenter prosequitur de aliis membris subdivisionum secundae principalis, ponendo tres conclusiones, quae satis pa-

). lent, prima ibi: Quia si duo, etc. Secunda ibi: Non omne causatum, etc. et deberet continuari littera textualis, usque illuc: Antecedens hujus, etc. quam probat, primo exemplo; secundo ratione, quae tamen non habetur communiter in originalibus,

L nisi inchoative tantum. Potest autem suppleri recurrendo ad illa, quae dicta sunt in capitulo praecedenti, dividendo ordinem dependentiae, qui alius est causati ad causam, alius causati posterioris ad causatum prius. Tunc arguitur sic: si oppositum hujus conclusionis esset verum, sequeretur quod membra illius divisionis non repugnarent, imo eo inciderent, ut patet speculanti. Si volueris alio modo formare eam, inquire altius Utinensem ad arcem. Tertia conclusio ibi: Nihil dependet essentialiter, etc. quam probat salis efficaciter.

Deinde ponit quatuor conclusiones declaralivas membrorum primae divisionis: quarum prima est ibi: Non omne excessum, elo. ubi ostendit membra non coincidere, imo repugnare et separatim reperiri, quam probat suo modo. Secunda conclusio ibi: Non omne dependens est excessum, etc. quae est conversa praecedentis et notabilis valde, quam probat ingeniose. Tertia ibi: Nunquam pluralitas, etc. quae est famosa apud Aristotelem I. Physicor. text. com. 50. et alibi saepe, et est principium fere Scoticum, in qua ostendit sufficientiam illius primae divisionis, quam probat resolute. Ultima conclusio est comparativa unius membri primae divisionis, ad unum secundae quae notabilis valde est, et quam singularissime ostendit, et objicit, et solvit: et tota littera est salis sincera. Pondera in solutione objectionis de multiplici fine, ut infra magis tangam, et de bonitate multiplici actus. Quaere in prim. dist. 17. et quaest. de praxi, et in 2. distinct. 7. et in quodlibeto. quaest. 16. 17. et. 18.

In fine capituli ponitur in aliquibus originalibus quaedam additio, quae sic incipit: Omne excessum habet causam, etc. et durat usque ad finem, quam etiam, quia non erat multum communis, nec necessaria, omisimus: nam sicut necessaria omittere, ita non talia addere videbatur per peccatum. Lector vero addat si invenerit, et omnia subtiliter ponderabit.

Circa dictainhoc secundo capite possent plura inquiri, et contra ea objici, et ad hominem, et ad rem: pauca tamen tangam. Primo posset inquiri, quare prius de divisione secunda et ejus membris fecit sermonem, quam de prima? Secundo, circa quartam conclusionem posset inquiri de causalitate finis, et quo modo prior, et nobilior causa? Videtur etiam omnino falsa. Tum, quia Deus est causa efficiens creaturae, quae tamen non habet causam finalem: quod probatur, quia si sic, vel Deum, vel creaturam: non primum, quia tunc esset prior et nobilior se: non secundum, quia tunc esset nobilior Deo, qui est efficiens et prior, per te. Tum etiam, quia voluntas, tam creata quam increata, videtur esse prima causa actus vel operationis suae, et tamen est efficiens respectu ejus; ergo primum propter quid, non est semper causa finalis in agente a proposito: nam si quaeratur quare Deus creat mundum: respondetur quia vult et quare vult? non assignatur causa alia, quam voluntas quae est efficiens: similiter de voluntate creata respectu actus sui. Tertio, circa quintam conclusionem et ejus probationes, posset inquiri de necessitate connexionis causalitatum finis et efficientis, cum prius possit esse sine posteriori. Item, de causalitate Intelligentiarum finali et effectiva, et de intentione Aristotelis, circa hoc videtur magna difficultas. Item, videtur quod illa imaginatio dicentium operationem ultimam, vel objectum quod atlingitur per ipsum, esse causam finalem, sit bona, et per consequens non reprobanda, quia Philosophus 2. Physicorum habet, quod finis est ultimum et optimum. Similiter iste 2. distinct, primi, quaest. 1. dicit, quod omnis entis in actu primo, perfectio ultima consistit in actu secundo, quo conjungitur optimo, ultima autem perfectio rei videtur causa finalis ejus. Similiter quodtangit Doctor ibi de necessitate causali, videtur satis dubium, an sint compossibilia esse causatum et formaliter necessarium.

Quarto, circa sextam conclusionem dubitatur: quia in doctrina hujus idem potest esse activum et passivum; ergo idem potest esse materia et efficiens ejusdem: idem autem non est prius seipso; igitur primi et secunda probationes non currunt. Exemplificatur in multis, ut videlicet de subjecto et passione. Patet de potentia etiam appetitiva et cognitiva respectu sui actus, de gravi similiter se movente. Illud etiam quod tangit de entitate compositi alia ab entitate partium, habet difficultatem, ut nosti. Item, quod idem non sit a pluribus, primo videtur esse contra istum in plerisque locis: ponit enim plura, et ejusdem et alterius rationis concurrere ad eumdem effectum, ut patet de potentia et objecto respectu operalionis, patre et matre in generatione prolis, pluribus etiam in tractu navis concurrentibus.

Quinto, circa septimam conclusionem et ejus probationem, dubitatur. Nam omnis creatura est composita, ut 8. distinct. primi, quaest. 2. habetur, non tamen materiata. Item, sustinet iste probabiliter 7. et 8. Metaph. accidentia esse vere composita, et similiter omnes species omnium generum, ut 8. dist. primi, quaest. 2. habetur; non videtur ergo verum, nihil esse compositum quod non habet materiam.

Sexto, circa nonam conclusionem et probationes ipsius. dubitatur primo, cum dicit quod materia est independens. Nam oppositum videtur 8. distinct. primi, quaestionib. 1. et 2. distinct. 1. 3. quaest. 1. et alibi saepe. Primo etiam Physicorum habetur, quod cognoscitur se eundum analogiam ad formam, unumquodque autem sic se habet ad esse, etc Item, videtur quod materia non modo origine, sed perfectione et eminentia, sit prior forma, cujus oppositum dicit. Nam illud videtur perfectius, quod solum est producibile a causa perfectissima: sed materia est hujusmodi, cum sit terminus creationis. Confirmatur ex dictis hujus 8. distinct. primi, quaest. 3. contra Henr. ubi dicit, quod illud quod est posterius natura alio, non potest esse perfectius illo: materia autem est hujusmodi 9 Metaphysic. respectu formae. Item,

aidetur quod causae habent majorem unitatem in causando quam unitatem ordinis, ut patet de specie intelligibili et intellectu concurrentibus ad causandum actum, vel habitum. Item, cum ordo sit respectus qui non est de genere activorum, non videtur quod aliquid faciat ad causandum. Item, videtur quod causae, quoad suum esse, et non solum quoad causare , sint essentialiter ordinatae, quia in probatione octavae conclusionis dixit, quod causae intrinsecae possunt esse in se causatae ab extrinsecis. Item, quod nedum ordo eminentiae, sed etiam dependentiae, sit inter causare causarum, videtur ex multis dictis, hic, et 2. dist. primi, q. 1. Quod enim non movet nisi motum, videtur dependere a movente. Quomodo etiam dabitur causa mediata et immediata, propinqua et remota, nisi ponatur dependentia? Quomodo etiam efficiens propinquior fini, aliis? Multa alia dicta Doctoris hic ad hoc possunt applicari: et similiter circa alias conclusiones sequentes, licet satis ex terminis sint evldentes, potest dubitari, quod lectori curioso relinquatur.

Ad ista brevibus respondetur. Ad primum, patet faciliter solutio ex communi processu Doctoris, qui plerumque ex determinatione sequentium, resolvit praecedentia. Magis enim videretur causatum propinquius esse causam causati remotioris, quam eminens quodcumque excessi; igitur ex remolione illius per locum a majori, removetur istud. Nihil ergo ab re egit ingeniosus Joannes. Ad secundum, inquire 5. Metaphysic. et 2. Physicor. ut prius notavi de causalitate, prioritate et nobilitate finis. Cum arguitur falsitas propositionis, primo comparando Deum ad creaturam, dico, ut habet iste in prolog. et alibi, quod efficiens agit propter finem, non semper sui, sed effectus. Dico ulterius, quidquid alii dicant, quod ralio finis in Deo, est prior ratione efficientis in ipso. Concedo igitur, quod Deus agit propter se, tanquam propter finem creaturae. Nec sequitur quod sit prior, vel nobilior se, sed quod ratio finis in ipso sit prior ratione efficientis, et hoc supra per opus intellectus, sive, etiam ex natura rei. Quod ulterius arguitur de voluntate, etc dico, quod licet voluntas divina sit prima regula contingentium, quantum ad liberam determinationem et contingentem, loquendo de efficaci, vel beneplaciti, nunquam tamen agit, nisi rationabiliter et propter finem effectus, juxta illud, Deus fecit rationalem creaturam, etc. Quaere 1. dist. 2. et Omnia, numero, pondere, et mensura condidit Deus, Sapientia 11. Primo ergo vult finem in se, et sibi. Secundo vult alia propter illum, et illum aliis. Similiter voluntas creata vult quidquid vult propter finem: aut verum, aut apparentem, aut praestitutum.

Refert ergo comparare finem ad intellectum et ad voluntatem, ad causam naturalem et liberam. Refert etiam comparare voluntatem ad velle, et ad velle A esse, vel non esse. De actibus ergo deliberativis et maxime transeuntibus, est verum quod agens omne agit propter finem effectus. De actibus immanentibus, differentibus, et subreptitiis habet specialem difficultatem, movet enim efficientem theorice objeclive, scilicet intellectualiter; intellectus vero practicus dictat voluntati, sic, vel sic, et sequitur eleclio. Quaere hoc altius, alibi in moralibus et apud Theologos, et maxime in doctrina hujus, ut nosti. Breviter ergo potest dici, quod nihil fit in entibus, quod non ordinatur ad finem ab agente aliquo. Vide in quaestione de bona fortuna, et alibi ubi supra notavi: quaere antiquos. Ad tertium potest dici, quod est necessaria connexio in ordine ad tertium, scilicet effectum producendum. Et cum dicitur quod prius posset esse, etc verum quantum ad absolutum utriusque inter se comparata, loquendo de fine simpliciter ultimo, secus de producibili ab efficiente: nam licet finis semper objeclive praecedat in existentia, tamen plerumque producitur in esse. Quod tananSpji intelligentiis, quaere optime in primo, distinct. 8. quaest. finali, et in quodlibelo quaest. 7. et apud antiquos, ut nosti. Ad aliud de operatione ultima, etc. quaere in prolog. quaest. 1. solvendo instantias contra duas primas rationes Philosophorum, et quaest. 3. prolog. solvendo rationes primae lateralis, et quaest. ult. prolog. et 1. distinct. primi, quaest. 2. et in 4. distinct. 48. quaest. 2. et distinct. 49. quaest. 8. de multiplici acceptione finis. Secundo etiam de Anima habet Philosophus expresse, quod finis alius quo, alius gratia cujus. Et quod ulterius additur de compossibililate, etc. quaere ubi supra in primo et quodlibelo, et specialiter 2. distinct. primi, part. 2. quaestion. 3. solvendo argumenta principalia. Aliud enim est loqui de necessario a se, et aliud de necessario ex se : et hoc vel formaliter, vel effective: vel in alietate essentiae, vel in identitate: aliter etiam sequendo principia Philosophi, aliter sequendo principia Theologorum. Non inconvenit, breviter, apud Aristotelem ponere necessarium ex se formaliter, et ab alio effective.

Ad quartum dico, quod loquitur Doctor hic de materia ex qua, non in qua, et sic cessant omnes instantiae. Loquitur etiam specialiter de materia prima, quae, vere est in potentia remota, et contradictionis. Quod tangitur de tertia entitate, habes communiter in doctrina hujus, et principaliter 2. dis inct. 3. et 7. et 8. Metaphysic. Et quod ulterius dicitur de pluribus concurrentibus, etc. dicendum, quod omnia reducuntur ad unum saltem generice, vel specifice, vel numeraliter. Sed loquitur Doctor hic de intrinsecis constitutivis, quae reducit ad extrinsecas causas: nunquam enim nec ex materia solum, nec ex forma, nec ex ambabus simul fit unum, nisi ponatur extrinsecum uniens. Vide 8. dist. primi, quaed. 1. nisi contendas quod forma seipsam uniret, de quo quaere in quarto, in materia de resurrectione, dist. 43. q. 3.

Ad quintum dico, quod illa compositio quae ponitur in omni creatura, non est proprie ex partibus essentialibus realiter diversis, de qua hic loquitur: et sic intelligendum est de compositione accidentium, quae est metaphysica constitutio potius quam compositio. Ad sextum dico quod loquitur respective: imo non ponit materiam dependere sed quamam habitudinem habere ad formam. Et quod additur de 1. Physicor dico, quod verum est, quoad nos, non quoad naturam: imo seclusa quacumque forma est secundum se cognoscibilis. Ad aliud dico, quod non propter perfectionem materiae est producibilis solum a prima causa: sed propter imperfeclionem, vel conditionem limitationis, vel modum agendi causae creatae. Vide 1. q. 4. et 1 . dist. 2.

Ad confirmationem, quae satis apparens est, potest dici, quod actus seu forma est prior natura materia, ut loquitur Doctor ibi de prioritate naturae, et hoc habet Philosophus 9. Metaph. de quo vide ibi notanter in quaestionibus hujus. Potentia autem est prior origine, vel generatione, non proprie natura. Vel aliter distingue de prioritate naturae, ut supra saepe nolavi, plura ponderando.

Ad aliud dico, quod loquitur Doctor hic de causis alterius generis principaliter: argumentum vero procedit de causis partialibus ejusdem generis. Ibi etiam accidit, quod habeant majorem unitatem, quam ordinis, ut patet 3. distinct. primi, quaestion. 7. in solutione ad finem optime. Ad aliud dico, quod ordo requiritur ad causationem, tanquam causa sine qua non, vel tanquam conditio causantium: et similiter alii plures respectus, ut approximatio et hujusmodi, etiam extrinsecus advenientes. Qualiter autem dicit perfectionem, vide 12. Metaphysic. et distinct. 19. primi, quaest. 1. et 30. distinct. ejusdem. Ad aliud dico, quod accidit causis inquantum causant, quod habeant esse ex se invicem. Est etiam alius ordo essentialis inter esse causarum, et alius inter causare, ut patet. Ad aliud dico, quod quamvis extensive ibi posset concedi dependentia, proprie tamen debet appellari eminentia. Quod dicitur, de movere et moveri, etc. dico, quod hujusmodi locutiones sunt metaphoricae, vide egregie 9. Metaphysic. et 1. quaest. 4. et 37. dist. 2. et haec in littera aliqualiter; omnis enim causa movet se in suo ordine, et forte secunda prius movet se quam movetur a prima, formaliter dico: imo omnes simul natura et duratione movent se, efficientes dico. Vide in Theorematibus. Et quod communiter dicitur, causam primam prius agere, in - telligendum est de prioritate perfectionis et virtutis, ut hic dicit et ubi supra. Similiter dicendum est de medicatione et immediatione remotione et propinquitate, et hoc intelligo in causis per se, ad differentiam instrumentorum. Multa alia declarativa horum addat lector, quia materia ista est copiosa, et subtilis; et multis ad pauca aspicientibus, multa horum quae asserit, viderentur extranea dicta.