DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusiones. Prima, quod Non omne excessum dependet essentialiter ab excedente. Secunda: Non omne dependens exceditur ab eo, a quo dependet. Ratio utriusque est evidens. Addit tertiam conclusionem, quae est 15. quod Nunquam pluralitas est ponenda sine necessitate, quam habet 2. d. 16. num. 14. et 1. d. 10. quaest. 1. et alias passim ex 1. Physic. text. 58. et 8. Physic. text. 56.

Non omne excessum dependet essentialiter ab eminente.

Ergo primae divisionis primum membrum non infert necessario secundum. Probo antecedens: Species nobilior est eminens respectu minus nobilis, puta contrarium respectu contrarii, nec tamen respectu ejus est aliqua causa. Patet inductive: nec causatum propinquius, quia causalitas causae communis non respicit secundum ordinem essentialem illa, ut causata: tunc enim non posset causare aliquod excessum, nisi prius causaret eminens, quod est patens falsum de quacumque causa, quia si contrarium vilius producitur ab hac causa, contrario nobiliori a nulla causa producto; ergo respectu nullius causae sic ordinantur. Ulterius, si eminens aliquod non est causa respectu excessi, nec causatum propinquius causae amborum; ergo excessum non dependet ab ipso essentialiter. Consequentia patet ex praemissa ostensa. Ex abundanti conjungo ejus conversam.

Non omne dependens est excessum ab illo, a quo dependet.

Patet, compositum dependet a materia, cum ipsum sit multum perfectius. Similiter fortasse forma dependet a materia, ut tactum est conclus. 9. tamen forma est perfectior 7. Metaph. text. com. 7. In motibus etiam ordinatis, quod est posterius generatione dependet a priore, quia prius est effectus propinquior causae amborum, tamen posterius est perfectius 9. Metaph. text. com. 15. et circiter. Tertio, pro sufficientia hujus divisionis hanc generalem propono apud Aristotelem satis notam:

Nunquam pluralitas ponenda est sine necessitate.

Cum igitur nulla necessitas appareat ponendi plures ordines essentiales quam duos praedictos, illi soli sunt ponendi. Haec autem propositio generalis ostendit tantum esse sex ordines essentiales, in quos secundus subdividitur: tot esse ostensi sunt, et ad ponendum alios necessitas non apparet. Comparatis membris primae divisionis ad invicem in communi, comparo in speciali posterius primi ordinis primae divisionis, ad posterius primi ordinis secundae divisionis, comparo scilicet excessum ad effectum et finitum, hic conclusionem unam propono, quae talis est: