DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expositiones, de quo I. d. 2. quaest. 2. g. Primam viam, n. 25. et Quodl. 9. Ponit duas instantias contra suas improbationes. Ad primam, explicat quomodo simul posse producere plura arguit majorem perfectionem, et tangit an demonstretur Deum immediate posse causare omne causabile, sine concursu alterius causae, de quo 1. d. 42. et quodl. 7. de quo quidquid sit, infert infinitatem ex causalitate primi entis, quia est perfectio causalitate omnium causarum formaliter. Ad secundum, explicat quomodo ex cognitione aliorum in primo ente, colligitur infinitas, etjion ex efficientia aliorum a se.

Septima via est ex parte causae efficientis, quam tangit Aristoteles in 8. Physicor. text. com. 78. et 12. Metaphysic. text. com. 41. quia movet motu infinito; ergo habet potentiam infinitam. Haec ratio coloratur quantum ad antecedens: quia aeque concluditur propositum si posset movere per infinitum, sicut si movet, quia idem est ei ipsum esse in actu et in potentia. Quantum ad consequentiam sic: quia si ex se, et non ex virtute alterius movet infinito motu; ergo non ab alio accipit sic movere: sed in sua vi activa habet suum effectum simul, quia independenter: quod simul habet virtualiter effectum infinitum, est infinitum; ergo, etc.

Aliter coloratur ratio: quia primum movens simul habet in virtute sua omnes effectus possibiles produci per motum: illi sunt infiniti, si motus infinitus; ergo, etc. Mihi non videtur consequentia probari bene. Non primo modo, quia duratio major nihil perfectionis addit, quia non perfectior est albedo, quia uno anno manet quam si uno die maneret; ergo motus quantaecumque durationis, non est perfectior effectus quam motus unius diei; ergo agens ex hoc quod habet in virtute activa effectum simul, vel non, non concluditur major perfectio hic, quam ibi, nisi quod agens diutius movet ex se, et ita esset ostendendum, quod aeternitas agentis concluderet infinitatem ejus, alias ex infinitate motus non potest concludi. Tunc ultima propositio colorationis negatur, nisi de infinitate durationis.

Secundus color abluitur, quia , non major perfectio intensiva concluditur ex hoc, quod agens quodcumque ejusdem speciei potest producere successive quamdiu manet, quia quod potest in unum tale, uno tempore, eadem virtute potest in mille, si mille temporibus maneat. Non est autem apud Philosophos possibilis infinitas, nisi numeralis effectuum producibilium per motum, id est, generabilium et corruptibilium, quia in speciebus infinitatem non ponebant. Sed si quis alius probet infinitatem specierum possibilium, probando aliquos motus caelestes esse incommensurabiles, et ita nunquam posse redire ad uniformitatem, etiamsi per infinitum durarent; et infinitae conjunctiones specie causarent infinita generabilia et corruptibilia specie, de hoc quidquid sit in se, sed nihil ad intentionem Aristotelis, qui infinitatem specierum negaret.

Objicitur hic ulterius, inquirendo quomodo in primo argumento nitebatur concludere infinitatem, quia essentia divina est causa cognoscendi: et hic negas hoc posse concludi ex hoc, quod est causa essendi infinita, quasi majus sit facere aliquid esse cognitum, quam ens verum ? Item, quomodo in secundo argumento concludere voluisti infinitatem, ex hoc solo quod natura primi, est totalis ratio cognoscendi, vel videndi aliam naturam singularem: et negas hoc hic posse concludi, ex hoc quod est ratio totalis essendi respectu ejus ? nam saltem proximae naturae sibi est totalis causa essendi.

Ad primum, quidquid potest aliqua multa simul, quorum quodlibet requirit aliam perfectionem propriam, illud concluditur perfectius ex pluralitate talium: ita est de intelligere infinita simul, et ita concederem, si probares quod posset causare simul infinita, quod esset virtus infinita, non ita successive. Contra, quia simul habet et quantum est ex se, simul posset, sed natura effectus non permittit.

Exemplum, sicut non potens causare album et nigrum simul, non minus est perfectum, quia illa non sunt causabilia simul; hoc enim est ex ipsa repugnantia, non ex defectu agentis. Respondeo, non est probatum, quod primum est tota causa illorum infinitorum, et quod simul . habeat totaliter illa, quia non est probatum ex causalitate efficientiae, quin causa secunda sit necessaria propter aliam causalitatem correspondentem suae propriae formalitati. Contra hoc bene probatur, quod habet eminenter omnem causalitatem secundae causae, etiam propriam illi, licet non sit probatum, quod illa ut formaliter, nihil addat sibi ut eminenter; habet igitur eminenter omnem causalitatem simul respectu omnis effectibilis, etiam infinitorum, licet ista flant successive. Respondeo, hoc est ultimum quod colorat dictam consequentiam Aristotelis, quantum video, et ex isto probo infinitatem sic:

Si primum haberet omnem causalitatem formaliter et simul, licet non possent causabilia simul poni in esse, esset infinitum: quia simul, quantum est ex se, posset infinita, et posse simul plura, concludit majorem potentiam intensive; ergo si habet perfectius, quam si haberet omnem causalitatem formaliter, magis sequitur infinitas intensiva; si habet omnem secundum totum, quod est in ipsa eminentius, quam sit in ipsa forma-Uter: ergo est infinitae potentiae intensive. Licet igitur omnipotentiam Dei proprie dictam, secundum intentionem Catholicorum,

usque ad tractatum de creditis distulerim, tamen illa non probata, infinita potentia probatur, quae simul ex se eminenter habet omnem causalitatem, quae simul quantum est ex se, si esset formaliter, posset in infinita si essent simul factibilia.

Tamen negaretur infinitas intensiva concludi in causa, ex virtute simul habita respectu infinitorum, nisi sit totalis causa, ita quod simul, quantum est ex se , posset causare infinita, ut totalis causa, non egens causis secundis: quod unde probari possit ex primitate efficientiae, non video, quamvis verum esse in se non dubitem. Unde omnipotentia, sicut nos intelligimus, hoc est, quod omne possibile possit immediate producere, nulla alia causa concausante, unde probetur, non video. Ponerem conclusionem illam, si probationem viderem per rationem, quia hic ex auctoritatibus non procedo, sicut praedictum est in secunda via, ad infinitatem. Idem eminenter et formaliter excedit se, ut eminenter tantum, nisi ut eminenter fit infinitum: quia si finitum, ipsum ut formaliter, aliquid addit, ita quod ambo sunt perfectiora alterutro, licet ut eminenter praecise, sit perfectius seipso, ut formaliter praecise. Qui scit probare per rationem omnipotentiam secundum intellectum Catholicorum, de ipsa habet medium secundum deductionem jam hic perlraclalam. Suppleat hic, qui potest.

Si objicitur, primum non posse ex se simul infinita, quia non est probatum, quod sit totalis causa infinitorum. Hoc nihil obstat, si enim haberet simul unde esset causa totalis, nihil esset perfectius, quam nunc sit: sic quando habet unde sit prima tantum, quia illae duae causae non requiruntur propter perfectionem addendam in causando, quia tunc remotius esset perfectius, quia perfectiorem causam requireret: sed si requiruntur secundum Philosophos, hoc est propter imperfectionem effectus, ut primum cum alia causa imperfecta posset causare imperfectum, quod secundum ipsos non posset immediate causare; tum quia perfectiones totae secundum Aristotelem eminentius sunt in primo, quam si ipsae formalitates earum sibi inessent, si possent inesse, et sic videtur posse concludere ratio Aristotelis de potentia infinita.

Ad secundum objectum similiter dico, quod quia essentia divina sola est ratio videndi lapidem perfecte, sequitur quod lapis nihil perfectionis addat illi essentiae: non sequitur hoc, si esset ratio causandi lapidem immediate, etiam, ut tota causa: nam respectu supremae naturae, prima causa est totalis causa, quae tamen cum sit finita, non concludit infinitatem primae causae respectu ipsius: non est autem probatum, quod respectu aliorum sit totalis causa; ergo, etc.