DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadrupliciter contra probationem, arguens stare posse libertatem causae secundae cum necessitate primae. Mauritius solvit instantias, sed mihi non placent ejus solutiones; neque unquam intelligere potui quomodo voluntas nostra manet libera, quod ipse ait, si praeveniatur absoluto Dei decreto ab aeterno posito, nulla ejus cooperatione, vel conditionaliter praevisa ? Itaque si admittantur illa decreta absoluta, seu determinatio Dei aeterna de actibus nostris, admittenda etiam videtur scientia media, qua Deus ab aeterno praevidit quid quacumque occasione posita, facturi eramus, ut salvetur nostra libertas; cui non minus officium talia decreta, negata illa scientia, quam praedeterminationes Physicae, quas docti passim insectantur, ut libertati noxias. Nec satisfaciunt dicentes Deum ab aeterno non praedeterminasse, sed condeterminasse nobiscum actus nostros, quia nullum actum habemus nos nisi in tempore; et primi actus, quos elicimus sunt a Deo solo, ab aeterno decretati; neque possumus respectu eorum habere actus decretativos, quia actus decretam, seu determinans praecedit decretatum seu determinatum, et ab eo re distinguitur; igitur Deas solus ab aeterno decrevit, et praedeterminavit, quod ipse nobiscum in tempore tales, vel tales actus eliceret. Sicut si princeps meus in cubiculo suo, me inconsulto, decerneret hodie, quod ipse et ego aliquid faceremus cras, et per consequens non est ibi ulla aeterna condeterminatio ex parte nostra, tantum enim concurrimus ad terminum illius determinationis seudocreti. Etsi cum hoc negetur illa scientia media, et supposita illa aeterna determinatione, repugnat quin sequatur ejus effectus, vix aut ne vix capere possum quomodo salvetur libertas, et ideo illam scientiam mediam amplector. Vide loca Scoti ad hoc citata 1. d. 39. in Schol. num. 23. g. Viso de contingentia. Sed de hoc nihil cu. n brevitate dici potest, quod satisfaciat ad rei, omnium fere difficili limae, explicationem. Refert se Doctor hic ad quaestionem, quam scripsit de futuris contingentibus: puto esse 13. secundi Phys. ubi agit de scientia futuri contingentis, et libertate cum ea compatibili; vel forte scripsit tractatum de hac re, qui non extat, alias conjecturas de hoc habet Mauritius hic.

Primum causans, quidquid causat, contingenter causat.

Probatur, quia quod immediate causat, contingenter causat, ex tertia probatione quartae praemissae; ergo quodcumque aliud, quia contingens non praecedit necessarium naturaliter, nec necessarium dependet a contingente. Item, ex volitione finis, non necessario est aliquid volitum, nisi illud sine quo non stat illud, quod est volitum circa finem; Deus amat se ut finem, et quidquid circa se ut finem amat, stare potest, si nibil aliud ab ipso sit, quia necessarium ex se a nullo dependet; ergo si ex volitione sui, nihil aliud necessario vult: ergo nec necessario causat.

Contra: velle illud est idem primo; ergo necesse esse: ergo non contingens. Item, si tertia probatio praemissae, cui ista innititur, tenet; ergo nulla est contingentia cujuscumque causae secundae in causando, nisi sit contingentia primi in volendo. Sicut enim necessitas primi in volendo, concludit necessitatem cujuscumque alterius in causando, ita determinatio ejus in volendo concludit determinationem cujuscumque alterius in causando; sed determinatio ejus in volendo est aeterna; ergo quaecumque causa secunda prius quam agat, est determinata, ita quod non est in potestate ejus determinari ad oppositum. Hoc ulterius declaratur: quia si in potestate hujus est determinare se ad oppositum; ergo cum determinatione causae primae in volendo stat istius indeterminatio in causando, quia non est in potestate ejus facere primam causam indeterminatam, et si cum determinatione primae stat indeterminatio hujus, ita videtur cum necessitate ejus stare non necessitas, vel contingentia hujus, scilicet in causando. Vel igitur tertia probatio nihil valet, vel voluntas nostra non videtur libera esse ex se ad opposita. Item, si prima determinata determinat, quomo lo potest alia causa secunda movere ad aliquid, aliquo modo, ad cujus oppositum prima movet, sicut est de voluntate nostra peccante? Item quarto, omne efficere est contingens, quia dependet ab efficientia primi, quae est contingens. Ista sunt difficilia, quorum plena solutio multa narrari et declarari requirit. Quaerantur in quaestione quam de scientia Dei respectu futurorum contingentium disputavi.