DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Causatum, secundum membrum secundae divisionis subdividitur in prius et posterius, et utrum ista inter se ordinem habeant essentialem, explicatur cap. sequenti. Primum membrum ejusdem divisionis, scilicet causa, dividitur in quatuor membra satis nota, finem, efficientem, materiam, formam: de qua divisione Aristoteles 2. Physic. text. 28 et 5. Metaph. text. 2. Scot. i. dist. 3. quaest. 7. num. 3. Itaque ordo essentialis, per sex inferiores ordines evacuatur, ut explicat Doctor, scilicat per quatuor ordines causae ad causatum, unum causati prioris ad causatum posterius, et alterum secundum essentiam ad minus nobile, de quibus latius in seq. cap.

Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius causae, non tantum dicitur quod est propinquius causae proximae utrique, sed etiam remotae, puta si proxima causa unius causati sit A, quae non sit aliquo modo causa alterius, scilicet B: sed aliqua alia causa prior est causa B proxima, et est remota causa illius, cujus alia causa est proxima; adhuc inter ista causata erit ordo essentialis, ut causati prioris ad posterius causatum, et hoc si causalitas causae communis amborum, secundum essentialem ordinem, illa respiciat ut causata. Secundum membrum hujus divisionis minus videtur esse sub diviso, hoc autem sic probatur: Nam utrumque causatum respectu tertii, quod est causa istorum, essentialiter ordinatur; ergo et inter se. Tunc etiam causa communis quasi remota causa intelligitur respectu posterioris, priore non causato. Tunc etiam posterius non potest esse sine priori. Primum membrum secundae divisionis quod est causa, famose subdividitur in quatuor causas satis notas: finalem, efficientem, materialem et formalem. Et posterius sibi oppositum similiter subdividitur in quatuor sibi correspondentia, scilicet in ordinatum ad finem, quod, ut breviter loquar, dicatur finitum: et in causatum ab efficiente, quod dicatur effectum: et in causatum a materia, quod dicitur materiatum; et in causatum per formam, quod dicitur formatum. Rationes dividentium hujus divisionis, hic transeo, quia alibi diffusius haec tractavi, et inferius quandoque tangetur, quando materia id requiret. Hujus articuli fructum summatim colligo. Ordo essentialis per sex ordines dividentes evacuatur, scilicet per quatuor ordines causae ad causatum; et per unum causati ad causatum, comprehendendo hic sub eodem, duo membra tertiae divisionis: et per unum eminenter ad excessum. Harum divisionum ostensio, duo adhuc ostendi requirit, scilicet quod membra cujuslibet inter se repugnent, et quod evacuent rationem divisi: quae duo in sequenti capite quantum opus erit al propositum, ostendentur: et in quo etiam quaedam generales propositiones necessariae proponentur; et praedicti ordines, et extrema secundum necessariam, vel non necessariam concomitantiam conferentur, quia dictorum comparationes ad sequam eia bene valent.

PRAEFATIO MAURITII AD HUNC TRACTATUM.

CUM EXPOSITIONE CAPITIS PRIMI.

Secundo principaliter circa dicta Doctoris in tractatu de primo principio incomplexo, videlicet, omnium rerum Deo maximo, optimo, unico et vero, conformiter praecedentibus, breviter discurram. Est enim hic tractatus nedum speculatione singularissimus, cuius fundamentis utitur communiter in sententiis et alibi; verum Catholicus atque devolissimus, fidei quoque Christianae fulcimentum radicale, contra etiam ejus adversarios praeclara et offensiva, atque defensiva arma. Intentio Doctoris in hoc tractatu est, antiquorum Philosophantium atque Paganorum errores confutare, et circa primi entis unitatem, infinitatem, causalitatem, atque caeteras perfectiones naturali ratione, ut hujus status imbecillitas attingere potest, negotiari, ut sic fidei adversariis ostendatur, non modo ex creditis et supernaturaliter revelatis, posse suffragari nostrae religionis Orthodoxae veritati, verum ingenii humani inventione, . et maxime hujus Aquilae inter sidera nidum collocantis, celerrimo volatu scripsit, ut existimo, hunc tractatum ante quaestiones in Metaphysicam et etiam Theoremata, ut infra tangam. Quaere in quaest. 11. 5. lib. et 4. 9. lib. et alibi saepe implicite, licet videatur oppositum aliquando, ut in sequentibus pertractabo. Dividitur autem in quatuor capitula principalia, et praemittit nedum Christi et sequacium, verum Platonis etiam in Timaeo secutus monimenta, invocationem divinam toti tractatui, et similiter in principio cujuslibet capituli. Et utitur congrue verbis Psalmi octavi ad victoriam descripti, in principio cujusque capituli, et suo more procedit peripatelice a communioribus ad minus communia. Posset etiam dividi in proaemium et tractatum: et tractatus in quatuor capita, et primum caput in partem proaemialem, executivam, et sic de aliis.

Proponit ergo intentum, et incipit ab ordine essentiali, qui est passio quaedam entis, et dividit ipsum: et prosepdur membra subdividendo, et rationes eorum assignando in primo capite, et in secundo in duobus ultimis ad propositum applicando, et intentum concludendo. Et in fine capitidi primi epilogat notanter dicta. Hic lector introducat multiplicem divisionem entis: quidditates videlicet, ut in substantiam et accidens: in modos, ut in finitum et vii infinitum; in passiones, ut in unum et multa: et passionum atque modorum notetur midlitudo et ordo, et quae absolutae, et quae respeclivae sint. Ordo enim essentialis videtur passio quaedam respectiva ipsius entis, a quo incepit Doctor, ut ex ejus multitudine et membrorum notificatione ad ordinati cognoscenda deveniat, et per consequens ad primum, ad quod omnia ordinantur, quod est principale intentum hic. Quare autem de essentiali et non accidentali ordine pertractat, infra magis apparebit: ubi etiam adverte cum dicit, Rationes dividentium hujus divisionis, hic transeo, quia alibi, etc. quod illud alibi posset assignari in Theorematibus, ubi illa tangit egregie: sed quia infra videtur hunc tractatum prius scripsisse, saltem quantum ad aliqua quae ibi inferuntur, videlicet propositiones creditas, illud alibi quaeratur in Physicis, ut supra saepe notavi. Pro ampliori notitia dictorum, vide 30. dist. 1. quaest. 2. ad finem optime, et 3. dist. 2. quaest. 7. quid sit ordo. Tange etiam multiplicem acceptionem ordinis in communi, videlicet perfectionis, generationis, naturae, qui midlipliciler sumitur, durationis etiam et originis, et rationes membrorum, et aequivocationem, ut nosti. Vide in Quodlibeto quaest. 4. in

principio, et copiose in Francisco Mayronis dist. 12. et 13. primi Conflat. et apud alios Formalislas. Quoties enim prioritas, toties ordo accipitur, et e contra, quidquid dicant obstinati. Vult ergo breviter in hoc primo cap. quod ordo essentialis, alius proprius, alius communis. Communis vero, alius eminentialis, alius dependentiae. Dependentiae quoque alius causati ad causam, qui est quadruplex secundum quatuor causas; alius causati posterioris ad causatum prius ejusdem causae, et hoc vel propinque, vel remote: et debet intelligi de ordine essentiarum, propter instantiam ex prima quaest. tertii, et 19. quaest. Quodlibeti, de dependentia naturae ad suppositum quam vocat essentialem, et ponit natiuitatem in omnibus, et rationibus confirmat, et declarat membra, ubi lector plura addat diligenter.

ANNOTATIONES

Circa dicta in hoc primo cap. possent multa inquiri, sed pauca tangam, unde ad majora lector moveatur. Primo, quare a proprietatibus passivis ipsius entis incepit, cum absolutae sint majoris entitatis, et per consequens cognoscibilitatis. Secundo, quare dicit illam primam divisionem esse aequivoci in aequivocata, cum tamen ordo essentialis dividat ordinem in communi contra accidentalem: aequivocatum autem in prima divisione, videtur univocans in secunda, aliter vox in voces. divideretur. Item, sequitur, est ordo eminentialis; ergo essentialis, sed in aequivocis non est consequentia, nec oppositio. Plura alia motiva ad hoc possent adduci. Tertio, contra primam divisionem objicitur; tum quia membra coincidunt, quia eminens est independens, et e contra, ut videtur; tum, quia membra non sufficienter evacuant divisum, nam in divinis ad intra ponitur ordo essentialis, ut habet expresse Franciscus ubi supra, non tamen est ibi dependentia, nec eminentia. Quarto, videtur quod primus modus ordinis essentialis, scilicet proprie capiendo ipsum, magis erat ad proposilum hic: quia primum quod venatur, est supra ordinem et non refertur ad posterius, quare ergo illum postponit ? Sequitur etiam Dei ad creaturam esse relationem realem, cum sit causa ejus, aliter processus nihil erit. Quinto, videtur quod inconvenienter dicit ordinem esse entis passionem, et cum hoc ipsum esse aequiparantiae relationem, quia etiam inferius per se esset passio superioris. Sexto, circa secundum membrum secundae divisionis dubitatur: quia non videtur quod sit ordo essentialis, sed potius accidentalis effectuum inter se, nisi ponatur unum esse causam alterius, et tunc membra coinciderent. Assumptum probatur: quia vel effectus tales comparantur ad causam primam, vel ad causam secundam: si primo modo, cum nihil ad extra necessario agit, ergo potest ponere primum effectum, non ponendo secundum, et e contra: si secundo modo, cum talis taliter movet, sicut movetur a primo; ergo ut prius potest causare secundum, non posito primo. Plura alia hic possent adduci, sed his solutis patebit facilius via ad reliqua solvenda.

Ad primum patet 2. dist. 1. quaest. primi, in principio solutionis, et 1. Reporlationum, in prolog. quaest. 1. art. 4 et 3, dist. primi, quaest. 1. et in Quodlibeto, q. 7. Quaere Var. et Franc. 2. dist. primi, et Thomam 1. part. quaest. 2. art. 3. et alios, ut nosti. Processus enim in cognitionem Dei ab intellectu viatoris est ex creaturis, cum de lege communi non possit propter quid. seu a priori cognosci: proprietates autem relativae primi entis immediatius se habent ad medium demonstratione quia, quam absolutae, cum immediate ex esse unius relativi sequitur esse sui correlativi, ideo illa quae immediatius insunt primo enti, remotius, et mediatius attinguntur a nobis. Ad secundum, dixi copiose in simili super quaest. 4. Antepraedicamentorum hujus, sustinendo aequivocationem entis, non inconvenit enim voces aequivocas ordinate idem significatum significare: et ita divisio primae vocis fit in aequivocata mediate, et secundae immediate. Exemplum de divisione entis in substantiam et accidens, quod tamen adhuc aequivocum est ad 9. Genera. Similiter dicatur in proposito. Ad aliud, quod additur ad idem de illa consequentia, dici potest quod non tenet, nisi sumpto consequente pro uno significato, ut ubi supra habet, et super lib. Elenchorum. Ad tertium, quoad primam probationem, dico quod non coincidunt formaliter, sed bene pro substrato, sicut communiter accidit in aliis divisionibus, maxime respectivis, et etiam absolutis aliquando. Quoad secundam probationem, dico quod in doctrina Scoti, non reperilur expresse in divinis posse assignari ordinem essentialem, imo potius oppositum, ut 4. quaest. Quodlibeti, habet art. 1. ad finem, sed salvando Franc. dico quod hic loquitur Doctor de ordine essentiali essentiarum, qualis non est in divinis. Franciscus Mayronis vero extendit ordinem essentialem ad ordinem essentialium, perfectionum, seu proprietatum ejusdem essentiae. Sed dices, quod, ut communiter dicitur, quidditas sub modo vocatur essentia: sed in divinis sunt plures quidditates sub propriis modis; ergo plures essentiae: non sine ordine, ut videtur; ergo in divinis est ordo essentialis essentiarum. Potest dici uno modo, quod illud dictum commune ea facilitate potest negari, qua affirmari. Vel sustinendo veritatem ejus, potest dici quod omnes essentiae tales in divinis transeunt in identitatem simplicitatis unius radicalis, quare tantum manet ordo praesuppositionis et originis, non proprie essentialis, nec naturae. Vide in Reportans, quaest. 1. prolog. et quaest. 1. quodlibeti, et sequentibus.

Ad quartum dico, ut prius, quod incipit, a communioribus, ut descendat infra ad specialia. Et quod additur de relatione reali primae causae, quaerit pulchram difficultatem, quam vide singularissime in primo, dist. 30. quaest. 2. ad finem. Ad quintum dico, quod ordo est passio respectiva, ut supra nolavi, non tamen species relationis praedicabilis, sed transcendendo, sicut causa et hujusmodi: nec oportet quod sit adaequata, sicut patet de aliis disjunctis; nego ergo quod sit per se inferius ad divisum, ut tale. Ad ultimum, sustinendo primum effectum non esse causam secundi, dico nihilominus quod causa utriusque est in potentia remota ad secundum non posito primo, et in potentia propinqua ipso posito. Tunc cum quaeritur: aut talis causa est prima simpliciter, aut secunda, potest dari utrumque. Et cum arguitur contra primum membrum, dico quod est necessitas consequentiae, licet non consequentis Et loquendo de potentia ordinata dicitur, non potest aliter causare, utpote ignire, nisi prius saltem natura calefaciat lignum: physice vero loquendo negaretur assumptum, de quo non curo, quia in hoc, Theologo semper credendum. Potest etiam et forte securius, dari secundum membrum, quia Deus res quas condidit sic administrat, etc. et sicut nec essentiis, ita nec actionibus suis privat communiter entia. Et cum dicit quod prima movet contingenter, verum est simpliciter loquendo, sed secundum quid, et de potentia ordinata, et necessitate consequentiae necessario. Exemplum de creatione et infusione animae intellectivae; causa autem secunda necessario, et naturaliter potest agere, sed tamen totum est secundum quid. Vide 8. dist. prim. ad finem, et in Quodlibeto, quaest. 7. et 39. dist. prim. et 2. dist. atque 11. 12. et 20. ejusdem, et 1. dist. 2. quaest. 1 art, 3. et dist. 2. ejusdem, quaest. 1 et 8. quaest -

Quodlibeti, ea quae faciunt ad propositum Me optime. Unde breviter dependentia essentialis, simpliciter tantum est ad causam primam, loquendo de causalitate extrinseca, secundum quid vero ad alias causas potest poni. Vide 12. distinct. 4. et alibi, ut nosti, plura addendo