DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d. 2. quaest. 2. sed habet alias omnes hic adductas. Quarto, quia omnis substantia finita est in genere: prima substantia non est, ex 1. dist. 8. quaest. 3. quia est omnino simplex, ex q. 1. ibi. Quinto, probat infinitatem primi entis, ex ejus eminentia. Primo, quia repugnat aliquid esse eo perfectius: de quo 1. d. 2. q. g. 2 Quarta via, n. 31. et seq. ubi habet Doctor easdem rationes et verba. Secundo, non repugnat infinitas enti; ergo eminentissimum habet eam. Tertio, non repugnat quantitati, ergo nec enti. Quarto, intellectus non refugit ab infinito, ergo non inconvenit ei. Quinto, summum cogitabile existit et illud est Deus secundum Anselmum. Sexto probat infinitatem exparte finis, quia voluntas non satiatur in aliquo finito, vide doctorem 1. d. 2. q. 2. n. 31.

Tertio, conclusionem nostram sic ostendo: nulla perfectio finita ejusdem rationis perfectioni accidentali, est substantialis, et per consequens nec infinita: intelligere nostrum est accidens, quia essentialiter qualitas; ergo nullum intelligere finitum est substantia; sed intelligere primi est substantia ex 5.

6. et 7. hujus. Probatio majoris, quia quae conveniunt in ratione formali a qua accipitur differentia, conveniunt in genere, si utraque perfectio formalis sit finita: quia talis differentia finita in quocumque est, ejusdem generis contractiva est, seeus si differentia in uno sit finita, in alio infinita, tunc enim sunt ejusdem rationis secundum aliquid, quia secundum rationem formalem: sed illa, ubi est finita contrahit genus, ideo constitutum per ipsam est in genere: differentia ubi est infinita, nihil potest contrahere, ideo tale non constituitur in genere. Hoc modo intelligo illud quod species transfertur ad divina, non genus, quia species dicit perfectionem, genus non. Hoc contradictionem includit, si intelligitur de specie tota, quia in ejus intellectu essentiali includitur genus. Debet igitur intelligi ratione differentiae, quae perfectionem dicit, non sic genus. Hoc bene est possibile, neutrum enim perse includita liud. Sed nec transfertur differentia, ut differentia, quia sic est finita et constituit in genere necessario, sed absoluta ratio differentiae, quae absolute perfectionem dicit indifferentem ad finitum et infinitum, quae dicunt modos perfectionis illius entitatis, sicut magis et minus in albedine.

Novi quod aliqua haec narrata contradicunt opinionibus aliquorum, sed non hic assumpsi varias opiniones improbare, alibi locus erit. Juxta istam tertiam rationem potest fieri quasi similis ratio e contra, sic: Nulla substantia finita est eadem perfectioni, quae secundum rationem suam esset accidentalis si esset finita, substantia prima est eadem intellectioni etc. et ita addi potest majori tertiae rationis. Nulla perfectio ejusdem rationis cum alia accidentali, est substantialis, vel idem substantiae, quia genera sunt primo diversa: et quod uni est accidens, nulli est substantia; ergo intelligere nulli substantiae, quae est in genere Substantiae est idem: et si haec est finita, est talis: si non, propositum.

Juxta hoc, propono quartam rationem: Omnis substantia finita est in genere: prima natura non est in genere, ex prima hujus; ergo, etc. Major patet, quia tale convenit cum aliis in conceptu communi substantiae, et formaliter distinguitur; patet; ergo distinctivum est idem aliquo modo cum substantiae entitate, non per identitatem, omnimodam, quia eorum rationes sunt primo diversae, et neutra infinita, ideo neutra omnino includit aliam per identitatem; ergo fit unum ex eis, sicut ex contrahente et contracto, actu et potentia: ergo genus, et differentia; ergo species. Breviter sic arguitur, et est idem: Omne realiter conveniens et realiter differens convenit, et differt realitate non formaliter eadem: sed nec realitas, qua convenit, est illa, qua differt per identitatem, si non sit altera infinita, et tunc includens utrumque per identitatem, est infinitum: si autem neutra per identitatem sit altera, sequitur compositio: omne ergo differens essentialiter et conveniens essentialiter, aut est compositum ex realitatibus formaliter distinctis, aut est infinitum: omne per se existens convenit sic et differt, quare si est in se omnino simplex, sequitur etiam quod erit infinitum.

His quatuor viis videtur infinitas posse concludi de Deo, ex tribus mediis sumptis de intellectu, et quarto ex simplicitate in esse, quae est superius ostensa.

Quinta videtur via eminentiae, secundum quam arguo sic: Omni finito est, vel potest esse aliquid perfectius: eminentissimo incompossibile est aliquid esse perfectius, ex corollario quarto tertii, quare, etc. Minor probatur, quia infinitum non repugnat entitati: omni finito majus est infinitum Aliter arguitur, et est idem: Cui non repugnat infinitas intensive, illud non est summe perfectum, nisi sit infinitum: quia si est finitum potest excedi, quia infinitas sibi non repugnat: enti non repugnat infinitas; ergo perfectissimum est infinitum. Minor hujus, quae in n praecedenti argumento accipiebatur, non videtur a priori posse ostendi, quia sicut contradictoria ex rationibus propriis contradicunt, nec potest per aliquid manifestius hoc probari, ita non repugnantia ex rationibus propriis non repugnant. Nec videtur posse ostendi, nisi explicando terminos, vel rationes ipsorum: ens per nihil notius explicatur, infinitum intelligimus per finitum, et hoc vulgariter sic expono: Infinitum est, quod omne finitum datum, secundum nullam mensuram terminatam, praecise excedit, sed ultra omnem habitudinem assignabilem adhuc excedit. Sic tamen propositum suadetur: Sicut quodlibet est ponendum possibile, cujus non apparet impossibili tas, ita et compossibile, cujus non apparet incompossibilitas: hic non apparet, quia de ratione entis non est finitas, ut apparet ex ratione entis: nec finitum est passio convertibilis cum ente, alterum istorum requiritur ad repugnantiam praedictam: passiones per se entis, et convertibiles satis videntur notae sibi inesse.

Secundo sic suadetur: Infinitum suo modo non repugnat quantitati, id est, in accipiendo partem post partem; ergo nec infinitum suo modo repugnat entitati, id est, imperfecte simul essendo.

Tertio, si quantitas virtutis est simpliciter perfectior quantitate molis, quare erit possibilis infinitas in mole, et non in virtute? quae si est possibilis, est etiam in actu ex quarta tertii.

Quarto sic: quia intellectus cujus objectum est ens, nullam invenit repugnantiam intelligendo ens infinitum, imo videtur perfectissimum intelligibile: mirum est autem si nulli intellectui talis contradictio nota foret, vel patens circa primum objectum ejus, cum discordia in sono ita faciliter offendit auditum: si, inquam, disconveniens statim percipitur et offendit, cur nullus intellectus ab ente infinito naturaliter refugit, sicut a non conveniente, sed primum objectum destruente ?

Per illud potest colorari ratio Anselmi de summo cogitabili, intelligenda est descriptio ejus sic: Deus est quo, cogitato sine contradictione, majus cogitari non potest, sine contradictione: nam in cujus cogitatione includitur contradictio, illud debet dici non cogitabile, et ita est. Duo enim sunt tunc cogitabilia opposita, quae nullo modo faciunt unum cogitabile, quia neutrum determinat alterum. Sequitur autem tale summe cogitabile esse in re, per quod describitur Deus.

Quod ostenditur, primo de esse quidditativo: quia in tali cogitabili summo summe quiescit intellectus; ergo est in ipso ratio primi objecti intellectus, scilicet entis et in summo. Ultra, de esse existentiae, summum cogitabile non est tantum intellectu cogitante, quia tunc posset esse, quia cogitabile: et non posset esse, quia rationi ejus repugnat esse ab alio, secundum tertiam et quartam tertii. Majus igitur cogitabile est illud quod est in re, quam quod in intellectu tantum; non sic intelligendo quod idem si cogitetur, per hoc sit majus cogitabile, si existat, sed omni quod est in intellectu tantum, est majus aliquod cogitabile, quod existit.

Vel aliter coloratur sic: Majus cogitabile est, quod existit, id est, perfectius cognoscibile, quia visibile: quod autem non existit, nec in se, nec in nobiliori, cui nihil addit, non est visibile; visibile autem est perfectius cognoscibile, non visibili, sed tantummodo intelligibili abstractive; ergo perfectissime cognoscibile existit.

Sexta via ad propositum ex parte finis, est talis: Voluntas nostra potest omni fine finito aliquid majus appetere, vel amare, sicut intellectus intelligere: et videtur inclinatio naturalis ad amandum summe bonum infinitum, nam inde arguitur inclinatio naturalis in voluntate ad aliquid, quia ex se, et sine habitu prompte et delectabiliter vult illud: voluntas libera sicut experimur, non videtur in alio perfecte quietari, quam in amando bonum infinitum. Quomodo illud non naturaliter odiret, si esset oppositum sui objecti, sicut naturaliter odit non esse?