DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO

 CAPUT I.

 Dicendum igitur primo, quod ordo essentialis videtur primaria sui divisione dividi, sicut aequivocum in aequivocata, scilicet in ordinem eminentiae, e

 Istius secundae divisionis utrumque subdividitur, subdi videndo primo secundum, quia jam praedictis consonat. Nam prius, quod est causatum propinquius

 CAPUT II.

 Positis tribus regulis seu maximis, quae instar primorum principiorum a nemine negari possunt, etsi in margine notentur conclusiones, comparat quatuor

 Probat clare conclusione sexta triplici ratione, quod non habet esse ab agente, non posse esse materiatum: sed e contra stat aliquid effici, quod mate

 Haec ex praemissis quatuor satis, habet tamen probationes speciales. Prima est, quia causalitates causarum extrinsecarum perfectionem dicunt, cui non

 Postquam tractavit de membris quartae divisionis, quae est secunda subdivisio secundae divisionis principalis, positae cap. I. et de primo ejus membro

 Circa primam divisionem ordinis positam cap. I. in eminens et excessum, seu in nobilius et minus nobile secundum essentiam ponit duas alias conclusion

 Probatur, quia finis est melior eo, quod est ad ipsum. Hoc probatur sic: quia finis ut amatum, movet efficiens ad causandum sit igitur finis A, effic

 CAPUT III

 Evidenter ostenso, aliquam naturam esse effectivam, conclus. 1. convincit etiam hac conclus. 2. aliquod effectivum esse simpliciter primum a nullo dep

 Tertia conclusio, quod Simpliciter primum effectivum est incausabile. Quarta, actu existit. Quinta, incausabile ex se est necesse esse. una tantum nat

 Ponit quatuor conclusiones de fine, similes quatuor primis conclusionibus de effectivo. Prima, dari aliquod finitivum, ex prima hujus. Secunda, illud

 Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:

 CAPUT IV.

 Demonstrat conclusionem primam discursu mirabili, primam naturam esse simplicem, de quo agit 1. distinct. 8. quaest. 1. ubi quaest. 3. docet eam non e

 Ista probatur: Primum est pc se agens, quia omni causa per accidens, prior est aliqua per se, 2. Physicorum, text. com. 66. omne per se agens agit pro

 Primam causam contingenter causare quidquid causat, sive mediate, sive immediate, patet ex tertia probatione pro conclusione quarta. Instat quadruplic

 Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc inf

 Conclus. 8. Intellectus Dei intelligit distincte omne intelligibile, et alia a se prius naturaliter, quam sint. Ratio primae partis, quia id est perfe

 Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perf

 Tertio probat infinitatem ex identitate intellectionis cum substantia, quia nulla finita intellectio sic identificatur. Hanc rationem non habet i. d.

 Septimo probat infinitatem primi entis ex ejus efficientia, quia secundum Aristotelem moret motu infinito. Circa quod recitat et refutat aliorum expos

 Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantia

 SCHOLIUM X.

 SCHOLIUM XI.

 SCHOLIUM XII.

Scholium.

Concludit devote et ingeniose infinitatem naturae primae. Primo ex infinita intellectione intellectus ejus, quia plura intelligere arguit majorem perfectionem; ergo et infinita infinitum. Vide ipsum i. d. 2. quaest. 2. g. Ostenso proposito. num. 3. et seq. ubi adducit sex vias ad probandum hanc infinitatem; hic habet septem vias, ut eas numerat Occham, qui singulas impugnare conatur, totidem quaestionibus quodlib. allegat hic n. 17, quaestionem de individuatione quam scripsit in Logica, vel alibi, vel allegatio est additio. Tractat quidem de individuatione 7. Met. q. 13. et 2. dist. 3. per quinque primas quaestiones, tamen hunc tractatum ante Metaph. et Theologiam scripsit, ex praefatione. Secundo probat infinitatem ex infinita intelligibilitate naturae primae, de quo 1. dist. 3. q. 2. Nota id, quod ait hic n. 18. quod alibi multum egit de notitia intuitiva, respiciente potentiam et objectum, a quibus paritur, id praestitisse, q. 12. et alias de Anima: de eadem intuitiva agit 2. dist. 3. quaest. 10. et 3. dist. 14. q. 3.

O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae tuae Deus, qua omne intelligibile comprehendis ! Numquid intellectui meo parvo, poteris concludere te esse infinitum, et incomprehensibilem ?

Tentabo ergo inferre conclusionem valde foecundam, quae si in principio fuisset de te probata, praedictorum quam plurima faciliter patuissent. Infinitatem igitur tuam, si annuas, ex dictis de intellectu tuo, primo conabor inferre, deinde quaedam alia adducam, an valeant vel non valeant, ad concludendum propositum, inquirendo. Nonne Domine Deus intelligibilia sunt infinita, et haec actu in intellectu omnia intelligente? ergo et natura, cui intellectus est idem, est infinita; ergo intellectus illa simul actu intelligens est infinitus, talis est, Deus noster, intellectus tuus, ex septima jam praemissa. Hujus enthymematis ostendo antecedens, et consequens, et consequentiam sic: Quaecumque sunt infinita in potentia, id est, accipiendo alterum post alterum, nullum possunt habere finem, illa omnia si sunt simul actu, sunt infinita: intelligibilia sunt hujusmodi, respectu intellectus creati, sicut patet; et in tuo, Deus, sunt simul actu omnia intellecta, quae a creato sunt successive intelligibilia; igitur ibi sunt actu infinita intellecta. Hujus syllogismi probo majorem, licet satis evidens videatur; quia omnia talia acceptibilia quando sunt simul existentia, aut sunt actu infinita, aut finita: si actu finita; ergo accipiendo alterum post alterum, tandem possunt esse omnia accepta simul; ergo sinon possunt esse actu accepta omnia, si actu sunt simul, sunt infinita actu. Consequentiam enthymematis ita probo: Quando pluralitas requirit, vel concludit majorem perfectionem quam paucitas, infinitas concludit, vel requirit infinitam perfectionem. Exemplum, posse ferre quatuor, majorem virtutem motivae requirit, quam posse ferre duo, ideo posse ferre infinita, concludit infinitam perfectionem, vel virtutem motivam; ergo in proposito cum simul intelligere plura, majorem perfectionem intellectus concludat, quam posse unicum intelligere, sequitur propositum.

Hoc ultimum probo: quia requiritur determinata conversio intellectus, et applicato iad intelligibile distincte intelligendum; ergo intellectus, qui ad plura potest applicari, ad quodlibet est illimitatum, et ita qui ad infinita est applicabilis, omnino est illimitatus. Similiter probo propositum, saltem de intelligere, ex quo sequitur propositum de intellectu. Nam cum intelligere A sit aliqua perfectio, et intelligere D sit similiter aliqua perfectio, nunquam idem intelligere est ipsius A et B aeque distincte, ut duo essent, nisi perfectiones duorum intelligere includantur in illo, et sic de tribus, et ultra. Dicetur, quando per eamdem rationem intelligendi multa intelliguntur, non concluditur major perfectio ex pluralitate quam ex paucitate. Aliter, quod ratio de intexere concludit, quando illa plura intelligere, nata essent habere perfectiones distinctas formales, quales non sunt nisi intellectiones diversarum specierum; tales non sunt infinitae intelligibiles, sed individuorum, quorum plurium intellectiones, quia non alias perfectiones formales dicunt, non concludunt majorem perfectionem actus, qui est respectu plurium talium. Contra primum: quia de ipsa ratione intelligendi arguitur, sicut de intellectu et actu, quod major perfectio concluditur ex pluralitate illorum, quorum est ratio intelligendi, quia oportet quod eminenter includat perfectiones omnium propriarum rationum intelligendi, quarum quaelibet secundum propriam rationem aliquam perfectionem ponit; ergo infinitae infinitam concludunt.

Contra secundam responsionem, individua in ratione universalis imperfecte intelliguntur, quia non secundum quodlibet intelligibilitatis in eis, quia non secundum quodlibet entitatis positivae in eis, sicut in quaestione de individuatione ostendi: ergo intellectus intelligens quodlibet intelligibile secundum omnem rationem intelligibilitatis positivae, intelligit distinctas entitates positivas plurium individuorum, quae majorem perfectionem ponunt in intellectione, quam intellectio unius illorum; quia intellectio uniuscujusque entitatis absolutae positivae, ut est ejus, est aliqua perfectio, alias illa non existente, intellectus non esset minus perfectus, nec intelligere; ergo non oportet illud ponere in intellectu divino, quod excluditur per octavam. Item, infinitas intelligibilium specie concluditur ex numeris et figuris, per Augustinum 12. de Civ. cap. 18.

Secundo, ostendo propositum sic: Causa prima, cui secundum ultimum suae causalitatis, causa secunda aliquid perfectionis addit in causando, non videtur sola ita perfecte causare effectum, sicut cum ipsa causa secunda, quia causalitas solum primae diminuta est respectu causalitatis simul ambarum; ergo si illud, quod natum est esse a causa secunda et prima, simul sit multo perfectius a sola prima, secunda nihil perfectionis addit primae: sed omni finito aliud additum, addit aliquam perfectionem; ergo talis causa prima est infinita. Ad pro- positum, notitia cujuscumque nata est gigni ab ipso, sicut a causa proxima, et maxime illa quae est visio; ergo si alicui intellectui illa inest sine actione quacumque talis objecti, sed tantummodo ex virtute alterius objecti prioris, quod natumestessecausa superior respectu talis cognitionis, sequitur quod illud objectum superius est infinitum in cognoscibilitate, quia inferius nihil sibi addit in cognoscibilitate: tale objectum superius est natura prima, quia ex praesentia sola ejus apud intellectum primi, nullo alio objecto concausante, est notitia cujuscumque objecti in intellectu, ex octava hujus, et perfectissima ex secunda hujus; ergo nullum aliud intelligibile aliquid sibi addit in cognoscibilitate; ergo est infinitum: sic igitur et in entitate, quia unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognosci.

Hic instatur: ergo nulla causa secunda quae est finita, potest facere notitiam causati ita perfectam, sicut nata est causari ab ipsomet causato, quod falsum est, quia cognitio per causam perfectior est, quam rei ex se sine causa. Item, ex hoc quod prima causa ita perfecte causat sine secunda, sicut cum illa, non videtur sequi, nisi quod perfectionem secundae habet perfectius, quam ipsa secunda: hoc non videtur concludere infinitatem, quia finita perfectio potest esse eminentior perfectione secundae causae.

Item, licet nihil addat in causando primae causalitati secundum ultimum potentiae: quomodo probatur, quod nihil addit in essendo? nam in causando lumen in medio, si iste Sol causaret quantum medium posset recipere, alius Sol nihil adderet sibi in causando, et tamen adderet sibi in essendo, cum esset alius Sol. Ita in intellectu primi est notitia, quanta potest esse ex praesentia primae naturae, ut objecti: secunda ergo causa nihil addit in causando, quia non est natum agere in illum intellectum jam summe actuatum, sicut nec alius Sol in medium. Unde si ex hoc probatur nihil addere in essendo, videtur consimiliter argui, quod terra nihil addat Soli in essendo, quia nihil addit in causando lumen in medio.

Ad ista respondeo: Ad primum, quod quia nihil scientifice concluditur de aliquo, nisi in se simpliciter praeconcepto, ideo in scientia nostra quando causatum scimus per causam, causa non facit notitiam causati simplicem, qualem ipsum causatum natum esset gignere, secundum Augustinum 9. de Trin. cap. ult. A cognoscente et cognito paritur notitia: aut si quam simplicem posset facere, sed non illam, quae est intuitiva, de qua alibi multum dixi. Unde ultra omnem cognitionem per causam, aliqua causatur, quae non nisi ab objecto in se causatur in nobis.

Contra: phantasma potest causare simplicem cognitionem causati; ergo magis species, vel notitia causae potest hoc, quia in isto perfectius est objectum quam in illo. Respondeo: non ordinatur ad causam in causando notitiam simplicem, sicut phantasma ad ipsum, si in illo ordine est prima causa respectu causatorum. Contra: igitur non sicut in essendo, ita in cognoscendo. Respondeo, ita in cognoscibilitate, sed non in cognoscibili, quia cognitio dependet ab alio quam cognoscibile: causa sicut est causa in essendo, ita et in cognoscibilitate, quia ens ex se est cognoscibile: sed causa non est causa in cognosci, nisi mediante causa secunda, scilicet ipsomet cognoscibili causato prius, et sic eo agente ad cognosci sui, species intelligibilis est causa proxima intelleclionis abstractivae, causa objecti est causa valde remota. Sit illa A, causatum cognoscibile B, phantasma C, species intelligibilis D, intellectio abstractiva E, visio F, patet processus.

Si igitur intellectionem intuitivam habet Deus de lapide, ipso nullo modo causante, oportet quod lapis in cognoscibilitate etiam propria, nihil addat in cognoscibilitate essentiae primi, per quam lapis cognoscitur. Cum igitur infers: nulla causa finita facit notitiam perfectam de causato, concedo perfectissimam possibilem inesse nobis. Cum dicis; cognitio per causam est perfectior, dico, quod in cognitione per causam, includitur cognitio effectus simplex causata ab ipso, et cognitio complexa causatur simul a cognitionibus causae et causati: et verum est quod a causa prima et secunda simul, est aliquid perfectius, quam a secunda sola. Contra: a sola causa finiti prima, potest esse aliquid perfectius quam a sola secunda, et a sola secunda est sola visio ejus. Respondeo: a sola prima finita potest aliquid esse perfectius quam a sola secunda: sed non effectus natus causari a secunda, vel ut secunda, sed magis ut prima respectu cujuscumque alterius causae finitae, quia in causando talem cognitionem videtur accidentaliter ordinata ad quamcumque causam priorem finitam, quia talis non est nata esse per causam finitam priorem ipso viso; quia esset, etiamsi visum esset incausatum a tali causa; vel esset sine omni causa priore finita, et intellectus esset.

Ad secundum, licet causa prior finita contineret eminenter. perfectionem tota secundae causae in causando, et in hoc excederet secundam, quae tantum formaliter habet illam: tamen ipsa, ut eminenter habita, et formaliter etiam habita, excedit se etiam in causando, ut tantum eminenter habita: et universaliter quando ipsa ut formaliter, aliam perfectionem addit sibi ut eminenter, tunc ambo excedunt utrumque divisim. Talis additio est quando eminens est finitum, quia finitum additum finito facit majus, alioquin non perfectius esset universum quam prima natura creata, quia illa ponitur a quibusdam omnem perfectionem inferiorum eminenter continere, quod ego supra negavi in ultima secundi.

Ad tertium: illa perfectio quae ut est causabilis, nata est causari a solo aliquo formaliter tali, quia respectu ejusdem habet rationem, quasi causae primae ad priores flnitas accidentaliter ordinatas, aut solummodo est talis causabilis ab illis finitis, illo formaliter tali concausante: illa perfectio sine illa nunquam potest esse, nisi in virtute alicujus infiniti, cui illud formaliter tale si addatur, nihil addit in causando, sicut tenet ratio supraposita: quia si quid adderet, tunc propria ratio causalitatis ejus, ut est formaliter tale deesset illi finito, et ideo a tali formaliter ut tale dependet, vel ab illo cui tale nihil addit in causando. Ulterius: igitur nec in essendo addit, quia illa causatio ejus est propria sibi, secundum esse formale ejus; ergo si in essendo aliquid adderet primo, deesset illa prima causalitas, quae est ejus ut formaliter tale, et ita non haberet ex se illud eminentius, quod natum est a tali ut tale est, causari. Patet igitur quod instantia de Sole nulla: quia si huic Soli aliquid causare competeret inquantum iste, alius illud non causaret, nec in se haberet sine isto, et sic illi aliquid adderet in causando, sicut etiam in essendo, non curo tunc ad quodcumque passum compares. Breviter dico, nihil ejusdem rationis cum causabili necessario ab aliquo, ut est tale formaliter, (necessario, inquam, ita quod non aliter potest esse causatum, vel incausatum perfectius causabili) nisi in virtute alicujus, cui hoc ut tale, nihil addit in causando, nec in essendo. Instantia de terra nihil valet: lumen non est natum ab ipsa, ut a causa aliqua, dependere.