DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO
Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:
Scholium.
Sexta conclusio: Amare primi entis non esse aliud ab ipso, quia primum efficiens amare primum finem, est incausabile, et hoc est tantum unum. Hinc infert intellectum, intelligere, voluntatem, et velle primae naturae esse idem ipsi, de quo fuse 1. dist. 2. quaest. 2. g. Nec ulterius, num. 22. Septima conclusio, Nullum intelligere esse accidens
primae naturae, clare et efficaciter probator. Idem est de velle, intellectu et voluntate. Probat quatuor rationibus efficacibus et claris, de quo eisdem fere verbis 15 dist. 2. quaest. 2. g. Ostenso de intelligere num. 23. Vide annotationem Mauritii hic.
Primam naturam amare se, est idem primae naturae. Hanc probo sic: causalitas et causatio causae finalis est simpliciter prima, ex quarta secundi, et ideo causalitas primi finis et ejus causatio, est penitus incausabilis, secundum quamcumque causationem, in quocumque genere causae; causalitas autem primi finis est movere primum efficiens ut amatum, quod est idem isti, primum efficiens amare primum finem, quia nihil aliud est objectum amari a voluntate, nisi voluntatem amare objectum; ergo primum efficiens amare primum finem, est penitus incausabile; et ita ex se necesse esse, ex quinta tertii, et ita erit idem naturae primae ex sexta ejusdem, et deductio patet in decimaquinta tertii. Deducitur aliter, sed in idem redit. Si primum amare se est aliud a primo; ergo est causabile, ex decimaoctava tertii; ergo efiectibile, ex quarta et quinta secundi; ergo ab aliquo per se efficiente, ex probatione quartae hujus; ergo ab amante finem, ibidem; ergo si primum amare se esset causatum, hoc esset ex aliquo amore finis, priore ipso causato, quod est impossibile. Hoc Aristoteles ostendit 12. Metaphysicae, de intelligere : alias primum non esset optima substantia, quia per intelligere est honorabile, alias enim laboriosa est continuatio, quia si non est illud, sed in potentia contradictionis ad illud, ad illam sequitur labor secundum ipsum.
Istae rationes possunt declarari. Prima, quia cum omnis entitatis in actu primo ultima perfectio sit in actu secundo, quo conjungitur optimo, maxime si sit activum, non tantum factivum; omne autem intellectuale est activum, et prima natura est intellectualis ex prima, sequitur quod ejus perfectio ultima est in actu secundo; ergo si ille non est idem sibi, ncn est ejus substantia optima, quia aliud est suum oppositum. Secunda, quia potentia solummodo receptiva, est contradictionis; ergo est imperfecta. Tamen nec ista secunda, nec ratio prior, simpliciter secundum Aristotelem est demonstratio, sed tantum probabilis ratio, unde praemittit rationale est, etc. Aliter ostenditur ex identitate potentiae et objecti inter se; ergo actus est idem eis. Consequentia non valet. Instantia: Intelligentia intelligit se, amat se, actus tamen non est idem substantiae. Haec conclusio secunda est in corollariis. Nam sequitur primo, quod voluntas est idem primae naturae, quia velle non est nisi voluntatis; ergo illa est incausabilis; ergo, etc. Similiter velle intelligitur, quasi posterius, et tamen velle est idem illi naturae; ergo magis voluntas. Secundo sequitur, quod intelligere se est idem illi naturae, quia nihil amatur nisi cognitum; ergo intelligere est necesse esse ex se; similiter, quia intelligere, quasi propinquius est illi naturae, quam velle. Sequitur tertio, quod intellectus est idem illi naturae, sicut prius de voluntate et velle, argutum est. Sequitur quarto, quod ratio intelligendi se est idem sibi, quia necesse esse ex se, et quasi praeintelligitur intellectioni.
Nullum intelligere potest esse accidens primae naturae.
Probatur, quia illa natura ostensa est esse primum effectivum; ergo ex se habet unde potest quodcumque causabile causare, circumscripto quocumque alio, saltem ut causa prima illius causabilis; sed circumscripta cognitione ejus, non habet unde posset illud causare. Assumptum ultimum probatur, quia nihil potest causare, nisi ex amore finis, volendo illud, quia non potest aliter esse per se agens, quia nec propter finem. Isti autem velle alicujus propter finem, praeintelligitur intelligere ipsum; ergo ante primum signum, quo intelligitur causans, sive volens A, necessario praeintelligitur intelligens A, et ita sine hoc non potest per se efficere A, ita de aliis. Item omnes intellectiones ejusdem intellectus habent similem habitudinem ad intellectum, secundum identitatem essentialem aut accidentalem. Patet de quocumque intellectu creato, quod ostenditur, quia videntur perfectiones ejusdem generis; ergo si aliqua habet receptivum, et omnes habent idem: et ita si aliqua est accidens, et quaelibet, aliqua non potest esse accidens in primo, ex praecedente; ergo nulla. Item, intelligere, si quod potest esse accidens, reciperetur in intellectu, ut subjecto; ergo et in intelligere, quod est sibi idem, scilicet intellectui, et ita perfectius intelligere, scilicet essentiale, erit potentia receptiva respectu imperfectioris, scilicet accidentalis. Item, idem intelligere potest esse respectu objectorum plurium ordinatorum; ergo quanto perfectius, tanto plurium; ergo perfectissimum, quo impossibile est esse perfectius intelligere, erit omnium intelligibilium: intelligere primi est sic perfectissimum, ex secunda hujus; igitur idem est omnium intelligibilium: et illud quod est sui, est idem sibi ex proxima praecedente; ergo, etc.
Eamdem conclusionem intellige de velle. Item, si arguitur: Ille intellectus nihil est, nisi intelligere quoddam i iste intellectus est idem omnium, ita quod non potest esse alius alterius et alterius objecti; ergo nec intelligere aliud. Vel igitur intelligere idem est omnium, vel intellectus alterius objecti. Respondeo, fallacia est Accidentis, ex identitate aliquorum inter se, absolute concludere identitatem respectu tertii, respectu cujus extrahantur. Exemplum, intelligere divinum est idem suo velle; ergo si ipsum intelligere est alicujus, ipsum velle est ejusdem. Non sequitur, sed est velle, quod quidem velle est aliquid ejusdem, quia intelligere ejusdem, ita quod divisim potest inferri, non conjunctim propter accidens. Item, sic arguitur: Intellectus primi habet unum actum adaequatum sibi et coaeternum: sed intelligere sui, est idem sibi; ergo non potest habere alium. Consequentianon valet. Instantia de simul vidente Deum et aliud, etiam si videt Deum secundum ultimum capacitatis suae, ut ponitur de anima Christi, adhuc potest aliud. Item arguitur, ille intellectus habet in se per identitatem, perfectionem maximam intelligendi; ergo et omnem aliam. Respondeo non sequitur, quia alia quae minor est, potest esse causabilis, et ideo differre ab incausabili maxima potest.