DE PRIMO RERUM OMNIUM PRINCIPIO
Ad duas primas conclusiones ostendendas praemitto unam conclusionem talem:
Scholium.
Secundum ultimam viam efficientiae, alii ponunt primum ens infinitum, quia creat, rejicitur, et ostendit inter esse et non esse, tantam esse distantiam, quantum est alterius extremi esse, vel perfectio; non ergo distantia infinita inter esse finitum et non esse, nec inter contradictoria extalibus, de quo doct. i. d. 2. quaest. 2. et d. 29. et 4. d. 1. quaest. 1. Alii ut Divus Thom. 1. part. quaest. 7. art. 1 et 2. probant conclusionem principalem, ex negatione causae intrinsecae, sed hoc rejicit Doctor, alioquin Angelus esset infinitus, quia secundum eos saltem non habet causam intrinsecam, sed secundum Doctorem non improbabile est habere, de quo q. 15. de Anima, ubi in commentario id fuse tractavi.
Juxta hanc viam efficientiae arguitur, quia creatur: inter creationis extrema est distantia, sic quod nullo alio a se praesupposito, deducit aliquid de non esse ad esse, et sic reducit aliquid ex distantia infinita. Sed hoc antecedens ponitur creditum, et verum est, ut non esse quasi duratione, praecedat esse secundum fidem, et ut quasi natura, secundum Avicennam. Antecedens ostenditur ex decima nona tertii, quia saltem prima natura post Deum est ab ipso et non a se, nec potest esse abeo aliquo praesupposito. Nam, ut jam dictum est, effici non requirit mutari, sed sic accipiendo prius natura non esse quam esse, solum esse est extremum mutationis, quod causat illa virtus. Unde quidquid sit de antecedente, consequentia non probatur: quia quando inter extrema nulla est distantia, sed ipsa dicuntur distare per se ratione alterius extremi, tanta est, quantum extremum illud. Exemplum: Deus distat in infinitum a creatura, quia est infinitus.
Ultimo ostenditur propositum ex negatione causae intrinsecae: quia forma finitur per materiam; ergo quae non est nata esse in materia, estinfinita. Hoc reputo nihil valere, quia secundum ipsos, Angelus qui est immaterialis, non est infinitus natura. Numquid esse posterius essentia, secundum ipsos, essentiam finitabit? Unde quaelibet entitas habet gradum intrinsecum perfectionis, non per aliud ens. Et si forma finitur ad materiam; ergo si non ad illam, non finitur: fallacia est Consequentis. Corpus finitur ad corpus; ergo si non ad corpus, est infinitum. Sophisma est tertii Physicorum: quia corpus prius in se finitur, ita forma finita prius in se, finita est, quia scilicet prius est talis natura in entibus, quam finiatur per materiam: nam secunda finitas praesupponit primam, et non causat eam; prius ergo in aliquo signo naturae est essentia finita: ergo non est finibilis per esse; ergo in secundo signo non finitur per esse. Breviter dico unam propositionem, quod quaecumque essentia absolute finita in se est finita, ut praeintelligitur omni comparationi sui ad aliam essentiam.