Ad secundam quaestionem dicendum, quod poena non potest tolli manente culpa: illi autem qui sunt damnati in inferno, sunt obstinati in malitia, sicut Daemones; et ideo de poena illi liberari non potuerunt: et hoc non fuit ex insufficientia liberantis, sed ex indispositione ipsorum.
Ad primum ergo dicendum, quod Limbus patrum dicitur infernus inferior, non simpliciter, sed respectu hujus habitationis, de quo anima David, vel etiam christi educta fuit. Similiter etiam ille locus potest dici profundissimum inferni comparative, ut profundum sit respectu caeli aer caliginosus, in quo sunt Daemones, profundius locus habitationis nostrae, profundissimum autem Limbus patrum, de quo job liberatus fuit.
Ad secundum dicendum, quod Glossa illa est impropria: loquitur enim de inferno communiter, secundum quod comprehendit omnes praedictas distinctiones inferni; unde inferno aliquid attribuit ratione unius partis, aliquid ratione alterius. Quod autem dicitur: nulla eos misericordia refrigerabat, intelligitur quantum ad eos qui erant in alia parte inferni: vel dicitur de misericordia omnino absolvente, quam etiam dives magis desiderabat, quamvis aliam peteret.
Ad tertium dicendum, quod quantum in se est, sapientia omnem malitiam vincit; sed quod in aliquibus non vincitur, est ex eorum indispositione.
Ad quartum dicendum, quod loquitur de visitatione quae erit in generali resurrectione, quando educentur de inferno, iterum in perpetuum includendi.