S. P. N. Luciferi Episcopi Calaritani De Non Conveniendo Cum Haereticis, Ad Constantium Imperatorem Liber Unus.
0767D Cum omnibus perniciosis tuis conatibus advertisses itum obviam, cumque omnia machinamenta
0768D contra Dei Ecclesiam tua, reperisses cuncto Dei populo revelata, dixisti nos fuisse atque esse inimicos
0769A pacis, hostes unitatis, adversarios etiam fraternae charitatis. Si inter Dei cultores et ejus religionis inimicos nihil
esse debet inter, cur Moyses tempore quo vidit populum illum carnalem Judaicum, cujus tu sapientiam tenes, idololatriae incurrisse
reatum, posteaquam gladio certos percuti fecit, etiam stationem suam segregatam esse voluit? quae ita esse, accipe scriptum.
Et dixit Dominus ad Moysen: Dic filiis Israel, Vos populus durae cervicis, videte ne aliam plagam inducens super vos, deleam
vos. Nunc ergo deponite stolas gloriae vestrae et ornamentum, et ostendam quae facturus sum vobis. Et abstulerunt filii Israel
ornatum suum, et stolas a monte Choreb, et sumens tabernaculum Moyses, fixit illud extra castra, longe a castris, et appellatum
est tabernaculum testimonii, et
0769B
fiebat ut omnis, quicumque quaerebat Dominum, ibat ad tabernaculum testimonii foras extra castra. Cum autem egrediebatur foras
de tabernaculo Moyses, stabat omnis populus
0769D
Speculantes, uti in Graeco σκοπεύοντες. Sabbatierius legit
speculans ex edit. Bibl. Pp.
speculantes unusquisque ad ostium tabernaculi sui. Considerabant euntem Moysen usque dum introiret tabernaculum: mox autem
cum introiisset in tabernaculum Moyses, descendebat columna nubis, et stabat in janua tabernaculi, et loquebatur Moysi, et
videbat omnis populus columnam nubis stantem in janua tabernaculi, et stans totus populus
0769D Ita Graec. προσεκύνησαν; cum Sabbat. legat
adoravit ex laud. edit., et paullo inferius
facie ad faciem, ubi hic
palam in palam.
adoraverunt unusquisque ad ostium tabernaculi, et locutus est Dominus ad Moysen palam in palam, quemadmodum quis loquitur
ad amicum suum. Minister autem Hiesus filius Navae junior non exibat de tabernaculo
(Ex. XXXIII, 5) . Per quod factum, ostensum est vos in Deum peccantes
0769C vitandos, secedendumque esse a vobis. Sed inquit: Ecce Moyses, licet alio in loco habuerit tabernaculum, tamen non deseruit
populum, sed hortatus est eos corrigere vias errorum suorum Deo propitio; nec hi, qui tuo sacrilegio misceri recusaverunt,
desunt ab his officiis: dici etenim tibi cognoscis, nisi vias correxeris tuas, quod sis in aeternum periturus. Id quod ergo
intendere coeperamus, quo penitus possumus perducere ad probationem? quotiens murmuravit populus contra Deum, et insurrexerunt
in Moysen, legisti Deum dixisse ad Moysen et Aaron:
0769D Versio Antiqua:
Abscedite vos de medio synagogae istius, et consummabo eos simul.
Secedite e medio populi hujus indisciplinati et contumacis, et disperdam eos ego (Num. XVI, 21) . Quid igitur nos vult facere, nisi ut vos indisciplinatos et contumaces fugiamus, ne simul vobiscum, sicut
illi
0769D qui cum Chore, Dathan et Abiron fuerant coadunati, pereamus? Aut negabis te indisciplinatum atque contumacem? respice actus
tuos circa Domini exhibitos ecclesiam, et invenies quam sis indisciplinatus atque contumax. In Deuteronomio dicit Moyses
0769D Vers. Ant.
Non dispones ad eos testamentum, neque miserearis. . . . neque matrimoniis jungamini cum eis. Filiam tuam non dabis filio
ejus, et filiam ejus
0770D
non sumes filio tuo: discedere enim faciet. . . alienis . . . . indignatione.
:
0770A
Non ponetis ad eos testamentum, neque
0770D Propius ad Graec. ἑλεήσητε. Caetera singularia in hac vers. Lucif.
misereamini eorum, neque tradetis eis filias vestras nuptum, neque dabis filio tuo filiam illius: seducet enim filium tuum
a me, et serviet diis alienis, et irascetur ira Dominus in vos, et exterminabit te cito
(Deut. VII, 2) . Cum haec mandet fieri, quomodo possumus vobiscum convenire, vobiscum pacem habere, cum negatoribus unici
Dei Filii? quomodo potueramus istam tuam implere voluntatem? cum Deum videas dixisse per Moyen de Moabitis, Ammonitis,
Non salutabitis eos pacifice omnibus diebus vitae tuae usque in aeternum (Ibid. XXIII, 6) . Quomodo simul esse Ariani et Christiani potueramus? cum audias Moysen dicere:
Non erit
0770D Vers. Ant.
meretrix.
adultera ex filiabus Israel (Ibid. 17) ; et omni commoneat loco ut omnis adulter interficiatur, productus ad
0770B portam, lapidibus:
Et tolletis, inquit,
iniquum a vobismetipsis (Ibid. XXIV, 7) . Si carnale adulterium dicit ita exsecrari Deum ut jusserit omnes puniri adulteros, quanto magis adulterium
vestrum spiritale
0770D Antea,
exsecratur
Dominus. Necesse est, etc. nos cum Latinio ita, et clarius.
exsecretur Dominus necesse est, unde et fueratis atque estis fugiendi: cum apostaticis non potueramus convenire Christiani,
quando dixisse inveniamus Spiritum sanctum per Moysen:
Aperiet tibi Deus thesaurum coelestem optimum,
0770D Sabbat. legit.
ut tribuat. Graec. δοῦναι.
dare tibi pluviam terrae tuae, in tempore benedicet opus manuum tuarum omne, fenerabis gentes multas, tu autem non feneraberis,
et praeliabis gentes multas, te autem non expugnabunt, constituet te Dominus Deus tuus in caput, et non in cauda, et eris
supra et non subtus, si audieris mandatis Domini Dei tui, quodcumque ego mandabo
0770C
tibi hodie custodire et facere,
0770D Vers. Ant.
non praeteribis ab omnibus verbis, quae.
et non discedere ab omni sermone quem ego mando tibi hodie, dextra aut sinistra (Ibid. XXVIII, 12) . Quomodo cum pseudoepiscopis sectae tuae Arianis nobis poterat convenire, quando videas non nos benedictos
esse potuisse, nisi quia non abierimus post idololatriam tuam? nisi quia exsecrati fuerimus haeresim vestram Arianorum, sicuti
et omnium exsecramur haereticorum? nisi quia tales vos judicaverimus, atque habeamus, quales et ethnicos, cultores videlicet
omnium daemonum? nisi quia sic te fuerimus abominantes, quomodo et Judaeos, qui inveniuntur esse sine Deo, ex quo unicum negaverint
Filium Dei? Apud Hiesum Nave:
At ubi audivit, inquit,
populus vocem tubarum, jubilavit universus populus jubilo magno, et ceciderunt universi
0770D
muri civitatis in circuitu, et ascendit universus populus in civitatem unusquisque coram adversariis suis, et invaserunt civitatem
et anathematizaverunt eam, et quaecumque erant in civitate, a viro usque ad mulierem, a juvene usque ad senem, et usque ad
vitulum et usque ad
0771A
subjunctorium occiderunt in ore gladii, et duobus juvenibus qui exploraverant, dixit Hiesus: Introite in domum mulieris et
producite eam, et quaecumque sunt ejus: et introierunt duo juvenes qui exploraverant civitatem in domum mulieris, et eduxerunt
Rahab meretricem, et patrem ejus, et matrem, et fratres ejus, et quaecumque erant illius, et omnem cognationem ejus, et deduxerunt
eam foras extra castra Israel, et civitas incensa est igni cum omnibus quae erant in ea
(Jos. VI, 20) Et infra:
Raab meretricem et
0771D Vers. Ant.
et domum paternam ejus, Lucifer cum Graec. καὶ πάντα τὸν οἶκον.
omnem domum patris ejus vivificavit Hiesus, et commorata est in Israel usque in hodiernum diem (Ibid., 25) . Quando igitur videas omnes in civitate Hiericho inhabitantes ore punitos gladii, omnem incensam civitatem,
quomodo putasti nos potuisse tecum convenire cum haeretico,
0771B quando quidem plus te atque tuos dignos esse
0771D Pro
anathemate. Tilius.
anathema, quam illi fuerant, adverteremus? Quomodo potueramus cum pseudoepiscopis sectae tuae convenire Arianis, quando videas
nullum ad vitam reservatum in civitate, in qua idololatrae morabantur, nisi tantum Raab, propterea quod crederet esse Dominum
nostrum totum potentem; idololatriam vero in qua confidedat populus in Hiericho constitutus, quod fuisset errore inventa humano?
Quomodo potueramus vobiscum convenire, quando in
0771D Id est
Regum, uti etiam in lib. I pro S. Athanas. notabimus.
Regnorum tertio scriptum sit libro, nec domos vestras esse calcandas, nec cibos vobiscum sumendos, neque aquam accipiendam
a vobis? Haec ita esse aperit sacra Scriptura:
Et factum est, dicit de illo coapostata tuo,
0771D In lib. de Reg. Apost. legit,
ut audivit verba.
verbum hominis Dei (III Reg. XIII, 4) :
0771C et infra:
Et extendit manum suam ad aram dicens: Apprehendite eum, et arida facta est manus regis, quam extendit in eum, et non potuit
reducere eam ad se, et
0772D Ib. legitur
sacrificium.
sacrarium ruptum est, et effusa est pinguedo ejus a sacrario secundum quod dixit homo Dei in verbo Domini. Et respondit rex
et dixit homini Dei: Roga
0772D
Faciem. Latin. ut in lib. de Reg. Apost. Graec. δεήθητι τοῦ προσώπου.
a facie Domini Dei tui, ut revertatur manus mea ad me. Et rogavit homo Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum,
et facta est quemadmodum primum, et locutus est rex ad hominem Dei et dixit: Intra mecum in domum et prande, et dabo tibi
munera. Et dixit homo Dei ad regem: Nec si mihi dimidiam dares
0772D
Des. Latin.
Dares, Vers. Ant. cum Lucif.
domum tuam, non intrabo tecum, nec manducabo panem, nec bibam aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi Dominus in verbo
dicens: Non manducabis
0771D
panem et non bibes aquam, et non reverteris in via qua ibis in ea (Ibid.) . Quomodo vobiscum potueramus convenire ad Deum adorandum? cum iste homo Dei qui a Deo objurgandum Hieroboam regem
fuerat missus, quoniam per illum qui dictus est Propheta, circumscriptus fuerit, tam gravis circa illum vindicta processerit.
Et abiit, inquit post haec Scriptura de illo homine Dei,
per aliam viam, et non est reversus per viam qua venerat in Bethel, et
0772A
Propheta alius habitabat in Bethel, et venerunt filii ejus, et nuntiaverunt ei omnia opera quae fecerat homo Dei die illo
in Bethel, et verba quae locutus est regi, et averterunt faciem patris sui, et locutus est ad eos pater eorum dicens: Qua
via abiit? Et demonstraverunt filii ejus viam per quam ierat homo Dei qui venerat ex Juda, et dixit filiis suis: Sternite
mihi asinam; et straverunt ei, et ascendit super illam, et abiit post hominem Dei, et invenit eum sedentem sub arbore ilicis,
et dixit ei: Si tu es homo Dei qui venisti ex Juda? et dixit: Ego sum. Et dixit ei: Veni mecum, et manduca panem; et dixit:
Non possum reverti tecum, neque manducare panem, neque bibere aquam in hoc loco, quoniam sic praecepit mihi in verbo Dominus
dicens: Non manducabis panem ibi, et non bibes aquam ibi,
0772B
et non reverteris inde per viam quam ieris.
Et dixit ad eum: Et ego Prophetes sum sicut et tu, et Angelus locutus est ad me in verbo Domini dicens: Reduc eum ad te in
domum tuam, et manducet panem, et bibat aquam. Et mentitus est illi, et reduxit eum, et manducavit panem in domo ejus, et
bibit aquam, et factum est sedentibus illis ad mensam verbum Domini ad pseudoprophetam qui reduxit eum, et dixit ad hominem
Dei, qui venerat ex Juda, dicens: Haec dicit Dominus propter quod exacerbasti verbum Domini, et non custodisti praeceptum
quod praecepit tibi Dominus Deus tuus, et redisti et manducasti panem, et bibisti aquam in hoc loco, de quo locutus est ad
te dicens: Non manducabis panem neque bibes aquam; ideo non intrabit corpus tuum in monumentum patrum tuorum. Et factum est
0772C
postquam manducavit panem et bibit aquam, et straverunt ei asinam, et reversus est, et abiit, et invenit eum leo in via, et
occidit eum, et erat corpus ejus projectum in via, et asina stabat ad eum, et leo stabat ad corpus ipsius, et venerunt viri
civitatis illius, et locuti sunt in civitate ubi prophetes senior habitabat in illa, et cum audissent qui reduxerant eum de
via, dixit: Hic est homo Dei qui exacerbavit verbum Domini; et abiit, et invenit corpus ejus projectum in via: et asina, et
leo stabat super corpus ejus, et leo non edit corpus illius, neque insilivit in asinam
(Ibid. 10) . Si illi hoc repraesentatum est,
0772D Pro
quia, ut saepe alibi.
cur manducasset panem et potum sumpsisset aquae in loco profano apud homines alienigenas, quid nobis repraesentatum fuisset,
si tecum, quem scimus haereticum, quem novimus esse
0772D negatorem unici Filii Dei, ut desiderabas, copulassemus amicitias? si vobiscum Arianis precem fudissemus? si denique passos
nos fuissemus, omnia, quae celebramus Domini sacerdotes, cum pseudoepiscopis Arianis tuis celebrare? Interea sic te fuisse
ad nos circumscribendos immissum, ut ad illum Dei hominem fuerit ille pseudoprophetes, debes repetens actus tuos cognoscere
amarissimos; ut enim ille cum fuisset pseudopropheta, prophetam se esse
0773A dicebat ad circumveniendum innocentem, ita et tu cum non sis Christianus, sed sis Arianus, finxisti te Christianum ad nos
irretiendos. Deinde cum pacem semper habuerit Domini ecclesia, et vos atque omnium sectarum haereticos foras abjecerit, dixisti:
0773D Vide quae notavimus in lib. I pro S. Athanasio, et quae inferius in hoc libro.
Pacem volo firmari in meo imperio, cupiens violare in nobis pacem dominicam, scindere desiderans Dei populum, procurans haeresi tuae ad quam nos omnes facere
sis optans transitum: sic mentitus es Dei te fuisse hominem, quando hanc pacem facere te salutis nostrae causa dixisti; quomodo
et ille pseudoprohetes, qui dicebat:
Redi mecum quia et ego prophetes sum Domini, et dixit mihi Angelus (III Reg. XIII, 18) . Sic, inquam, mentitus es, quando dixisti, quo potuisses Deo placere, hoc te aggressum facere;
0773B siquidem tu singulos catholicos Episcopos communioni jungere fueris laborans
0773D In Mediolanensi Concilio, qua de re infra paullo uberius.
Arianorum. Quomodo tecum ac cum tuis coarianis potuit convenire Christianis, quando ad Josaphat regem
0773D
Regem, Deum haec, etc. Codex Vatic.
Dominum haec dixisse cernas, cur Achab idololatram in amicitias acceperit, cur ad bellum cum Domini processerit inimico?
posteaquam etenim ille Achab, consacrilegus tuus, secundum verbum Dei fuisset in bello letali percussus plaga, et Josaphat,
quia ex toto corde ad Deum proclamaverat, fuisset domui suae repraesentatus, loquitur Scriptura sancta exiisse ante faciem
ejus Jeu filium Anani, qui fuerit videns, atque dixisse talia:
Si peccatorem illum adjuvas, et eorum, qui oderunt Dominum, amicus es, in hoc super te irae a facie Domini, sed sermones
boni inventi
0773C
sunt tecum, quoniam abstulisti lucos de terra, et parasti cor tuum ad requirendum Dominum (II Paral. XIX, 2) . Si illi haec dicuntur, quae nobis dicerentur, si tecum
0773D
Tecum cum haeretico. Id.
haeretico Dei adversario amici esse maluissemus? aut numquid dicere audebis:
Ego non sum Dei inimicus, ita ut fuit Achab rex Israel? Quomodo non es inimicus, qui eadem agas quae egit Achab? cum sic sis impugnans religionem Dei, sicut ille impugnaverit; sic
persequaris domum ejus, sicut ille persecutus sit. Quomodo tecum ac cum tuis potuit nobis convenire, cum isti Deo devoto regi,
cur Ochoziae regi Israel junctus fuisset in amicitiis, fuerit per Prophetam increpatum a Deo?
Et junxit, inquit,
amicitiam Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israel, ipse inique coepit facere, et communicavit secum
0773D
ut faceret naves, quibus iret in Tharsis, et fecit naves, in Asion Gabar
0773D
Gaber. Codex Vat. cum Graeco in quibusdam codicibus
0774D apud Sabbat.
,
et prophetavit Eliezer filius Oziae ex Marea super Josaphat dicens: In eo quod communicasti Ochoziae, confregit Dominus operam
tuam, et contritae sunt naves tuae, et non poterunt
0774D
Potuerunt. Id. ut in Graeco Compl. ἐδυνήθησαν. Sabbat. legit,
ire in Tharsis.
ire Tharsis (Ibid. XX, 35) . Si illi illa dicuntur a Domino quod ad fabricam navium socium habuisset viae perditionis regem, quid nobis
dici posset, si te destructorem domus
0774A ejus, te catholicae fidei persecutorem amicum Dei sacerdotes haberemus? Si illius operam confregit, cur iniquo fuisset junctus,
vero nos jam ipsi fulmine fuissemus, credo, dissipati, cur tibi blasphemo nosmet junxissemus. Quomodo potueramus nos, cum
simus servi Dei, vos vero servi diaboli, in unum convenire, quando sic inter nos et vos separatum esse voluerit Deus, quomodo
inter lumen et tenebras, inter vitam et mortem, inter dulce et amarum, quomodo inter sanctos angelos Dei qui sunt semper clementiam
ejus magnificantes, et inter illos apostatas quos in aeternum tecum visurus eris torqueri, nisi temet eripueris ab eis? Quomodo,
inquam, nos vobiscum esse potueramus Dei servi cum servis Antichristi? quando Amasiae regi fuerat dictum a Deo
0774B in secundo Subrelictorum
0774D Id est
Paralipomenon; quae hujus vocis est interpretatio.
libro:
Non ibit tecum exercitus Israel, quia non Deus cum Israel, omnes filii Ephrem, quia si te existimaveris praevalere in istis,
in fugam
convertet te Dominus ante inimicos, quia est virtus a Domino (Ibid., XXV, 7) . Quomodo resisteremus contra diabolum, si in tanto scelere vestro curreremus vobiscum, cum hostibus Dei,
cum hominibus inventis sine notitia Dei, cum Deum non habentibus, in quos catervam sciamus esse daemonum? Neque enim potestis
vos esse negatores unici filii Dei sine daemoniis, cum blasphemare vos non faciant, nisi illi qui vestra caecaverint corda,
ne videlicet possit a nobis
0774D
A vobis, Vatic. et rectius.
veritas comprehendi. Numquid nam potueramus in vestra demorari parte, consentire vestris flagitiosissimis meditationibus,
cum per
0774C David gloriosum dicat Spiritus sanctus, non esse beatos, nisi eos, qui se abstraxerint a vobis unici filii Dei negatoribus,
eos, qui serpentinis cogitationibus vestris non se miscuerint, beatos tantum mansuros?
Beatus qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1) . Quomodo esset vobis et nobis unius loci conventiculum? cum audias item David dicere in Psalmo sexto:
Discedite a me, qui operamini iniquitatem (Psal. VI, 9) . Si non operamini Ariani iniquitatem, judica tu princeps in sacrilegio Arianorum, qui, cum dicamus nos Christianos,
horribili animositate persequeris. Recte igitur scias nos fecisse, recedendo a vobis Deo odibilibus. Quomodo etenim nos in
coetu vestro omnibus facinoribus infecto
0774D manere, et non vos pestes ac lues fugere decuerat? cum dicat ex persona populi nostri in vicesimo quinto Psalmo:
Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua
gerentibus non introibo, odivi ecclesiam malignantium et cum impiis non sedebo
(Psal. XXV, 3) . Si non est
0774D Haec etiam Concilium Mediolanense respiciunt
0775D in quo id Arianis propositum erat, ut damnandi Athanasii specie Nicaena fides everteretur: uti aperte testatur Sozomenus
lib. IV, cap. 9, haud
alio consilio Imperatorem et Arianos damnationem Athanasii
moliri, quam ut Nicaenam fidem subvertant.
consilium vestrum vanitatis, convince me. Non est vanum concilium
0775A in quo omne consilium non est, nisi ut Dei negetur Filius, ut Deus pater non esse verus pater defendatur, ut Spiritus sanctus
paracletus non esse verus Dei spiritus asseveretur, ut apostolica et evangelica traditio destruatur, traditio Arii firmetur?
in quo concilio nihil aliud firmatur, nisi quod omnibus haereticis et ethnicis atque Judaeis possit laetitiam conquirere magnam?
Gaudent cuncti Dei religionis exsecratores, quod enim te videant imperatorem voti sui rem exsequentem, quod enim te exstitisse
unici Filii Dei negatorem, et ejus servorum advertant persecutorem; hoc est
0775D Rursum de eodem Concilio; deque hoc uberius disserendum fuit in Praefat., ubi etiam de numero Episcoporum, qui interfuerunt,
opinionem nostram proponimus, hoc praesertim Luciferi testimonio innixi.
concilium, quod magnopere omnibus viribus imperii tui solitus es adunare, ad hoc utique ut omnis auctoritas Scripturarum
sacrarum tui imperii auctoritate solvatur,
0775B ut omnis sepeliri possit veritas, ut mendacia detestandae commentationis vestrae possit videri vera. Haec sunt meditationis
vestrae in illo egregio concilio per tuam adunato potentiam. Propterea odis nos, quia concilium vestrum malignantium exsecremur,
propterea
0775D Ex hoc Luciferi loco conjicimus, hunc librum scriptum ab eo fuisse cum Germaniciae exsularet. Vide Praef.
in exsilio sumus, propterea in carcere necamur, propterea nobis solis prohibetur conspectus; idcirco reclusi in tenebras
custodimur ingenti custodia. Hujus rei causa nullus ad nos visendos admittitur hominum, quia videlicet noluerimus vobiscum
impiis sacrilegis ullam scelerum vestrorum habere societatem, de quibus ex nostra persona directa est obsecratio ad Deum,
ne scilicet vobiscum degentes simul periremus, sed fuissemus segregati de vestro nefario concilio, de vestra iniqua conspiratione.
Ait
0775C enim in vicesimo septimo Psalmo:
Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae cum oro ad te, cum extollo manus meas ad templum sanctum tuum, ne simul trahas cum
peccatoribus animam
0775D Ut in Graec. τὴν ψυχήν μου. Vers. Ant.
ne trahas me, etc.
meam, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me. Cum his, qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus
eorum. Da illis secundum opera illorum, et secundum nequitiam studiorum ipsorum, secundum operationem ipsorum manuum tribue
illis, redde retributionem eorum ipsis
(Psal. XXVII, 2) . Propterea odimur a te, Constanti, quoniam noluerimus haec dici de nobis, quae dicantur ore Prophetae
de te ac tuis propter nequam vestram operam, quae dicantur de Judaeis, quorum imitator exstiteris. Si non es tu Constantius
Imperator, qui
0775D De edicto illo pacificatorio loquitur a Constantio
0776D pro Arianis facto, et promulgato, de quo postea in hoc libello mentionem facit,
Til. Sed quodnam illud fuerit, et quam ob causam Catholicis propositum vide paullo inferius. Totus in eo Lucifer est, ut Constantio
versutum ejus consilium et iniquum exprobret, quo sub pacis specie Athanasii damnationem, et Catholicorum cum Arianis communionem
totis viribus extorquere a Catholicis conatus est in Concilio Mediolanensi; hinc illae locutiones, quas saepe de pace ingerit,
et de quibus in Praef. Huc refer quae Hilarius scribit in libr. un. contra Constant.
Unitatem procurat, ne pax sit.
finxeris pacem te facere, ut fuerunt mala cogitamenta, nisi ut Dei negatus fuisset filius,
0775D nisi ut apostolica atque evangelica fides fuisset
0776A destructa, aedificata vero fuisset Ariana haeresis vestra, nisi ut omnes tibi non acquiescentes fuissent deportati, proscripti,
varie excarnificati, ad ultimum interfecti? et idcirco Spiritus sanctus te ac tuos designans pariter ac percutiens dicit ex
persona populi nostri:
Cum operantibus iniquitatem ne perdas me, cum his qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in corde eorum (Ibid. 3) . Nobis dicebas:
Pacem volo fieri; et in corde tuo manens adversarius religionis nostrae cogitabat per te facere nos idololatras: unde et vere recepturus eris
secundum operam tuam, secundum nequitiam studiorum vestrorum, nisi tibi feceris esse prospectum. Vitavimus ac sumus vitantes
consilium vestrum, quod contra Deum factum est ac fit; quorum tunc jam videns
0776B meditationes Spiritus sanctus dixerit ore David in trigesimo secundo Psalmo:
Dominus dissipavit consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum (Psal. XXXII, 10) . Consilia vero vestra contra suam prolata ecclesiam reprobat Deus: nec enim potest odire populum suum,
haereditatem suam, et amare vos filios pestilentiae, vos persecutores servorum suorum. Dixisti:
Facite pacem cum Episcopis sectae meae Arianis, et estote in unum; et dicit Dei spiritus per Salomonem in Proverbiis:
Vias impiorum noli, noli exsequi
0776D
Noli sequi, apud Sabbat.
,
neque aemuleris viam iniquorum, in quocumque loco exercitum constituerint, ne supervenias illuc: declina autem ab ea, et devita;
non enim dormient, nisi male fecerint: ablatus est enim somnus ab eis, et non dormiunt. Hi enim
0776C
cibantur cibis impietatis: vino autem iniquo inebriantur. Nam viae justorum similiter
ut lux fulgebunt, procedunt et illuminant, donec corrigat dies. Viae autem impiorum tenebrosae, nesciunt quomodo offendunt (Prov. IV, 14) . Quomodo vobiscum Arianis societatem poteramus habere, cum adulteris spiritualibus? qui scriptum retineamus:
Nolite
0776D Sabbat. legit;
noli te, etc.
intendere fallaci mulieri: mel enim distillat a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces tuas, novissime
autem amarius felle invenies, et acutius magis quam gladius ex utraque parte acutus: insipientes
0776D
Insipientiae. Latinius. In Gr. est ἀφροσύνης.
autem pedes deducunt utentes ea cum morte ad inferos (Ibid., V, 2) . Sed quid dicis haec propter carnis adulteria dicta? Si propter carnis adulteria esse astruis haec dicta,
quanto magis fugiendi vos estis spiritales adulteri, ne per Arianam haeresim vestram meretricem
0776D spiritalem haec super nos quae dicuntur veniant?
0777A Dulce etenim quibusdam videtur quod tibi regi in amicitias jungantur suscipiendo haeresim tuam, sed amarius felle sensuri,
cum tecum torqueri in perpetuum coeperint in perpetua gehenna sentire, qui tecum esse delegerunt, tunc dicturi:
Vae nobis qui Constantium imperatorem Deo praeposuerimus. Convenire nobis et vobis quo modo potuerat? cum infra dicat adhuc Salomon:
Ejice de consilio
0777D
Pestilentiam. Vatic. ut in Graec. λοιμὸν
pestilentem, et exiet cum illo contentio (Prov., XXII, 10) ; et:
Ne imitatus fueris malos viros, neque desideres esse cum illis; falsa enim meditatur cor eorum, et dolores labia eorum loquuntur (Ibid., XXIV, 1) . Tum,
Noli applicare impium ad pascua justi, neque seducaris saturitate ventris. Septies enim cadit justus et resurget, impii autem
infirmabuntur in malis
(Ibid. 15) . Cum superbis et praevaricatoribus,
0777B cum eis qui volueritis cum Juda Scarioth inveniri, quam cum beatissimis prophetis, apostolis, atque martyribus, quomodo
esse possumus? cum audiam in centesimo Psalmo:
Deambulabam in innocentia cordis mei in
0777D Apud Sabbat.
in medio domus tuae.
media domo tua.
0777D Alia est in Vers. Ant. interpunctio:
non proponebam ante oculos meos rem malam: facientes, etc.
Non proponebam ante oculos meos rem malam facientes, praevaricationes odivi, non adhaesit mihi cor pravum, declinantes a me
malignos non agnoscebam: detrahentem adversus proximos suos occulte, eum persequebar, superbo oculo et
insatiabili corde, cum hoc simul non edebam (Psal. C, 2) . Et in Psalmo centesimo octavo decimo:
Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII, 13) . Cum sitis iniqui, quippe negatores unici filii Dei, cum odiri vos oporteat a nobis, propterea quod
viam veritatis relinquentes comprehenderitis omnium
0777C errorum, propterea quod relinquentes lumen, ire delegeritis in exteriores tenebras, quomodo tibi capiti nefando, tibi Dei
domus destructori, omnium iniquitatem operantium fomiti, potueramus esse carissimi? quomodo familiares amici, ut sunt
0777D Valens, et Ursacius, de quibus etiam in lib. I, pro S. Athanasio, primas gesserunt in Concilio Mediolanensi adversus Athanasium,
et Nicaenam fidem, et apud Constantium summa auctoritate pollebant.
Valens, Ursaceus, Epictetus
0777D Fuit hic Episcopus Centumcellensis, et Arianorum saevissimus; contra Athanasium subscripsit in Concilio Mediolanensi; et
de illo haec Athanasius ipse in epist. ad Solit. cum agit de Episcopis ordinatis per Constantium ab Arianis:
Epictetum neophytum hominem juventute ferocem, audacem in amoribus Constantius habet, eo quod eum ad omnia scelera promptum
alacremque conspiceret, ejusque opera episcopis, quibus velit, insidias struit: nihil enim est, quod ille
0778D
gravetur facere, modo Imperatori placeat.
, Saturninus
0778D Saturninus Episcopus Arelatensis in Concilio Arelatensi an. 353, cum Arianis communicavit, et in Mediolanensi cum Valente
et Ursacio in Athanasii perniciem foedus junxit, eorumque opera Ariana pestis Occidentem late pervasit. Auctor praeterea fuit,
ut Hilarius Episcopus Pictaviensis, qui post Synodum Mediolanensem ab ejus societate se se disjunxerat, ipso Hilario teste
in lib. un. cont. Constant., in exsilium pelleretur a Constantio an. 356.
, et caeteri? e quo numero tamen etsi viderint in quam inciderint foveam, certi tamen tecum diligerent interire, dummodo regni
tui inanem pulchritudinem
0778D Pro
inani pulchritudine. Tilius. Forte latine loquitur cum dicit:
dummodo regni tui inanem pulchritudinem una perfruantur tecum, non,
inani pulchritudine. La Cerda, et recte.
una perfruantur tecum. Nos quomodo tecum esse potuemus, qui ista, quae illi tecum frui elegerunt habearamus exosa? homines
qui ad illa consequenda tendant, quae sunt in perpetuum mansura: qua de re nobis ac vobis non convenit, nempe quia noluerimus
suscipere haeresim tuam, nempe quia Christiani
0777D noluerimus effici Ariani. Quis est autem, nisi qui
0778A sicut vos estis Ariani, impos mentis qui derelinquat domum Dei, et eam dat diaboli monumentum? Idcirco autem apud te odio
laboramus quia fuerimus metuentes atque sumus, ne illa fuissent dicta de nobis, quae sunt dicta de illis desertoribus, hoc
est Judaeis, quos incusat Hieremias, dicens:
Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnis domus Israel. Haec dicit Dominus: Quid invenerunt in me patres vestri contumaciae,
quod recesserunt longe a me, et abierunt post supervacua, et frustrati sunt, et non dixerunt: Ubi est Deus, qui liberavit
nos de terra Aegypti, qui eduxit nos ducatum praebens in deserto in terra inculta, et ignota, et in terra sine aqua, et sine
fructu, in terra in quam nemo commeavit vir, neque commoratus est ibi filius hominis, et induxit vos in Carmelum
0778B
ut manducaretis fructum ejus et bona ejus, et intrastis, et coinquinastis terram, et haereditatem meam posuistis in exterminationem;
sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus, et seniores legis meae nescierunt me, et pastores impie egerunt in me, et prophetae
prophetaverunt in Baal, et post inutilia abierunt
(Jerem. XI, 4) . Noluimus haec audire opprobria; unde et fugiendum diximus
0778D
Duximus. Latin.
te ac tuos. Neque enim convenire poterat Dei domesticis vobiscum alienigenis, cum videamus dictum a Deo cum perfido tuo illo
populo carnali:
Averte pedem tuum ab aspera via, et faucem tuam a siti (Ibid., 25) . Quae autem dixit:
Confortabor, quia dilexit exteros et post illos abibat, post vos ergo exteros, post vos allophilos non solum non ire voluimus, sed et anathema vobis filiis pestilentiae ac
0778C tenebrarum diximus, ne si recessissemus ab apostolica atque evangelica fide, derelinqueremusque viam quam tenuerunt Abraham,
Isaac et Jacob beatissimi, Abel, Enoch, Noe, et cuncti prophetae, apostoli, atque martyres, haec etiam dicta fuissent a Deo
de nobis, quae dicta sunt de comblasphemis tuis Judaeis.
Quemadmodum confunditur fur, cum comprehensus fuerit, sic confundentur filii Israel ipsi, et reges eorum, et principes ipsorum,
et sacerdotes ipsorum, et prophetae
(Ibid. 26) . Noluimus esse inter vos, ne etiam illa increpatio vocis divinae nos cum Judaeis, et vobiscum haereticis argueret;
Ut quid loquimini ad me? omnes vos impie egistis, et omnes vos deliquistis in me, dicit Dominus (Ibid., 29) . Quomodo vobiscum nobis convenire poterat? cum legeris scriptum in libro Machabaeorum
0778D primo:
0778D Congruit cum Versione veteri ex ms. S. Germ. apud Sabbat. praeter haec,
conventus Judaeorum. Vers.
0779C Ant., quae et Vulg.
congregata est ad eos synagoga Assidaeorum, etc.
Tunc congregati sunt ad eos conventus
0779A
fortis in viribus ab Israel omnis voluntarius in lege, et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos, et facti sunt illis
0779C
In firmamentum. Latin. cum Graec. εἰς στήριγμα, uti et Versio Sangerm. Vers. Ant.
ad firmamentum.
firmamentum, et constituerunt
0779C Vers. Ant.
collegerunt exercitum. . . in indignatione sua. . . . ut evaderent. Graecum consonat versioni Lucif. et Sanger.
virtutem, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione, et caeteri fugerunt ad nationes, ut se
liberarent, et circuivit Matathias et amici ejus, et destruxerunt aras, et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt
in finibus Israel in fortitudine, et persecuti sunt filios superbiae, et prosperavit
0779C Cum Vers. Sangerm. Vers. Antiq.
prosperatum est. . . . in manibus, etc.
opus in manus eorum, et obtinuerunt legem de manibus gentium et regum, et non dederunt cor
0779D Sabbat. legit
cornu. Ita Graec. Latin. Vatic. et Vers. Sangerm. et Ant.
peccatori (I Mach. II, 42) . Vobiscum ne
0779D
Nos. Vatic.
esse potueramus, cum videatis quid illi fecerint, ex toto corde qui Deum inveniuntur timuisse? Tu dicis membrum jam tunc
exsectum de corpore beatae
0779B ecclesiae, quando Arianus factus es ex Christiano,
Estote nobiscum. Et Dominus dicit in Evangelio:
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum, et projice abs te. Expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum,
quam totum corpus tuum mittatur
0779D Cum mss. Sangerm. et Corb. Vers. Ant.
eat.
in gehennam: et si dextera manus tua scandalizat te, abscinde
0779D Vers. Ant.
abscide, et
pereat unum, etc.
illam et projice abs te; expedit enim tibi ut pereat una pars membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. V, 29) . Secuisse se Arium, atque projecisse secundum Domini praecepta damnat
0779D
Clamat. Vatic. et Latin.
ecclesia; et tu dicis:
Suscipite compestilentes ac lues
0779D Latine loquitur, id est
homines plenos lue; sic dixit Comicus:
ille scelus, qui me perdidit. La Cerda.
suos; tu dicis:
Sinite vos eodem interire morbo, quo ego perierim. Sic est de corpore ecclesiae excisus Sabellius
0779D Qui anno circiter 257. primum docere coepit Patris et Filii et Spiritus sancti unam eamdemque esse personam; Dei vero Sapientiam
seu Verbum esse aliquid accidens personae, ac substantiae jam completae. Hunc errorem damnavit Dionysius Episcopus Alexandrinus,
et Synodus Romana an. 258, sub Sixto I, Pontif. Quae vero ex hoc errore consequuntur absurda, hic Lucifer ipse declarat.
, ut est et condetestabilis tuus excisus Arius iste, cujus sermo ut cancer in te
0779C fortissime adeo serpserit, ut totus jam cancer esse cernaris: nec poteris dicere, te non Arii cancerasse
0779D Id est,
Non poteris dicere, quod Arii verba non te cancerarint, hoc est,
ut morbus cancer rodere, ac putrescere corpora solet, te non consumpserint, ac foetidum
0780C
reddiderint: quandoquidem foetor cancerationis tuae, id est,
Ariani tui dogmatis, quod ut cancer ubique serpit, et omnes corrumpit, jam fere totam Italiam pervaserit. Tilius. Eodem verbo usus est Apuleius in lib. de virtut. herbarum, hoc sensu, ut idem sit ac
in cancri naturam transire; uti notat Cangius in Gloss.
Ut cancer rodit corpus, ac solet putrescere, ita pariter putridus es. La Cerda.
sermonem, cum foetor cancerationis tuae ad omnem pervenerit regni tui locum, et cuncti te vitare statuerimus, ne et ipsi
peste tua Ariana canceraremur. Sic, inquam, sectus est, atque projectus tuus magister Arius, ut est sectus et rejectus Sabellius,
0780A qui fuerit ausus unam esse personam Patrem et Filium et Spiritum sanctum defendere; quia fuerit ausus dicere ipsum sibi
et Patrem esse, et Filium, et Spiritum sanctum; excisus est quia dicere non dubitarit, quod etiam ipse Pater in utero Virginis
incarnatus sit, et fuerit passus. Sic Marcionem
0780C Circa annum Christi 134. suam haeresim Marcion
0780D disseminavit, qua negabat, verum hominis corpus a Deo Filio assumptum fuisse: et anno 146. ac iterum an. 167, ab Ecclesia
Romana ejectus et damnatus fuit.
excisum projecit
0780D Deest hic nominativus,
Deus fortasse, aut
Ecclesia projecit, etc.
, qui noluerit Dei Filium hominem suscepisse confiteri de utero Virginis, et per hoc hominem factum. Sic excisus est atque
abjectus Paullus Samosatenus
0780D Hic Jesum Christum merum esse hominem impie docuit, damnatus primo in Synodo Antiochena an. 265. A Paullo idem impietatis
virus hausit postea Photinus Sirmiensis Episcopus, e sua sede dejectus, et damnatus in Concilio Sirmiensi an. 351, e Petavii
sententia.
Photini magister e corpore ecclesiae, quia fuerit dicere dignatus, hominem tantum Dei Filium. Sic et cunctarum sectarum haeretici
sunt praecisi, ut est Arius praecisus, utque tu, qui propterea quod dicas de Dei Filio
0780D Ita ex Latin. et Cod. Vatic. corrigimus, ubi editum antea
Dei consilio. Vatic. addit.
unico.
,
factus est ex nihilo, et non est verus Filius, erat quando non erat,
0780B exscindi merueris. Exscissi igitur estis cuncti blasphemi, atque rejecti virtute Dei de ecclesia ejus clementiae, quia non
fueritis in ea manentes fide, in qua manserint patriarchae, prophetae, apostoli, ac martyres. Homo excisus cum omnibus comblasphemis
tuis e corpore sanctae ecclesiae, jacens in diaboli sentina, audes dicere ad eam:
Esto talis ut sum ego, quo possis tali confici morbo, quo sum et ipse consumptus. Sic existimaveras nos
0780D Ita cum Vatic. In edit.
non potuisse.
potuisse vobiscum convenire, tamquam non retineremus dixisse beatum Paullum:
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre inquiete ambulante,
et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
(II Thessal. III, 6) . Quae efficere potuerat ratio,
0780C ut deserentes viam, quae ducit ad coelorum regna, comprehenderemus vestram quae praecipitet ad gehennam? Circumscribere
nos te potuisse arbitratus es subtilitate, qua serpens circumscripserit Adam et Evam, eximiis verbis pulcherrimisque sensibus
conscribens edictum
0780D Narrat Sulpicius Severus in lib. II Hist. Eccles. Valentem et Ursacium in Concilio Mediolanensi, ceterosque Arianos
metu plebis, quae catholicam fidem egre((.....))
studio conservabat, non ausos piacula profiteri,
0781C
intra palatium se congregasse:
Illinc, inquit,
epistolam sub Imperatoris nomine emittunt omni pravitate refertam, eo nimirum consilio, ut si eam aequis auribus populus recepisset,
publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege et ipsa venialis: quia etiam
tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire. Igitur lectam in ecclesia epistolam populus aversatur.
Hoc autem facinus Lucifer spectat hoc in loco, et Constantii epistolam
edicti vocabulo nominat, uti in
0781D lib. I. pro S. Athan. et in lib.
Moriendum esse pro Filio Dei; ubi eidem se obstitisse palam in palatio testatur. Vide quae illic animadvertimus. Sicuti vero Sulpicius edictum hoc, seu
epistolam
omni pravitate refertam fuisse affirmat, ita Lucifer scribit
omnia venena Arianae haeresis in ea
contineri. Hieronymus a Prato in notis Sulpicianae Hist. subjectis contendit adversus Tillemontium, huc Hilarium etiam respexisse, cum
in lib. de Synodis num. 78 haec scriberet:
Homines perversi eo usque proruperant, ut cum hoc, id est Arianum dogma,
ipsi praedicare publice, in Ecclesia Mediolanensi,
non auderent, Imperatorem tamen fallerent ad audendum. Fefellerunt enim ignorantem regem, ut istiusmodi perfidiae fidem bellis
occupatus exponeret, et credendi formam Ecclesiae nondum regeneratus imponeret. Contradicentes Episcopos ad exsilium coegerunt.
Idem, atque Pratensis, sensere
0782C antea Monachi Maurini in notatione huic Hilarii testimonio ascripta.
, in quo omnia venena tuae haeresis continentur. Sed unde istud potueras
0781A efficere? cum nos contra tua, atque patris tui venena armaverit beatus Paullus, dicens:
Hoc itaque dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate verborum (Coloss. II, 4) . Et iterum:
Videte ne quis vos decipiat
0782C Vers. Ant.
suadeat.
per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, quia
in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter
(Ibid. 8) . Quomodo potueramus illis Arianis tuis sacrilegis sensibus. verbis sublimibus licet seduci, cum inanem te philosophiam
cognoverimus habere? unde etiam dulces tui possent esse sermones, quem viderimus tenentem traditionem Arii, non beatorum Apostolorum?
ad quos dixerit iste, quem negas, quod verus sit Dei Filius:
Euntes baptizate
0782C Vers. Ant.
euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos, etc.
credentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
0781B
sancti (Matth. XXVIII, 19) . Quomodo tibi discipulo Arii acquiesceremus Christiani, deserentes apostolicam traditionem, cum te
inveniamus dicere, Patrem non esse verum patrem, sed appellari patrem? cum dicas, non illum verum habere Filium, sed factum
esse ex nihilo? sanctum paracletum Spiritum, cum dicas totidem constare ex nihilo? e contra
0782C
Et contra. Latin.
videamus Apostolos credidisse in unum Deum Patrem omnipotentem verum patrem, propterea verum patrem, quod vere, non putative
habeat filium, et in unicum filium ejus Jesum Christum, hoc est in verum Dei Filium, et in sanctum paraclitum Spiritum, in
verum Dei Spiritum. Quomodo potuerat quis ita credentium supplantari a diabolo per te Arii blasphemiae fundatorem, cum fides
apostolica
0781C et Trinitatem confiteatur perfectam, et unicam deitatem fateatur Patris, et Filii, et Spiritus sancti; et Arii, hoc est
tua blasphemia non teneat, nisi id quod placuerit caro tuo diabolo? cum tantum intersit inter beatae Ecclesiae fidem et inter
baeresim tuam, quantum inter lucem atque tenebras? Recte vos interea dixi ita separatos a nobis, ut tenebrae sunt separatae
a lumine, quia sitis tenebrarum filii: unde
0782A et tenebras de vipereis cordibus evomueritis vestris. Sperasti nos deflectere a via veritatis, tamquam non sciremus praemonuisse
Spiritum sanctum per beatum Paullum dicentem:
Nemo vos convincat volens
0782C
In humilitate et religione Angelorum, quae vidit. Vers. Ant.
in humilitate sensus et religione angelorum, quae videtur ambulans sine causa inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput
0782C Vers. Ant.
caput Christum, ex quo omne corpus connexum, et conductione subministratum, et provectum
0782D
crescit in incrementum Dei. Haec Graec. Ἔξ οὗ πᾶν τὸ σῶμα διὰ τῶν ἁφῶν καὶ συνδέσμων, etc. quae conveniunt aptius cum Lucif. vers.
ex quo omne corpus per connexum et conjunctionem productum crescit in augmentum fidei (Coloss. II, 18) . Quomodo te ambulantem sine causa, alitum serpentis ore, Arii inflatum sensu carnis tuae apostata
0782D Forte
apostatam.
factum sequeremur, cum apostoli praeceptum cogeret temet vitari? Dixisti, quod enim pacis causa conjungi desiderans fueris
pseudoepiscopos sectae tuae nobis: sed quomodo istud facere potueramus, ut non Deum, sed te ejus audiremus inimicum?
0782B non sumus ut vos excordes, ut Dei Deum negemus Filium, sicut negant Judaei caecitatis vestrae participes, ac duces vestrae
incredulitatis: quorum reprobationis exemplum beatus ostendens Paullus dicit ad Hebraeos (Hebr. III, 5) :
Et Moyses quidem fidelis in tota domo ejus tamquam servus in testimonio loquens
0782D Vers. Ant.
loquendorum. Sabat. ita legit in Lucif.
in testimonium eorum quae dicenda erant.
,
Christus autem tamquam filius in domo ejus, quae domus nos sumus, si tamen liberalitatem
0782D Legendum cum Sab.
libertatem. Vers. Ant.
libertatem, et exultationem spei usque ad finem firmam, etc.
et exultationem spei tenuerimus, propter quod
0782D
Sicut dicit, Vers. Ant. abest tamen
sicut a Vers. Syriac.
dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem
tentationis in deserto, ubi tentaverunt patres tui in experimento, et viderunt opera mea quadraginta annis, ideoque perosa
mihi gens est, et dixi, semper errant corde. Isti autem non cognoverunt vias meas, sicut juravi in
0782C
ira mea si intrabunt in requiem meam. Videte, fratres, ne casu sit in aliquo vestrum cor malignum incredulitatis
0782D Cum Graeco, ἀπιστίας ἐν τῷ ἀποστῆναι ἀπὸ θεοῦ ζῶντος. Vers. Ant.
iniquitatis, discedendi a Deo vivente.
discedendo a Deo vivente, sed consolamini vosmetipsos quotidie donec hodie vocatur
0782D Ex Graeco καλεῖται. Vers. Ant.
vocatus.
,
ne praeduretur aliquis ex vobis in errore peccati. Participes enim Christi facti sumus, si quidem principium substantiae usque
ad finem firmum tenuerimus. Dum dicitur: Hodie si vocem meam
0782D
Ejus. Vers. Ant.
audieritis, nolite praedurare corda vestra,
0783A
sicut in exacerbatione. Quidam enim audito
0783C
Audito exacerbaverunt. Ead.
hoc non crediderunt, sed non omnes qui exierunt de Aegypto per Moysen. Qui
0783C
Quibus autem et perosus fuit XL
annis? . . . quorum ossa ceciderunt, etc. Eadem. Graec. Veles. apud Sabat. habet πτώματα,
cadavera, ut Lucifer.
autem perosi ei fuerunt quadraginta annis? non hi qui peccaverunt, quorum cadavera jacuerunt in solitudine. Quibus autem juravit
non intraturos in requiem suam, nisi
0783C Graec. εἰ μὴ τοῖς ἀπειθήσασι, cum Lucif.
Nisi contumaces.
0783D Vers. Ant.
contumacibus? et videmus quia non potuerunt intrare propter incredulitatem. Timeamus itaque ne casu
0783D Graec. μὴ ποτε.
Casu omittitur in Vers. Ant.
derelicto mandato intrare
0783D
Intrare in requiem ejus neglexisse quis videatur. Vers. Ant.
quidam vestrum in requiem ejus non posse videantur. Nam et annuntiatum est nobis, quemadmodum et illis, et non profuit illis
verbum auditus, non
0783D Cum Graeco, ὁ λόγος μὴ συγκεκραμένος,
sermo non temperatus. Latine vero legendum cum Sab. ex Vers. Ant.
temperatum, scil.
verbum. Mss. plurimi apud eumdem μὴ συγκεκραμένους,
non temperatos. Praeterea in Vers. Ant. est
fide pro
fidei, quod habet Lucifer cum Graeco τῇ πίστει.
temperatus fidei auditorum. Intrabimus
0783D
Intramus enim in requiem, qui credimus. Vers. Ant.
enim in requiem ejus qui credidimus, ut dixit: Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. Et cum opera ab origine
mundi facta sunt, dixit tamen alicubi de die septimo: Sic
0783B
et requievit Deus in die septimo ab omnibus operibus suis. Et
0783D
Et in hoc iterum sic: Et, etc. Ead. sed Graec. cum Lucif. καὶ ἐν τούτῳ πάλιν; εἰ etc.
in hoc iterum, si intrabunt in requiem meam. Ergo quia superest
0783D
Superest reliquos. . . praedictum est, Eadem. Lucifer ex Graeco, καὶ οἱ πρότερον εὐαγγελισθέντες.
reliquorum intrare in illam, et hi quibus prius praedicatum est non intraverunt propter contumaciam. Rursus aliam praefiniit
diem hodie, in David dicendo, post tantum temporis sicut antea dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite praedurare
corda vestra, quoniam si Jesus illis
0783D Αὐτοὺς in Graec.
Illi Vers. Ant.
requiem dedisset, non de
0783D
De aliis legit Sabat. Graec. περὶ ἄλλης ut in nostra edit.
De alio. Vers. Ant. in qua
postera die
0784C cum verbo
dixisset jungitur, alio sensu ac in Lucif.
alia dixisset, postera die ergo restat requies populo Dei. Etenim qui intravit in requiem ejus, et ipse requievit ab operibus
suis, sicut a suis Deus
(Hebr. IV, 1) . Quis tam stultus, ut cum haec legerit, haec acceperit a beato Apostolo, deserens fidem apostolicam, suscipere
tentet haeresim? Quis eum negare audebit, quem videat aeternam requiem tribuere potentem
0783C credentibus se
0784C
In se. Latin.
, et velit in illum credere cum quo incipiat in aeternum puniri? Quis est talis nisi tu Constantius Imperator, qui dereliquisti
Domini castra, et transitum fecisti ad diaboli domum? Non delegimus ardere, sicuti tu delegisti cum amatore tuo diabolo, sed
in requiem perpetuam intrare festinamus, quam
0784C
Quam cum tua. Til.
Quomodo. Latin. sed ex utroque ita sensus interrogationis effici potest:
quam cum tua astutia quomodo etc.
tua astutia potueramus capi, et a via flecti veritatis, quando adhuc hortetur Apostolus ad requiem comprehendendam aeternam
dicens:
Festinemus igitur intrare in illam requiem, ne aliqui in
0784D Legit Sabat.
in idem exemplum. Editio nostra cum Gr. ἐν τῷ αὐτῷ παραδείγματι, et cum Vers. Ant. quae habet,
ne aliquis.
. . . cadat a veritate.
eodem
0784A
exemplo contumaciae cadant. Vividum enim verbum Dei, et validum, et acutum omni
0784D Graec. ὐπὲρ πᾶσαν μάχαιραν δίστομον. Vers. Ant.
omni gladio acutissimum, et scrutator animi et cogitationis cordis.
gladio acutissimo, et penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum, et scrutator animi et cogitationis
cordis, et non est ulla creatio quae non pareat ante illum: omnia autem nuda et aperta oculis ejus,
0784D Ut in Graeco, πρὸς ὃν ἡμῖν ὁ λόγος. Vers. Ant.
ante quem nobis oratio est. Sabat. legit
oratio etiam in Lucif.
ad quem nobis ratio est (Ibid. II) . Cum haec ita sint, quomodo potuerat quis nostrum transire ad vos in perfidia manentes Judaeorum? quae rerum
ratio nos vobis possit jungere Christianos Arianis, cum videremus vos esse illius gentis imitationis
0784D
Imitatores. Latin. et Til.
perfidiae? de qua quomodo possent emergere confugientes ad domum Dei?
0784D Forte,
cum in, etc.
in Actibus apostolorum locutus ita sit Petrus beatissimus dicens:
Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Jesu
0784B
Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est haec
0784D Cum Cypr. epist. 73. Vers. Ant.
vobis enim est repromissio. Graec. ἡ ἐπαγγελία.
promissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus vester
0784D
Noster. Latin. cum Vers. Ant. Et Vulg.
:
aliis etiam verbis plurimis contestabatur
0784D Graec. διεμαρτύρετο καὶ παρεκάλει. Αὐτοὺς addunt mss. plures apud Sabat. Vers. Ant.
testificatus est et exhortabatur, dicens: salvamini, etc.
et exhortabatur eos dicens: Eripite vos a generatione ista prava (Act. II, 38) . Nec poteris dicere, non vos esse Arianos generationem pravam, sicuti fuerint ac sint Judaei, quando cernas
tunc scribas, pharisaeos, et principes Judaeorum idcirco esse dictos prava generatio, quod enim et Dei negabant Filium, et
omnes in ejus credentes divinam majestatem persequerentur: non, inquam, poteris dicere te atque cunctos Arianos non esse generationem
pravam et perversam, quando haec sitis gerentes, quae et illi: si illi fuerunt unicum negantes Dei Filium, ita
0784C facitis et vos: si illi persecuti sunt servos aeternae clementiae ejus, persequimini etiam vos. Quid igitur oportuerat nos
facere, nisi secundum Petri beati praeceptum recederemus a vobis sacrilegis? Unde enim vobiscum poterat convenire? cum dixerit
Dominus in Evangelio:
Attendite
0784D Graec. προσέχετε. Vers. Ant.
cavete, . . . . . quae est simulatio. Lucifer cum Tertull. lib. IV. adv. Marc.
vobis a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis (Luc. XII, 1) . Quomodo potueramus in uno esse? cum Corinthiis scribens dixerit beatus Apostolus:
Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio qualis nec inter gentes, ita ut uxorem
0785A
patris aliquis habeat, et vos inflati estis, et non potius luctum habuistis, ut tolleretur e medio vestrum, qui hoc opus fecit (II Cor. V. 1) . Si igitur Apostolus hujusmodi opus operantem jusserit tolli e medio, ne videlicet per illius societatem
omnis corrumperetur ecclesia, quanto magis dignum fuerat, vos fugeremus blasphemos? si illum tradidisse satanae narrat, quanto
magis tunc vos jam traditos esse scire debetis, quando Dei coeperitis negare Filium?
Ego quidem sicut absens corpore, praesens
0785D Cum Graeco, παρὼν δὲ τῷ πνεύματι. Vers. Ant.
spiritus.
autem spiritu jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est in nomine Domini Jesu, congregatis vobis et spiritu meo, cum
virtute Domini nostri Jesu tradere hujusmodi hominem
0785D Cum Tertull. in lib. de Pudic. Abest haec vox
hominem a Vers. Ant. in qua praeterea legitur,
in diem Domini Jesu. Lucifer cum Graeco in mss. pluribus, ἐν τῆ ἡμέρᾳ τοῦ Κυρίου ἡμῶν. apud Sab.
satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. Bona
0785D Vers. Ant.
non bona. August. in lib. 3. cont. epist. Parmen.
Per exprobrationem pronuntiationis. Bona gloriatio vestra:
sic enim nonnulli, et maxime latini codices habent.
gloriatio vestra,
0785B
nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Expurgate vetus fermentum ut sitis nova conspersio, ut estis azymi (Ibid. 3) . Haec cum sit increpatio Apostoli, poterant Christiani Antichristi conjungi servis? Quomodo enim non fuisset
corruptus tantae blasphemiae vestrae venenis, quandoquidem sive in hypocrisi, sive ex vero quis communicet vobis, sit in ingenti
periculo, cum propter haeresim vestram secerneremur a vobis? Quomodo iterum adhaerere potueramus? cum vox sit dicentis Apostoli:
Scripsi vobis in epistola non misceri fornicariis, non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, aut idololatris,
alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. Nunc autem scripsi vobis
non commisceri, si quis frater nominatur
0785D Cum Gr. ἐάν τις ὀνομαζόμενος. Vers. Ant.
nominetur.
fornicator
0786D
Aut fornicator. Latin. ex Graec. ἢ.
aut avarus, aut idolorum
0785C
cultor, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (Ibid. 9) . Si cibum vobiscum jubemur non sumere, credideras potuisse Catholicos convenire cum haereticis ad solemnia cuncta
celebranda? vobiscum erraticis, vobiscum per diaboli venenum ad omnem deductis ebrietatem esse potueramus Dei cultores? Quomodo
fieri istud potuerat, ut inter mortuos vivi staremus? cum dignum esset magis vos filii adversarii nostri congregatos in unum
videri, et nos contra Christi milites in unum, quo possetis sine ulla dubitatione ab omnibus Deum diligentibus membra ac corpus
meretricis vocitari; quo nomine etiam nos possemus nuncupari, si nosmet traderemus vobis:
Nescitis quia corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam
0785D
membra meretricis? Absit. Aut nescitis, quia qui se jungit meretrici unum corpus est. Erunt enim, inquit, duo in carne una.
Qui autem jungit se Domino, unus spiritus est; fugite fornicationem
(Ibid. VI, 15) .
0786A Cujusmodi vis fugere nos debere fornicationem? Qui enim praeter uxorem, aliam petere voluerit, fornicarius dicitur. Item
qui idolis servierit, fornicatus dicitur: quoniam quidem Deum derelinquens idola adoraverit: similiter qui haereticus est,
fornicarius vocatur. Quodvis de his cognosce gravius esse crimen, haereticum fieri, idolis servire, an committere secundum
carnem adulterium? Quia ergo sive gentiles, sive vos haeretici idololatres
0786D Pro
idololatrae: ita aliena nomina vulgus corrumpit.
Til. et Latin.
dicimini, utraque pars idololatriam sit gerens, necesse est: et tamen quia a
0786D
A forte demenda.
Latin. recte.
carnali fornicatione, quantum dici non potest, quod
0786D
Quod vastiora sint, etc.,
intelligis, conspice etc. Id. Clarior ita sensus, retento etiam
intelliges sic:
et tamen quia carnali fornicatione . . . . quod vastiora sint illa duo crimina intelliges, conspice, etc.
vastiora sint illa duo crimina intelliges. Conspice quibus te jugulaveris malis. Clamat adhuc dicens sanctissimus Apostolus:
Omne peccatum quod fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur,
0786B
in corpus suum peccat (Ibid. 18) . Et:
Non estis vestri. Empti enim estis pretio. Glorificate et
0786D Cum Graeco in quibusdam mss. καὶ βαστάσατε τὸν Θεὸν. Vers. Ant.
glorificate Deum in corpore vestro.
portate Dominum in corpore vestro (Ibid. 19) . Quomodo poteris portare Deum, Constanti, in corpore tuo, cum apostolicam fidem rejiciendo, haereticamque suscipiendo,
non te illius esse dixeris, cujus se dixerunt patres nostri, Abraham, Isaac, et Jacob, sed et cuncti prophetae, apostoli,
ac martyres? Deinde si qui fornicator in corpus suum est peccans, quanto magis tu qui sis non per carnem tantum illud perficiens
serpentis opus, sed et per ipsam animam?
Nescitis quia qui se jungit meretrici unum corpus est, qui autem jungit se Domino unus spiritus est (Ibid. 16) . Cum sacrilegis ne et ipsi facti in corpore meretricis, non mereremur esse Domini famuli, sed jam ut vos
0786C servi diaboli, censuimus recedendum fuisse a vobis. Vae tibi qui nolueris Domino conjungi, sed volueris diabolo. Sed et
cum dicit:
Nolite seduci; corrumpunt enim mores bonos colloquia prava (Ibid. XV, 33) ; quid me jubet facere nisi ut fugiam coetum tuum sacrilegio maculatum, ne dum haereo tibi, et ipse tecum
peream? Quomodo in tuo concilio maligno esse potueramus? cum Apostolum beatum Timotheo inveniamus dixisse:
Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Te ipsum castum serva (II Tim. V, 22) . Sed quomodo essemus casti, qui vobis haerendo, ut vos disrupti fuissemus per illos carissimos vestros,
immundos videlicet spiritus a castitate fidei? quomodo non communicassemus alienis peccatis? Quod si vobiscum manendum censuissemus,
0786D hoc essemus futuri, quod estis vos, hoc est membra meretricis. Quomodo nos Christiani esse potueramus vobiscum haereticis?
cui
0786D
Cum. Latin. et Vatic.
item scripsisse Apostolum Timotheo sciremus, ut nosmet abstraheremus
0787A vobis haereticis:
Haec doce et exhortare, si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei quae secundum
pietatem est doctrinae, inflatus est autem nihil sciens, sed aegrotat circa quaestiones et verborum rixas, ex quibus nascuntur
invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones
0787D Vers. Ant.
suspiciones malae, conflictationes, etc.
,
conflictationes malae hominum mente corruptorum, et a veritate destitutorum (II Tim. VI, 2) . A te itaque non ita credenti, ut credit populus Dei, a te non ita docenti, ut docuerunt Christi unici
filii Dei apostoli, a te non acquiescente sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi voluimus vivere segregati, a te expugnatore
doctrinae quae secundum pietatem est, a te inflato contra nos per inimicum nostrum, a te nihil veri
0787B scienti sed aegrotanti circa quaestiones, a te per cujus nefandos conatus natae esse specialiter nostris diebus inveniantur
rixae verborum, mortiferae contentiones, malignae conflictationes, per te videlicet hominem mente corruptum, veritatis interpolatorem.
Recedendum censuimus a te atque a conviperinis tuis, secundum Apostoli praeceptum. Dicit enim infra:
Hominum mente corruptorum et a veritate destitutorum, existimantium quaestum esse pietatem: discede
0787D Cum Graeco, ἀφίστασο ἀπὸ τῶν τοιούτῶν, quae Vers. Ant. omittit et Sab.
ab hujusmodi (Ibid. 5) . Unde tecum esse potueramus? cum etiam in clausula hujus epistolae hortetur te fugiendum esse, te qui excideris
a fide:
O Timothee depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones scientiae falsi nominis, quam quidam promittentes
circa fidem exciderunt
(Ibid. 20) . Oportuerat
0787C nos vitare te profanas vocum novitates proferentem, siquidem cognosceremus te illam sacrilegam vocem instinctu protulisse
diaboli, illam, inquam, vocem, per quam expresseris venena dogmatis tui dicens:
Erat
0787D Hae formulae in epistola, seu edicto Constantii expressae: de quo paullo superius.
quando non erat, et factus est ex nihilo, et non est una potentia patris et filii. Haec non Spiritus sanctus per te protulit, sed immundus ille diabolicus. Quomodo itaque secundum Apostoli mandatum custodire
depositum potueramus, si tecum in
0787D Id est,
Mediolanensi, uti alibi animadvertimus.
concilio maledicto vestro mansissemus? cum nos proposuerimus usque ad mortis exitum apostolicam tenere fidem, istam scilicet
quam apud Nicaeam retinemus scriptam contra tuam blasphemiam, et contra omnium haereticorum tuorum exsecrabiles conatus. Quomodo
in concilio vestro Ariani
0787D
Arianorum. Vatic.
esse
0787D nos potueramus Christiani? qui in libro Machabaeorum praedecessores conservos nostros segregatos fuisse
0787D Deest verbum
legeramus, vel simile quidpiam. Tilius.
Legerimus. Latin.
ab illis qui juxta edictum contyranni tui Antiochi idolis supplicaverant:
Judas autem Machabaeus qui decimus fuerat, et secesserat
in desertum, ibique
0788A
cum feris vitam in montibus cum suis agebat, feni cibo vescentes morabantur, ne essent participes coinquinationis (II Mach. V, 27) . Cognoscis hoc in uno testimonio nos recedere oportuisse a vobis, ne et nos participes fuissemus coinquinationis.
Quomodo vobis jungeremur? cum item dicat Dominus ad apostolos:
Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum (Matth. XVI, 6) ; et ut fermentum fuisse doctrinam non sanam, quam videlicet aut tunc illi Pharisaei, aut Sadducaei, aut
nunc vos omnium sectarum proferetis haeretici, nobis manifestaret, sequitur scriptura dicens:
Tunc cogitabant inter se dicentes, quia panem non habemus
0787D
Panes non accepimus. Vers. Ant.
.
quibus cogitantibus dixit Jesus
0787D Cum pluribus mss. apud Sabat. Vers. Ant.
0788D
sciens tamen Jesus, dixit.
:
Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panem non habetis? nondum intelligitis neque meministis quinque
0788B
panum, et quinque millium hominum, et quot cophinos sumpseritis, neque septem panum, et septem millia hominum, et quot sportas
sumpsistis? Quare non intelligitis, quia non de pane dixi, Attendite de
0788D
A fermento legit Sab. cum Vers. Ant. Ms. Cantabrig. et nostro Vat.
fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum. Tunc intellexerunt, quia non dixit a fermento
0788D
Fermento panum. Vers. Ant.
Panum abest a Codd. Corb. et Cantabrig. ut a Lucif.
,
sed a doctrina Pharisaeorum
0788D
Pharisaeorum et Sadducaeorum. Vers. Ant.
intenderent sibi. Item ad Corinthios scribens cum dignetur Apostolus instruere, recedendum a vobis haereticis, et omnibus alienigenis, quomodo
praesumpserat cor tuum in omnibus varium et mutabile, sed in hac malignitate malo salutis suae ingenti stabilitum robore,
nos potuisse tecum pacem vel cum tuis habere?
Nolite jugum ducere cum infidelibus: quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas lucis ad tenebras?
Quae autem conventio
0788C
Christi ad Belial
0788D Cum Graeco. Vers. Ant.
Beliab.
?
aut quae pars fideli cum infidele? Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos
0788D Ita Graec. ὑμεῖς γὰρ ναὸς Θεοῦ ἐστε ζῶντοσ. Vers. Ant.
Nos enim templum Dei sumus vivi; dicit enim Deus.
enim estis templum Dei vivi: scriptum est enim: Quoniam inhabitabo in illis, et inter illos ambulabo, et ero illorum Deus,
et ipsi erunt mihi populus, propter quod
exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem,
et vos mihi eritis in filios et filias, dicit Dominus omnipotens
(II Cor. VI, 14) . Quomodo cum tua praecepta orta videantur esse contra has Domini promissiones, demorari vobiscum fideles
potueramus cum infidelibus? currentes in via lucis vobiscum possemus stare hominibus iter conficientibus in via tenebris errorum
repleta omnium? Quis enim tam stultus est, ut cum audierit Deum dicere:
Quoniam
0788D
inhabitabo in illis, et inter eos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum,
et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos mihi eritis
in filios et filias, dicit Dominus
0789A
omnipotens (II Cor. VI, 16) ; quis, diximus, tam stultus est, ut nolit in se Deum inhabitare? qui nolit se receptum a Deo reputari
inter eos quos filios appellare dignatus est? ut non fugiat te immundum per haeresim tuam effectum? Non aequum nobis visum
est, ut vobiscum nos in uno fuissemus, quandoquidem nec sit aequum homines morari cum serpentibus. Aut negabis unici Filii
Dei negatores dictos in sacris scripturis serpentes? Si negare non potes, adverte recte nos egisse fugere vos serpentes. Legisti
Apostolum Timotheo dicentem:
Profanas novitates vocum devita: multum enim proficient ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit (II Tim. XI, 16) . Existimasti tecum, cujus sermo ut cancer est, esse Dei homines potuisse. Item
0789B beatus cum praecipiat Joannes vos fugiendos dicens:
Gavisus sum valde quod inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicuti mandatum accepimus a Patre. Oro te domina non sicut
mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus nos alterutrum: et haec est caritas ut ambulemus secundum
mandata ejus. Hoc est mandat
um sicut audistis ab initio ut in eo ambuletis, quoniam multi fallaces progressi sunt in saeculo, qui non confitentur Jesum
Christum venisse in
0789D
In carne, apud Sabat.
carnem: isti sunt fallaces et Antichristi. Videte eos, ne perdatis quod operati estis, sed ut mercedem plenam recipiatis.
Omnis qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et
Patrem et Filium habet. Si quis venerit ad vos, et hanc doctrinam
0789C
nam non affert, nolite accipere eum in domum, et Ave nolite dicere ei: qui enim dicit ei Ave, communicat operibus ejus malignis (II Joan. 4) . Quomodo fieri potuerat, ut nos tecum atque cum tuis essemus Dei milites cum militibus Antichristi? quandoquidem
nec salutari vos permiserit Spiritus sanctus, dans haec praecepta per beatum Apostolum. Sed fortassis dicere audebis:
Numquid ego in carne venisse nego Dei Filium, ut unus nuncuper ex Antichristis? Non quidem tu, Constanti Imperator, venisse in carne negas Dei Filium, sed dicis illum, quem nos confitemur in carne venisse,
esse creaturam: dicis factum illum ex nihilo, non illum esse verum Dei Filium affirmans. Nos contra qui istius beati Apostoli
tenemus traditionem, credimus verum Dei Filium,
0789D credimus unam habere deitatem Patrem et hunc unicum ejus Filium; quod ita esse Dominus in sacris suis Evangeliis manifestat,
dicens:
Qui me vidit, vidit et Patrem
0789D Cum Graeco, a quo abest
meum, quod inest vers. Ant.
(Joan. XIV, 9, 10) : et,
Ego in Patre et Pater in me:
0789D
In me est. Vers. Ant. Irenaeus in lib. III, convenit cum Lucif.
et,
Ego et Pater unum sumus (ibid.,
0790A X, 30) . Saepe diximus, quia cum sint duae personae Pater et Filius, et tamen dicat:
Ego et Pater unum sumus (Ibid.) : et,
Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid. XIV, 9) et,
Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 10) ; nihil aliud nos illum voluisse assequi, nisi quia una sit aeternitas Patris et Filii, una sit claritas, una
potentia unave
0789D
Unaque. Latin.
magnitudo. Idcirco etenim etiam Apostolus in hac dicit secunda epistola:
Omnis qui recedit et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium
habet
(II Joan. 9) : ut per doctrinam colligentes sacrorum Evangeliorum Dei Patris et unici Filii ejus unam crederemus deitatem:
hunc habere Deum, qui ita credat; qui autem recesserit ab hac doctrina (hoc est,
et ego et Pater
0790B
unum sumus (Joan. X, 30) , utique cum sit plurale, et duas ostendit personas et unam potentiam harum duarum personarum, hoc est Patris
et Filii), ergo dicit Apostolus:
Qui recedit, et non manet in doctrina Christi, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille et Patrem et Filium
habet
(II Joan. 9) : ut crederemus Filio dicenti Dei:
Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; quod utique una sit deitas Patris et Filii. Constat itaque te qui ita non teneas quomodo tradiderit apostolis
Dominus, et apostoli episcopis, te non habere Deum: quia et Apostolus volens et Patris et Filii unicam divinitatem manifestare,
dicebat:
Qui recedit a doctrina ejus, Deum non habet: qui autem manet in doctrina ejus, ille Patrem et Filium habet (II Joan. 9) . Te inquam
0790C constitutum sine Deo, te neque Filium habentem neque Patrem rectissime fugisse cognoscimus
0789D
Cognoscimur. Latin.
, siquidem non fuisset dignum habentes Deum cum inimicis ejus demorare
0789D
Demorari. Id.
divinae magnitudinis. Sed quam sis Deo odibilis cognosce, ut nec Ave tibi dicere fuerimus permissi. Quomodo vobiscum Arianis
Christiani esse potueramus? cum dicat Apostolus Paullus:
Stultas quaestiones, et genealogias, et contentiones, et lites legis devita: sunt enim inutiles et vanae. Haereticum hominem
post unam correptionem
0789D
Post unam correptionem et duo. Vers. Ant. Lucifer convenit cum Iren. lib. III, et Cypr. epist. 55.
devita, sciens quoniam perversus est
0790D
Perversus est hujusmodi. Vers. Ant.
et peccat, cum sit a semetipso damnatus (Tit. III, 9) . Cum haereticis a semetipsis damnatis non potueramus congregari, ne et nos illa vox percuteret, sicut Galatas
beati Paulli percutit:
Currebatis bene: quis vobis
0790D
Vos legit Sab. cum Vers. Ant. quae etiam hic habet,
obaudire.
impedivit
0790D
veritati non obedire (Gal. V, 7) ? Cognoscentes vos esse unici Dei Filii hostes, fugimus nefaria consilia vestra, temperantes
0790D Pro
obtemperantes, et ita saepe.
voci Apostoli:
Qui
0790D
Qui nemini consenseritis, haec leguntur solummodo in cod. Borner. apud Sabat. desunt vero ubique.
nemini, inquit,
consenseritis, suasio,
0790D
Suasio ex eo est? Vers. Ant. et ubi
Vos, Sab. in Lucifero legit,
Nos?
vestra ex Deo est, qui vocat vos. Nescitis
0790D
Nescitis quia abest a Vers. Ant.
quia modicum fermentum totam
0791A
massam corrumpit (Gal. V, 9) . Noluimus vos vermes Arii recipere nos servi Christi in societatem, ne fuissemus eo veneno diaboli quo vos
estis consumpti. Noluimus vobiscum ire, cum hominibus videlicet, qui adhuc videamini esse extra Dei notitiam, qui adhuc sub
diaboli sitis constituti potestate: noluimus mortuis conjungi vivi, quia tales vos esse cognoscamini, quales fuerimus ipsi
antequam credidissemus in unicum Dei Filium. Haec ita se habere manifestat Apostolus Ephesiis scribens:
Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum
0791D
Secundum saeculum mundi hujus, et secundum principem, etc. Vers. Ant.
principem potestatis aeris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus ët nos omnes conversati sumus
aliquando in concupiscentia carnis nostrae, facientes
0791B
voluntates
0791D Cum Graeco θελήματα Vers Ant.
voluptates; in qua,
eramus natura, etc.
et consiliorum: et eramus naturales filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 1) . Cum adhuc vos tales sitis quales nos fuisse antequam credidissemus refert sanctissimus Apostolus, utique
fueratis vitandi homines, in quibus operentur, et per quos gerant principes potestatis, aeris hujus spiritus, omne desiderium
suum: eratis fugiendi filii diffidentiae, filii naturaliter irae, ne vobis haerendo ad id quod ante fuissemus reduceremur.
Noluimus esse vobiscum, quia adhuc non fueritis misericordiam Dei adepti, quam jam nos sumus consecuti. Noluimus societatem
habere vobiscum, qui consilio carnis ducebamini, sicut ducebatur iste beatissimus Paullus priusquam credidisset, quem meminimus
dicere:
Nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc
0791D
Hoc enim. Vers. Ant.
venit ira Dei
0791C
in filios diffidentiae. Nolite itaque fieri participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, sicut
filii lucis ambulate: fructus enim luminis est in omni bonitate et justitia, et veritate, probantes quid sit acceptandum
0791D
Acceptum Deo. Vatic.
Quod placeat Deo . . . . autem et redarguite. Vers. Ant.
,
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum: magis autem redarguite (Ibid., 5, 6) . Noluimus, quia haec mandata acceperimus, vobiscum demorari ducti inanibus vestris verbis, ne scilicet veniret
super nos ira, sicuti etiam venit, et ventura est in vos, in te atque tuos, in vos filios diffidentiae. Noluimus effici participes
tenebrarum; siquidem jam credentes in unicum Dei Filium mandatis ejus majestatis parere cupiendo ex illis evadentes tenebris
lux facti fuerimus in Domino: unde nec mandatis tuis tenebrosis paruerimus, quia fuisset
0791D sceleratum filios lucis tuum facere opus tenebrosi:
0791D Id est,
hominis tenebrosi.
quia et fructus luminis sit ambulare in justitia et veritate, et in omni bonitate. Dicis nos facere inique, quod noluimus
haeresim suscipere tuam, quod non tecum atque cum tuis aeternae fuerint fixae amicitiae. Accipe quod Moses fecerit de alienigenis,
tempore quo jubere ei dignatus est Deus, ut mittens
0792A certum numerum Israelitarum, ore gladii perdidisset quinque Madiae reges et Moab; qui destinati ad praelium interfectis
omnibus maribus, quod sexui perpercerint femineo occurrenti, increpat Moses Israel filios, cur non etiam sexum femineum delevissent,
et jubet coram se easdem interfici, affirmans, quod enim ad idola adoranda possent populi illicere mentes. Si itaque et nos
sic exsecramur haeresim tuam ut Moses idololatriam, si sic et quidem Dei gladio interfici cupiamus haereses omnium vestrorum
errantium, quomodo et Moses illas idolis mancipatas, si ita vos fugiamus religionis Dei adversarios, ut ille fugit idolorum
cultores, existimas nos non facere recte abstrahendo nosmet a vobis? Quomodo etenim convenire nobis vobiscum potuerat? cum
ad
0792B Philippenses dixerit:
Videtê canes, videte malos operarios (Phil. III, 2) . Vos canes, malos operarios quis Dei servorum non fugeret, nisi qui se non meminisset Christianum? Vobis
adversarii Dei religionis servi Christi potueramus esse conjuncti, cum exhortetur Judas gloriosus Apostolus frater Jacobi
Apostoli, ut te atque similes tibi vitaremus, et in suscepta fide usque ad mortis exitum maneremus?
Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui
0792D
Qui sunt, et, conservatis et vocatis legit Sab.
in Deo Patre dilectis, et in Jesu Christo conservatis vocatis, misericordia vobis et pax et caritas multiplicetur. Charissimi,
omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, deprecor, ut perlaboretis semel traditae societati.
Subintraverunt enim quidam homines, olim quidem praescripti
0792C
ad hoc judicium, impii, qui Dei gratiam transferunt ad impudicitiam, et qui est dominator noster et Dominus Jesus Christus,
eum negantes
(Judae I, 1) . Cum negatoribus vobis blasphemis fuerit nefas convenire; cum adhuc eorum, qui transgressi sunt mandata Domini,
praeponens exempla, urgeat corda nostra manere in ea fide, in qua ipse videatur mansisse.
Admonere itaque vos volo, dicens, scientes omnia, quoniam Deus populum suum de terra Aegypti salvum fecit: secundum
0792D
Secundo. Id.
autem non credentes perdidit: angelos quoque qui non servaverunt ordinem suum, sed dereliquerunt habitaculum suum in judicium
magni Dei, vinculis eos sanctorum angelorum sub tenebris servavit. Sodoma autem et
Gomorrha, et quae circa eas erant civitates his
0792D Ut in Graec. τούτοις, Sab. legit
hae.
simili modo cum adulterium fecissent,
0792D
et carnem
0792D
Et carnem secutae essent alteram, propositae, etc. Latin. ad sensum Vulg.
secutae essent, cinis propositae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. Similiter itaque et isti somniantes, carnem
quidem coinquinant, dominationem autem spernunt
(Ibid., 5) . Et infra:
Vae illis, quoniam in viam Cain abierunt, et in seductionem Baal mercede effusi sunt, et in contradictionem Choreb perierunt.
Hi sunt
0792D Graec. ἐν ταῖς ἀγάπαις ὑμῶν. Sabat. legit,
in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes. Graecum vero idem hic sonät, ac ἀγάπας,
0793A quas vocabant, seu veterum Christianorum convivia.
in charitatibus vestris maculae
0793A
sine timore semetipsos regentes, nubes sine aqua, omni vento circumferendae, arbores autumnales sine fructu
0793A
Bis mortuae. Latin. ex Vulg.
mortuae, a radicibus evulsae, fluctus ferocës maris despumantis turpitudines suas, procellae seducentes, quibus tempus tenebrarum
0793A Cum Graeco εἰς τὸν αἰῶνα. Sab. legit,
tempus
0794A
tenebrarum aeternum.
in aeternum servatum est (Judae. I, 11) . Et infra:
Vos autem, fratres, mementote praedictorum sermonum ab apostolis Jesu Christi, quoniam dicebant: In novissimis diebus erunt
0794A
irrisores, euntes secundum voluntates suas impias: hi sunt
0794A
Secernentes se. Latin. ad sensum Vulg.
secernentes animales spiritum non habentes (Ibid., 17) . In his omnibus malis quia esse conspectus es, Constanti, vitatae sunt a nobis tuae interficere laborantes
amicitiae: ne videlicet tecum ad illa fuissemus praecipitati loca tormentorum, ad quae omnes illos, quorum tenens es iter,
0794A Id est,
Apostolus Judas, cujus protulit auctoritatem.
narrat praecipites datos.