DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De comparatione Antiquorum.
Si autem comparantur dicta Antiquorum qui plura dicunt esse materialia principia, tunc dicta Anaxagorae contraria sunt secundum aliquid dictis Empedoclis, quia Empedoclici, id est, illi qui sunt de secta Empedoclis dicunt principia materialia et simplicissima esse quatuor elementa, scilicet ignem, aerem, aquam, et terram : et ex his fieri posteriora et minus simplicia ea quae dicuntur partes homiomerae, scilicet carnem., os, et alia de numero partium quae inveniuntur in compositis. Anaxagorici autem dicunt e converso, scilicet quod partes homiomerae sunt priores et simpliciores quam quatuor illa quae dicit Empedocles, scilicet quam ignis, aer, aqua, et terra : et haec quatuor dicit Anaxagoras constitui ex illis. Sunt enim homiomerae partes panspermia universalia semina materialia horum quatuor corporum : licet enim sint quatuor corpora homiomera, tamen non sunt partes homiomerae, quia per se sunt constituta secundum partes homiomeras. Anaxagoras dicit esse elementa omnium corporum, quia pars materiale principium est totius et homiomerum est principium heterogenii, id est dissimilis in partibus, sicut homo, manus, et pes : quia nec in homines homo, nec manus in manus, nec pes in pedes dividitur.