DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter generatio est semper ex corrupto aliquo.
His habitis, nunc inquirere redeundo ad propositum oportet, quare semper generatur aliquid ex corruptis : quemadmodum enim inquirunt physici, corrumpi dicitur res quando venit ad insensatum : similiter dicunt quod generatur ex non ente sui. ex corrupto, quando venit ad sensatum sicut ex insensato : sive igitur per non ens supponatur aliquod subjectum quod est ens non sensatum, sicut se habet veritas, sive non ens sensatum nullum relinquitur subjectum, sicut dicit falsa opinio eorum, semper generatio fit ex non ente, et corruptio fit in non ens. Hujus autem causa est, quia est generatio ex contrario quod necesse est corrumpi : et ideo etiam generatio decenter continue est, et nunquam deficit : generatio enim talis entis et corruptio talis non entis, generatio est talis entis.