DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio declarans qualiter substantia non accipit magis vel minus, et non habet contrarium.
Attendendum etiam est, quod licet substantia non recipiat magis et minus secundum esse quod est actus formae super materiam, et hoc modo terra est aequaliter substantia sicut ignis : tamen secundum quod forma per potentias naturales principium est operationum , sicut una substanti a magis habet actualis substantiae operationem, id est formae, quam alia : et sic illa magis est substantia in qua vincit forma, sicut ignis, quam illa in qua forma est oppressa per materiam, sicut terra : et ideo generatio ignis est in ens simpliciter, et generatio terrae est in ens secundum quid. Ens enim simpliciter non opponitur tantum enti secundum quod est accidens, sed etiam minus secundum victoriani formae super materiam. Attendendum est iterum, ,quod cum dicitur generationem esse inter contraria a physicis, et ab eisdem dicatur substantiae nihil esse contrarium, et ideo in substantia non esse generationem, est sophistica aequivocationis substantiae : quia cum logicus non loquatur de re nisi secundum quod est designabilis per ea quae sunt in ipsa praedicatione substantiali vel accidentali, non autem est designabilis nisi composita substantia proprie loquendo, ideo ponit genus unum logicus quod est substantia composita : per quae autem designatur res, consequentia sunt rem et accidentalia rei, ut probatur in octavo primae philosophiae : et ideo quia compositae substantiae nihil est contrarium, ideo hoc proprie ponit logicus : sed substantiam in se et in suis principiis considerat primus philosophus : et principia sunt materia et forma : et considerando materiam prout substantiae principium, circumstant ipsam contrariae differentiae et formae : quae licet haec esse non sibi succedant in eodem, tamen sunt ejusdem potestatis quae est materia, et natae fieri circa idem, et habere operationes contrarias : et ideo substantia quae est principium substantiae, potest habere contrarium . Similiter autem et multo magis secundum physicum: quia ille considerat potestatem materiae prout motui subjicitur, qui est via in ens compositum a quo sumitur genus substantiae : et accipit potestatem motam a contrario in contrarium : et sic substantia contrarium habet, et potest in ipsa esse mutatio. Unde licet substantia ens genus vel in genere non habeat contrarium , tamen illa quae est principium generis vel via in genus, contrarium habet.