DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod Antiquissimi dixerunt, quod modus actionis et passionis est per poros.
Cum autem diximus quemdam motum actionis et passionis qui sumptus est in genere ex parte actionis et passionis, rursus dicamus in specie aliquando qui erit sumptus ex parte activorum et passivorum : sed qualiter veniat agens ad patiens ut imprimat ei formam suam per quam intendit ipsum patiens transmutare. Visum est autem aliquibus, quod unumquodque quod patitur, patiatur per foramina, parva quae Graeci poros vocant, ita quod ultimum faciens quod est proximum patienti, ingrediatur per illos poros in patiens, et undique contingat ipsum : et ideo undique patitur patiens et non in loco tantum : et quia visus et auditus secundum eos etiam effunduntur super visibile per media quae sunt inter videntem et rem visam, ideo dixerunt etiam quod per poros eorum corporum quae sunt media sensuum, videmus autem et audimus, et secundum alios sensus senti- mus omnes. Dicunt etiam quod ideo plus videmus per aerem et aquam et per alia corpora transparentia, sicut est vitrum et cristallum, quia illa corpora plus habent poros : qui pori quidem indivisibiles sunt propter parvitatem, sed magis spisse positi sunt, et magis secundum ordinem positi, ita quod porus in transparentibus sit juxta porum, et magis recte per illa transiens est porus. In aliis autem corporibus sunt tortuosi pori et inordinati : et ideo non transit ea visus. Antiquissimi ergo illa determinaverunt, ut dictum est.