DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De solutione quaestionis quid est quod augetur, ei praeambula est solutioni quaestionis prius habitae.
Antequam istam autem quaestionem solvamus, oportet solvere aliam a cujus solutione solutio hujus quaestionis dependet. Quaeret enim aliquis etiam, quid sit illud quod augetur, scilicet utrum id est quod augetur cui apponitur aliquid, verbi gratia crus, aut manus, cui apponitur cibus : quia illud cui appositio fit, fit majus : vel illud quod apponitur, augetur sicut cibus. Quare autem ambo haec non dicuntur aucta : fit enim utrumque majus, scilicet et quod apponitur ut cibus, et cui apponitur, quod est verbi gratia crus, aut manus. Quod autem ita esse videatur, patet in simili, quando tu misces vinum cum aqua, utrumque efficitur majus. Et simile videtur quando utitur cibus membro : quia utrumque majus efficitur. Haec autem solutio est : quoniam unius, scilicet ejus quod augetur, substantia manet in esse et ratione. Alterius autem., scilicet quod auget, substantia non manet, verbi gratia cibi : et ideo non augetur : quia augmentatio est motus existentis et manentis, quo motu. ad debitam deducitur quantitatem. Et similiter dicitur in mixtione : quia id dicitur auctum, quod manet in esse et operatione : et ideo vinum dicitur auctum et non aqua : quia post mixtionem aqua non facit aquae opus, scilicet infrigidando : sed vinum facit viiii opus, scilicet inebriando et laetificando : et ideo vinum manet, non aqua : unde et vinum auctum est, et non aqua : quia et tota mixtura non aquae est, sed vini quod manet. Similiter autem est in alteratione : tunc enim fit alteratio quando unum subjectum ut caro vel aliud manet salvatum, et existit in eo passio aliqua quae prius non erat. Illud autem quo fit alteratio, efficitur in augmento, sicut est id quod alterat et convertit ipsum, duplex est, scilicet alterans non alteratum, et alterans alteratum. Alterans autem non alteratum est quod nihil passum est, et cujus substantia non est altera effecta : haec autem est vis animae, nutritiva scilicet, vel augmentativa. Alterans autem alteratum est sicut membrum quod nutritur et augetur : hoc enim alterat cibum convertendo in sibi simile : et alteratur ab ipso : quia confortatur ab ipso, et reficitur, et in illo est principium motus nutrimenti et augmenti : quia sic augmentatur et alteratur. Hoc autem ideo dico, quia etiam cibus ingrediens generatur in aliam speciem, quia in speciem carnis vel ossis, et fit majus capiendo quantitatem membri nutriti et aucti : et corpus nutritum et auctum fit etiam majus, quia movetur in majorem quantitatem : sed cibus ingrediens cum generatur in alia specie, corrumpit in propria : et ideo principium movens ad alterandum et crescendum non est in hoc, scilicet, cibo, sed potius in membro : et ideo membrum est quod augetur, et non cibus : quia membrum manet, et in ipso sicut in alterante et movente est principium motus auginenti et alterationis.