DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De modo mixtionis secundum veritatem, et quae sint facile miscibilia.
Praenotandum itaque (ut saepe diximus) quod entium quaedam sunt activa, quaedam autem ab his ''passiva : haec ergo convertuntur ad invicem et passiva ad invicem : quia unumquodque illorum convertit et alterat reliquum, ut diximus ita scilicet ut in mixto quorum eadem est materia quoad potentiam et formam, et activa sunt ad invicem et passiva ad invicem, et contrarietas uniuscujusque salvetur partim in se et partim in altero : quorum autem non est materia una quoad rationem potentiae, haec faciunt et manent impassibilia, quemadmodum supra est determinatum : et illorum non est mixtio ad invicem. Et ideo ars medicinae facit sanitatem, et non miscetur ei: et etiam quae non habent aliquam materiam ex qua sunt, sed tantum materiam in qua sunt, non miscentur, sicut passiones et habitus et caetera accidentia non miscentur : et ideo sanitas non est mixta corporibus sanis.
Quia optime miscibilia sunt quaecumque activorum et passivorum habentium materiam ex qua sint unam, facile sunt divisibilia per invicem, ita ut unum facile penetret per alterum : sed tamen multa talium composita paucis et magna composita ex parvis non faciunt mixtionem proprie dictam, sed faciunt augmentationem dominantis: quia parvum et paucum quod deficit a virtute alterandi magnum et multum, corrumpuntur, et sic transit in naturam dominantis. Ideo gutta vini in mille millibus amphoris aquae non misceretur cum ipsa aqua : quia species et forma viiii solvitur et corrumpitur : et gutta vini nihil alterans aquam transit in totam aquam.
Quando autem potentiae miscibilium adaequantur aequaliter, tunc unumquodque miscibilium aequaliter dominatur, et unumquodque ad alterum tanquam ad dominans secundum aliquem modum transmutatur, et unumquodque ex suiipsius natura secundum aliquid transmutatur : nec tamen aliquid generatur quam
essentia et virtus miscibilium movens, licet secundum esse variatur : sed fit inde medium commune quod participat virtutes et essentias omnium miscibilium et conjunctorum, et efficitur ipsorum locus unus per actum medii unum, sicut patet in carne quae est ex elementis et media secundum qualitates elementales, quia aliter non sentiret excellentias : et est in actu medii, quia nec ignis, nec aer, nec aqua, nec terra, et est ipsius locus unus.