DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De causa continuitatis et perpetuitatis allationis coelestis.
Deinceps autem de necessitate et perpetuitate generationis est dicendum. Sed quia hoc non possumus scire, nisi sciamus prius de necessitate motus coelestis, et ideo incipiemus ab illo supponentes quaecumque in Physicis et in Coelo et Mundo de hoc dicta sunt. Dictum est autem prius in septimo et octavo Physicorum, quod in continue et perpetue motis oportet quod ipsum movens sit unum et immobile et ingenerabile et inalterabile : haec enim omnia secundum aliquid probata competunt primo motori, et aliis coelestium orbium motoribus : et si multi sunt motus qui sunt in circuitu, necesse est etiam esse multos motores, qui tamen omnes aequaliter sunt ab uno vel. ab alio principio quod movet primum motum, sicut in undecimo primae philosophiae est demonstratum : quod enim motus fit continuus secundum naturam et non deficiat, manifestum est ex hoc quod tempus secundum naturam est continuum non deficiens, quod tempus impossibile est esse sine motu : tempus enim est numerus alicujus continui motus : ergo numerus est ejus qui est in circuitu, cum nullus alius sit continuus nullo modo interceptus, sicut determinatum est in his quae sunt de principio motus in Physicis in octavo libro.
Utrum autem continuus sit motus, ideo quia id est continuum in quo movetur, sicut et locus vel passio, aut quia idem continuum in quo movetur, patet quia in coelesti motu circulari ideo continuitas est, quia id quod movetur est continuum : quia primus orbis non est in loco nisi per accidens : quia scilicet relationem continentis ad contentum habet ad locum : et ideo non est continuitas ejus in quo movetur, sed potius a circulo qui movetur : motus enim in genere non habet continuitatem ab eo in quo movetur : quia aliquando in passione non potest esse passio continua nisi per accidens, scilicet quia subjectum cui accidit passio est continuum. Si autem etiam in. alio
motu id etiam est continuum in quo est motus ejus quod movetur, hoc non est, nisi in solo motu locali : quia locus quamdam habet magnitudinem continuam in motu. Ideo quod movetur continuum, non potest esse in recto motu, sed. solum in circulari: hoc enim est idem semper et seipso continuum : et ideo quod corpus tale semper fertur in circuitu, hoc facit continuum motum: continuus autem motus non deficiens facit tempus continuum non deficiens.