DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod nullum corpus tum sit divisibile,
tum indivisibile, et tum passibile, et tum impassibile secundum diversas partes ejus. Quod autem quidam existimant aliquam rem aliquando pati, quod, in principio diximus, hic determinandum et ostendendum quoniam est falsum : si enim concederent quod corpus vel magnitudo non ubique esset divisibilis, sicut illi dixerunt, sed quod divideretur in poros, et non in corporibus indivisibilibus quae pons interponuntur, tunc esset verum quod corpus non ubique in omni parte sua esset passibile. Sic etiam esset verum quod nihil esset continuum, quia continuum licet continuetur ad indivisibiIe,non tamen est ex indivisibilibus. Si autem est mendacium hoc quod dicunt, sicut supra ostendimus,quia omne corpus est divisibile, nihil differt dicere quod dividatur, vel quod sit divisibile, vel quod tangatur, vel quod sit tangibile. Licet enim in poros tunc dividatur, tamen est divisibile in partibus quae poris interponuntur, quia illae non sunt indivisibiles : et similiter est tangibile in illis,et ita secundum totum est divisibile et tangibile et passibile. Si enim corpus potest segregari secundum superficies in quibus est tactus,ut inquiunt quidam Platonici, etsi nondum est divisum, est tamen divisibile, et posito in esse possibili non accidit impossibile. Similiter etiam si divisibile sit in partes, posita divisione in actu, nihil sequitur impossibile.