DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod non possunt esse nisi quatuor elementa.
Quoniam autem quatuor sunt qualitates primae, et possunt sex. modis conjungi, videamus utrum omnes sex conjunctae sunt possibiles : est enim una conjunctio calidi et frigidi, et alia humidi et sicci, tertia calidi et sicci, quarta calidi et humidi, quinta humidi et frigidi, sexta frigidi et sicci. Non sunt autem istae duae primae possibiles, quia contraria simul esse in eodem non possunt. Quatuor autem residuae possibiles sunt, in quibus activum utrumque cum utroque conjungitur passivo : illae ergo quatuor constituent quatuor essentias primas quae elementa dicuntur : et haec sequuntur rationem suorum primorum corporum simplicium, secundum quod apparet in suis qualitatibus, scilicet ignis, aquae, aeris , et terrae : quia nos videmus quod ignis est calidus et siccus, aer est calidus et humidus, eo quod aer est velut evaporatio quaedam : evaporatio autem ex materia habet humidum, et ex causa efficiente habet calidum : et ideo aer est calidus et humidus : aqua autem frigida et humida, terra vero frigida et sicca : quapropter differentiae qualitatum in primis corporibus rationabiliter sunt partitae dicto modo, et multitudo corporum primorum est quatuor secundum rationem quatuor conjugationum qualitatum primarum .