DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est inquisitio qualiter aliquo ente sit augmentum.
His breviter praelibatis, redeamus ad propositum suscipiendo quaestionem quasi a principio, et quaerentes modum argumenti, quoad hoc quod quaeramus causas augmenti, ut inveniamus quali aliquo ente aucto fiat augmentum et diminutio. Circa primum supponamus autem duas conditiones, quae secundum sensum in augmento salvantur : quarum una est, quod ejus quod augetur quaecumque pars minimas ignabilis videtur esse aucta : et similiter in diminutione videtur pars quaelibet diminuta. Secunda vero est, quod adveniente aliquo extrinseco fit augmentum, et recedente aliquo de intrinsecis fit decrementum. Hoc habito incipiamus quaerere : quia si augmentum fit aliquo extrinseco adveniente, hoc necessario aut erit corporeum non habens magnitudinem, aut erit incorporeum non habens quantitatem penitus. Si autem incorporeo fiat augmentum, tunc illud quo fit augmentum est a magnitudine et quantitate separatum : et eadem ratione erit separatum ab aliis accidentibus et a forma substantiali : ergo aliquod commune materiale erit per se separatum, nullam habens formam omnino : impossibile est autem a magnitudine materiam esse separabilem, quemadmodum nos diximus. Si autem est corporeum, cum ipsum non augeat corpus, nisi intret in ipsum, videtur quod duo corpora erunt in eodem loco proprio, scilicet quod augetur, et quod auget : hoc autem etiam est impossibile, sicut in Physicis ostensum est.