DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quae generantur simpliciter, et quae generantur non simpliciter.
His habitis, et intentio nostra secundum Aristotelem plana est valde : quemadmodum enim multoties determinavimus, dicentes quando aliquid entium significat hoc quod vere est, scilicet substantiam aliud, non autem significat hoc propter hoc, quia videlicet contingit quod generatio hujus est simpliciter, et generatio alterius secundum quid, sive hujus generatio et non simpliciter generatio. Illa enim in quae transmutatur genera- tum, multum differunt, sicut praestavimus : et hoc in substantiis primo consideremus. Est enim formae generatio ex terra in ignem quasi ad magis formale : et tunc est generatio simpliciter et corruptio hujus sive quo : quia a quo corrumpitur, non habuit esse nobile et formale, scilicet terra. Si autem e contrario terra generetur ab igne, erit corruptio simpliciter : quia Ignis est generatio hujus, et non simpliciter, quia terrae. Et hoc etiam dixit Parmenides dicens haec duo, ignem et terram esse sicut ens et non ens : nihil autem dicunt quoad nostram intentionem, utrum haec vel alia exempla ponantur entis vel non entis: quia nos non quaerimus quid subjiciatur generationi, sed ponimus modum ipsius qui est generationem dici simpliciter vel generationem aliquam, vel generationem simpliciter, et generatio quo. Et attendendum quod quando fit generatio substantiae minus formalis, non proprie dicitur generatio quo, sed generatio aliqua, sicut terrae, vel cineris : sed generatio accidentis dicitur generatio quo, sive secundum quid: large tamen loquendo nonnunquam unum, ponitur pro alio. Igitur transmutationem in non ens esse hoc modo est corruptio simpliciter, quia illa est ab ente simpliciter : sed transmutationem esse in ens simpliciter, generatio dicitur simpliciter quibuscumque : ergo determinatur quod sint entia simpliciter secundum diversos Philosophos sive Igni sive terrae, transmutatio in illa est simpliciter generatio : quia horum unum est ut ens, et alterum ut non ens. Iste igitur est unus modus dicendi generari esse simpliciter, erit non simpliciter generari. Alio autem modo erit materia quaedam circa quam generatio est qualitercumque sit illa. Materiae enim cujus differentiae magis significant hoc quod ens perfectum est, illa etiam magis sunt substantia, sicut ignis magis substantia est quam aqua : quia differentia
Ignis est caliditas quae magis significat hoc ens perfectum, quam frigiditas quae est differentia aquae : unde caliditas est simpliciter, et frigiditas privatio. Si enim caliditas est forma praedicata de re quae est simpliciter, et est species ejus, tunc frigiditas erit species ejus et privatio, quia terra et ignis differunt his differentiis. Et hujus ratio quidem manifesta est ex praehabitis. De generatione ergo et corruptione simpliciter dictis secundum quid secundum veritatis scientiam hoc modo est determinatum.