DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De eo quod necessario sequitur ex dictis eorum.
His habitis, ostendamus quod prius dicimus, scilicet quod his qui ex uno materiali principio salvato in subjecto omnia dicunt constitui, necesse sit dicere generationem et corruptionem esse alterationem : cum enim dicitur manere subjectum unum et idem in mutatione, tunc dicitur quod sicut mutatur alterari, quia tunc non mutatur in forma substantiali, sed de subjecto salvato in substantia ad subjectum alterius accidentis : sed talo subjectum salvatum dicunt ponentes illud principium materiale : ergo sequitur ex dicto eorum quod generatio sit alteratio. His autem qui genera materialia multa faciunt, necesse est dicere generationem aliam esse ab alteratione: quiaipsisnecesse est dicere quod multis materialibus convenientibus fit generatio, et dissolutis eisdem fit corruptio. Sed alteratio non sic, sed sine segregatione et congregatione partium materialium, cum res alteratur, variatur in accidentibus : ideo enim quia generatio est congregatio partium materialium, et corruptio est segregatio. Dicit enim Empedocles quoniam natura formalis non est nisi mixtura, eo quod ipse formam perfecte non cognoscit, nec cognovit : sed principium generatorum posuit materiale, et segregatio mixturae illius est nomen corruptionis. Illud igitur sequitur positionem, ipsorum: et ideo manifestum est eos sic dicere.