DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio de sententia Platonis circa subjectum generationis.
Sic videtur digressione opus esse propter faciliorem doctrinam. Sciendum ergo
Platonem posuisse compositionem physicorum corporum ex punctis et lineis et superficiebus, Democritum autem ex corporibus indivisibilibus. Ratio autem Platonis haec fuit: quia quocumque punctum moveatur, sequitur indivisibile : et ideo non perficit motu suo nisi lineas inter duo puncta existentes, scilicet punctum unde motus, et punctum in quo sistit motus : transitus autem puncti medius non fuit nisi puncti : et ideo lineam esse universaliter et substantialiter ex punctis Plato esse dicebat. A simili ratione linea secundum quod est mota ad dimensionem mediam, constituit superficiem : et id quod transit quasi fluente essentia, non est nisi linea : et ideo essentialiter dicebat superficiem esse ex. lineis. Similiter quasi procedente et fluente essentia superficies ad latitudinem mota essentialiter constituit corpus : et ideo corpus essentialiter est superficies. Si autem linea motu et fluxu suo sequeretur punctum, non esset ibi fluxus nisi puncti : et ideo non nisi linea longior constitueretur. Similiter si superficies sequeretur, fluxu suo lineam non constitueret, nisi superficiem majorem : corpus autem non constituit quidquam aliud , quia non possunt esse plures dimensiones. Et forte Plato non peccavit materialem essentiam lineae ponendo punctum, sive in ponendo materialem essentiam continui esse punctum : quia licet ab indivisibili quod actu est in continuo, potest esse et forte est materialis essentia ejusdem : continuum tamen non dividitur in puncta, quia non dividitur per materiam et formam, sed per partes quantitativas quae potentia infinitae sunt in ipso : peccavit autem Plato dicens haec esse elementa corporum naturalium , quorum potius elementa sunt forma et materia. Et haec sufficiant de sententia Platonis.