DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio de intentione Democriti circa subjectum generationis.
Democritus autem videbat, quod omnia naturalia heterogenia componuntur ex similibus, sicut manus ex carne et osse : et hujus similia non componuntur secundum essentiam ex minimis quae actionem formae habere possunt : licet enim non sit accipere minimum in partibus corporis secundum quod est corpus, quod autem non possit accipi minus per divisionem, tamen est in corpore physico accipere ita parvam carnem, quia si minor accipitur, operationem carnis non perficiet : et hoc est minimum corpus non in eo quod corpus, sed in eo quod physicum corpus : et hoc vocavit atomum Democritus : et quia hoc materiale est ad totum corpus, et totum componitur ex pluribus materialibus partibus , ideo dixit ex talibus physica corpora componi: et non erravit, si de compositione quantitativa et physica intellexerat : sed erravit in hoc quod non vidit compositionem essentialem primam quae est ex forma et materia : minima enim caro composita est ex materia et forma, et ideo est compositio essentialis quae constituitur per generationem et compositionem quantitativam, de qua loquebatur Democritus. Ex his etiam patet qualiter non naturaliter convenit dictum Platonis cum veritate natura) in hoc quod sicut dicit Plato, omnis compositi natura fluit ab indivisibilibus et componentibus : sed deviat a veritate in hoc quod dicit compositum physicum non a physicis componi principiis. Sed Democritus in hoc deviat a veritate, quod dicit illa essa minima corporum physicorum atomalia : quae si ul-
terius dividantur, non habent actionem physicam, cum ipsa minima sunt operantia physice quae sunt materia et forma simplicia quae dicuntur minima quantitate, sed maxima virtute constituendi generatum physicum.