DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio declarans causam deceptionis Platonis.
Digressionem autem faciemus hic ad notitiam dictorum et dicendorum considerando causam deceptionis Platonis : cum enim dicitur corpus esse divisibile in infinitum, non est hoc verum de naturali corpore : minimum enim in illo accipitur : et id est quod operationem corporis naturalis perficere potest : quia si dividatur, corrumpitur ab operatione et essentia, quia alterantibus resistere non potest : si ergo concedatur corpus dividi in infinitum, et ex infinitis componi, non est conveniens quod hoc verum sit de naturali corpore. Amplius tamen quando de quantitate mathematica dicitur quod est divisibilis in infinitum, intelligitur non actu : est enim ipsa actu divisa inter duo media in puncto medio, ita ut non accipiatur medium per aequidistantiam, sed secundum largam acceptionem medii, secundum quod medium est quod est inter extrema : hoc enim medium est in quanto potentia, et fit actu quando in ipso fit divisio. Quod autem dicit Plato, quod eadem ratio sit in illo puncto de proximo sibi conjuncto, dicendum quod nullum est proximum , quia non punctum, sed continuum conjunctum est illi. Si autem dicat aliquis, quod antequam dividatur, una est ratio de omnibus punctis intermediis, et sic in quodlibet dividi potest. Similiter dicendum quod verum est quod est una ratio de omnibus quoad hoc quod in quolibet potest fieri divisio : si tamen dividatur in uno, tunc non potest fieri divisio in proximo : quia si punctum non continuaretur puncto, et inter punctum et punctum non esset continuum : quia ista omnia impossibilia sunt ostensa esse in sexto Physicorum. Unde multa sunt possibilia quae non sunt compossibilia : posse est enim et utrumque contrariorum contingentium verificari, non tamen simul vera existunt : sic est possibile in quolibet puncto continuum dividi, non tamen simul, sed successive : quia aliter infinita multitudine erunt, vel essent actu, quod in III Physicorum improbatum est. Cum ergo dicit Plato corpus vel magnitudinem ubique esse divisibilem, resolvenda est locutio in hoc : possibile est magnitudinem ubique esse divisibilem : et distinguenda est haec ex compositione et divisione : quia si adverbium ubique determinet verbum possibile, vera est : quia tunc sensus est, ubique, id est, in quolibet puncto possibile est magnitudinem dividi : si autem determinet verbum divisio-
nis, est falsa, et est sensus, possibile est ut magnitudo ubique, id est, in quolibet puncto dividatur : hoc est falsum, ut prius patuit.