DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio manifestans qualiter quantum sit divisibile in infinitum.
Amplius observandum , quod omnis quantitas fluit ab indivisibili, sicut praenotavimus : si enim fluxus puncti essentialis accipiatur, absque dubio lineam constituet, et linea superficiem, et superficies corpus : et ideo ubique in linea est punctum potentialiter, et linea ubique in superficie , et superficies ubique in corpore potentialiter : et ideo punctum dupliciter se habet ad lineam : si enim linea consideretur ut essentialis fluxus puncti, punctum est pars materialis vel materia ipsius, et similiter linea superficiei, et superficies corporis. Si autem linea formalis accipiatur prout ab Euclide dicitur scilicet longitudo terminata ad duo puncta, sic duo puncta formaliter sunt in linea secundum actum formae qui est terminare et finire : et sic punctum aliquo modo est forma lineae. Primo autem modo considerando quantum continuitas forma ejus est : quae quia a quantitate nulla divisione separabilis est, ideo in infinitum dividitur, nec divisio lineae unquam attingit punctum,nisi prout positum in continuo : et ideo nunquam separat punctum, sed pars continui separatur in omni facta in continuo divisione : et ideo non nisi successive, ut dictum est, divisibile est in infinitum.