DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod simplex generatio et corruptio non fit per aggregationem et segregationem.
Sed tamen simpliciter sive universalis et perfecta, sive ea quae substantiae est generatio, non est determinata secundum veritatem fieri congregatione tali et segregatione, sicut inquiunt quidam Antiquorum : et fuit causa dicti eorum, quia transmutatio quae fit in continuo subjecto manente est alteratio : et ideo ut distingueretur ab alteratione generatio, dicebant generationem fieri per congregationem, et corruptionem per segregationem : sed hoc est in quo falluntur omnia dicta eorum : quia simplex substantiae generatio et corruptio non est congregatione et segregatione minimorum quantorum aut divisorum : sed quoniam contingit hoc totum quod est potentia transmutari in hoc totum quod est actu. Hi autem de quibus dictum est, existimant omnem talem transmutationem quae est de hoc toto in hoc totum, esse alterationem. In hoc autem est differentia, quod in subjecto transmutationis aliquando salvatur res per rationem unam et formam, ut Socrates albus et Socrates niger . Aliquando autem non salvatur nisi secundum materiam eamdem, et non secundum rationem et formam, ut quando aer fit ignis : quandoquidem est transmutatio in salvatis secundum materiam , et non secundum speciem et formam est transmutatio illa generatio vel corruptio : quando autem est transmutatio in passionibus, et secundum accidens. salvato subjecto eodem in ratione et forma, tunc est alteratio . Dicamus ergo quod segregatio et congregatio corporis physici non sunt generatio et corruptio, sed faciunt ad hoc quod res citius generetur vel corrumpatur : si enim aqua dividatur in parvissimas aquas, citius generatur ex ea aer : et si inspissetur in glaciem vel modicam quantitatem, generatur aer tardius ex ea : hoc autem in sequentibus magis erit manifestum. Sed nunc tantum determinatum sit, quia est impossibile generationem esse talem congregationem qualem quidam inquiunt, scilicet quantitas minimarum partium principiorum quantitatis : forte enim non longe a veritate si diceretur esse congregatio formae cum materia.