DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
An sit generatio, et de solutione objectionis eorum qui dicunt non esse generationem.
Determinatis autem his, postea videndum utrum generetur simpliciter, aut corrumpatur aliquid ; ut prima natura quaestio sit, an sit generatio : et secunda, quid subjiciatur generationi: et tertia, quare continua et infinita sit generatio : et quarta, propria generationis inquiremus, et generationis ab alteratione distinctionem. Habet enim quaestionem, utrum aliquid simpliciter et substantialiter generetur, vel nunquam simpliciter generetur aliquid, sed simpliciter generetur ex aliquo accidente in aliquod accidens salvato continuo corpore physico secundum esse substantiale. Verbi gratia, ex laborante sive infirmo generatur salvus quando salvatur, vel ex sano infirmus, quoniam infirmatur, aut ex parvo magnus, quando augetur, vel e converso ex magno parvus, quando diminuitur : et omnia alia hoc modo concurrentia. ob- jiciunt quidam negantes generationem
simplicem esse: si enim detur, oportet utique concedere quod ens simpliciter quod est substantia, generatur ex motu ante simpliciter : ergo quod simpliciter non est ex istis quibusdam generatis, ut sit subjectum generationis eorum : sicut enim se habet non ens aliquod ad quamdam sive secundum quid generationem, quod ita se habet simpliciter non ens ad generationem simpliciter : sed quaedam generatio, sicut albi generatio ex non ente quodam, quia ex non albo : est ergo generatio etiam simpliciter ex simpliciter non ente. Si autem hoc concedatur, procedemus dicentes quod cum dicimus simpliciter ens, aut simpliciter non ens, aut significat substantiam quae est primum et principale praedicamentum, aut significat universale quod omnia comprehendit in sui communitate. Si quidem significat primum praedicamentum, tunc cum dicitur non ens, negatur substantia : ergo generatio substantiae est ex non substantia : sed cum substantia non est, nullum est aliorum praedicamentorum secundum esse : ergo si generatio est ex non substantia, erit generatio ex nihilo : quia non quale est, quod non est substantia, nec quantum, nec ubi: quia si daretur aliquod istorum, esset cum non sic esset id separatum, quod est impossibile. Si autem universale ens quod comprehendit omnia, tunc non ens negat universaliter: generatio etiam est in hoc sensu ex nihilo. Et licet de his amplioribus sermonibus determinavimus in fine primi Physicorum, nunc breviter dicendum de istis : quoniam sufficit speculationi praesenti, dicendo quoniam aliquo modo fit ex. non ente simpliciter : modo autem alio ex ente semper fit generatio : quia fit ex potestate ente actu ente : et est necesse ut propter privationem ex qua fit generatio, ambo ista dicantur, scilicet quod fit ex ente et non ente.