DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De mirabili quaestione quae est, utrum subjectum generationis sit aliquod ens actu, vel nihil.
Quod tamen in his determinatis mirabilem habet quaestionem, quam ideo mirabilem voco, quia conducit ad altiorem considerationem : eo quod determinari non potest nisi cognoscatur materia in quantum est principium substantiae compositae, quod utique pertinet ad ipsum physicum. Est autem quaestio ista orta ex physica, quid scilicet subjicitur transmutationi quae est generatio simpliciter. Et ideo rursus repetendum est quomodo est sim.plici.ter generatio, sive generatum sit ens ex potestate ente, sive qualiter aliter. Quaeret enim aliquis, an est substantiae secundum se generatio, et an est haec substantiae generatio sicut elementi simplicis, ita quod non fit generatio quo, sive secundum quid quae est quanti, vel qualis? Et eodem modo quaeret de corruptione : si enim generabitur aliquid simpliciter, manifestum est quod oportet esse aliquam substantiam potestate et non actu, ex qua fiat generatio illius, et in qua necesse est transmutari quod corrumpitur : quare in idem est corruptio, ex quo fit generatio : si ergo illud dicatur potestate substantia, quaeret aliquis utrum id quod potestate est substantia, est aliquid actu aliorum praedicamentorum? Verbi gratia, aut est quantum, aut quale, aut ubi, ita quod sit potestate ens substantia et actu, ens secundum alia praedicata, nec ens actu simpliciter, sed omnia potestate. Si enim dicatur nihil esse actu, sed omnia potestate dicant esse separatum per se ab omni actu, cum tale nihil sit in nulla, continget quod id quod nihil sit in natura, et generatur : et continget amplius quod maxime timebant illi qui primo philosophati sunt, quod ex nihilo primo subjecto existente generatio sit, Si autem id dicatur quod non existit actu in substantia , esse aliquid actu secundum alia praedicamenta, tunc quemadmodum passiones diximus et accidentia erunt separata : quia prima compositio essentialis causa est compositionis quae est accidentalis : et ideo materia per se separata, non est subjecta accidentibus : quapropter oportet esse separata : quod iterum est inconveniens.
De his ergo tractandum est, quantum decet, ne assumamus tractatum nimis difficilem de materia et forma, et qualiter substantia composita est causa accidentium : quae omnia primi Philosophi est determinare.