DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter generatio naturaliter non quiescit, et quod ex hoc solvitur ante habita quaestio.
His habitis, ad propositum redeamus, quia modo planum erit quod dicitur.
Quaeramus ergo, quae causa est quod generatio sit semper, et illa quae est substantia universaliter, et illa quae est se- cundum partes ut elementi ; nunquam enim secundum naturam cessavit, nec
cessabit generatio. Si autem quis dicat quod voluntate Dei cessabit aliquando generatio, sicut aliquando non fuit, et post hoc incepit : dico quod nihil ad me de Dei miraculis, cum ego de naturalibus disseram. Cum autem sint ejusdem rei multae causae, scilicet efficiens quae vocatur unde motus, et materia, volo inquirere hoc materiale : quia de efficiente causa perpetuitatis motus et generationis diximus in octavo Physicorum, in sermonibus universalibus de motus perpetuitate. Causa enim unde motus perpetuus est, et generatio, duplex est, scilicet quae movet immota, et est immobilis, et dat cuncta moveri: et de illa distinguere est Philosophi subtiliter. Est etiam causa unde motus movens et mota quae est allatio circuii obliqui coelestis, in quo movetur Sol qui facit generationem perpetuam : et de illa habemus dicere in secundo hujus voluminis. Nunc autem quaeramus causam quae posita est in specie materiae, propter quam generatio et corruptio non deserunt unquam materiam secundum naturam simul. Hoc fuit etiam manifestum de uno quaesito, scilicet quomodo oportet dicere de simplici generatione et corruptione, quod subjiciatur ei, utrum ens potentia tantum, vel actu tantum : vel potentia ens uno modo et actu alio modo. Et licet haec quaestio de perpetuitate sive continua duratione generationis adminiculans sit ad dictam nunc quaestionem, tamen etiam est sufficiens per se, et tractatur in hac scientia : quia sine ea non plene scitur scientia de generatione et corruptione.
Quaeramus ergo, quare una generatio compleatur super alterius generationem? Si enim quod corrumpitur, se corrumpit de ente in non ens, sicut videtur illis qui dicunt non ens subjici generationi : non ens autem nihil est, eo quod non est quid, nec quale, nec quantum, nec ubi id quod vocamus non ens : et si in omni corruptione secedit aliquid in non ens, quare olim universus mundus non est finitus , et factus est inanis, cum dudum omnia generata secesserunt in nihil per corruptionem, si finita fuit materia ex qua generata sunt? non enim potest dici quod generatio adhuc duret : ideo quia materia est infinita ex qua est generatio generatorum, et magna pars ejus secesserit in non ens, et adhuc de residuo infiniti fiat generatio eorum quae modo generantur et generabuntur in futurum : impossibile enim est infinitum tunc actu, sed potentia tantum, sicut divisione continui : esset autem actu si infinitum generationi subjiceretur, sicut patuit per ante dicta : quapropter si verum est quod dicunt, quod corruptum secedit in non ens, oportet hanc solam esse causam, scilicet quod subjicitur generationi in infinitum aliquid, sed generatur propter minus a parte majori, cum ipsum sit in infinitum divisibile : et ideo generatio non deficit: sicut verbi gratia subjicitur generationi ad cubitum unum,oportet quod seipsis descendat decimam relicti quae non est cubitus unus, sed minor : et hoc in infinitum detur : eo quod divisibile sit decubitum in infinitum per decimas residui post divisionem : sed tunc oportet quod posterius generatum in omnibus minus esset priori generato : et hoc non videmus.
Quocirca propter hoc quod unius generatio est alterius corruptio, et e converso unius corruptio est alterius generatio : est generatio transmutatio quae nunquam secundum naturam quiescit. Ex hoc etiam patet solutio ante habitae quaestionis, ens actu generationi subjicitur secundum quod corrumpitur, et ens potentia secundum quod generatur. Cum ergo actu sub una forma, et potentia sub altera, et causa inquietudinis ejusdem videtur desiderium infinitum quod non desiderat
unam formam tantum, sed omnem formam successive, cum simul eas habere non possit : hoc autem desiderium formae inchoatio est in materia quae educitur de ipsa, sicut declaratur in philosophia prima. De generatione ergo esse, et corruptione esse simpliciter circa unumquodque entium generatorum habet existimandam sufficientem omnibus causam.