DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De generatione simpliciter et generatione secundum quid, quando sunt in una transmutatione.
Dicuntur iterum haec quidem generari simpliciter, haec autem aliquid sive secundum quid solum tertio modo qui non est aliquis dictorum modorum, quibus dicuntur res ex ad invicem generari in substantiis vel accidentibus, sed secundum modum quem nunc dicemus qui non est in una transmutatione. Nunc autem paulo ante determinatum est, quare contingit quod non simpliciter dicimus generari eamdem rem et corrumpi : sed potius si alterum .est simpliciter, reliquum est secundum quid : cum tamen omnis generatio unius sit corruptio alterius, et omnis corruptio unius sit generatio alterius in his quae transmutantur ad invicem. Sed nolumus hoc nunc quaerere. Sed quaerimus nunc, quare qui discit et fit sciens, non dicitur simpliciter generari, sed dicitur secundum quid generari, quia dicitur generari disciplinatus. Ille autem qui dicitur nasci substantialiter, dicitur simpliciter generari. Solutio autem hujus quaestionis determinata est in Praedicamentis : quia dictum est ibi, quod quaedam significant hoc aliquid, scilicet particularem substantiam, et quaedam signant sive significant quale, et quaedam significant quantum. Quando ergo mutatio fit in ea quae non substantiam significant, dicitur illa generatio quaedam sive secundum quid. Sed quando fit mutatio in id quod significat substantiam, dicitur generatio simpliciter. Sed tamen hoc non est contrarium supradictis : quia generatio simpliciter et generatio quaedam est in omnibus praedictis secundum quod in alio ordine dicitur, qui supra est explanatus, puta in substantia dicitur generatio simpliciter si generatur ignis, sed non simpliciter sed secundum quid si generatur terra. In qualitate autem simpliciter dicitur generari si generatur disciplina. De eo igitur quod est hoc simpliciter generari si generatur disciplinatus, illa autem non simpliciter sed partim habere rationem generationis et partim non, in omnibus universaliter substantiis secundum veritatem et opinionem dictum est: et etiam dictum est quod causa materialis quare generatio sit continua, est subjectum quod transmutatur in contraria semper : quia ideo generatio unius est corruptio alterius, et corruptio unius est generatio alterius.