DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digrcssio declarans qualiter generatio simpliciter et secundum quid sit simpliciter in accidentibus secundum alios.
Est autem hic attendendum, quod omno accidens et praecipue physicum, quale est passio vel passibilis qualitas, duplex habet esse, scilicet materiale, et formale. Sicut verbi gratia, albedo esse materiale habet ex dispositionibus subjecti in quo est, sicut ex calido terrestri dissolvente humidum, ut in calce : vel ex frigido constringente partes perspicui divisi, sicut in nive : habet autem esse formale cujus lux est hypostasis et essentialis causa immissa superficiei densae vel rarae vel adustae vel humidae, secundum quod dicit Aristoteles, quod color est extremitas perspicui in corpore terminato, id. est, in corpore quod non transit visus, sicut est terra, vel lignum, quod visus non transit sicut transit vitrum vel aerem vel aquam:
et forte generatio quae differt in. accidentibus ab alteratione in eisdem, quod generatio est in. utroque esse materiali et formali, sed alteratio est principaliter secundum esse formale tantum : et hoc ideo videtur, quia generatio,ut docet nos Aristoteles in prima philosophia, debet esse compositi : et sicut differunt termini mutationis, sic debent differre mutationes : et ideo oportet quod generatio quo quantum ad terminum, similitudinem quamdam habeat cum generatione similiter. Sunt tamen plerique etiam physici qui generationem quo dicunt esse alterationem, et e converso : et verum est quod dicunt, licet motus sit alius et alius, ut videtur, sicut jam patefactum est.