DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De differentia alterationis et generationis.
De generatione alitem et alteratione dicamus, in quid differunt. Nos enim dicimus has 1ransmutation.es esse alteras ad invicem. Prima ergo differentia est istarum transmutationum pones id in quod transmutantur. Quoniam enim aliud est subjectum, et aliud est passio sive qualitas subjecti, oportet cum transmutatio sit penes utrumque istorum., quod sit et altera et altera. Alteratio enim est quando manet idem subjectum sensibile secundum formam et substantiam : quia in illo magis trans mutatio apparet, et transmutatio fit in talibus subjecti passionibus sive qualitatibus, quae sunt vel contrariae vel mediae : puta corpus aliquando sanum est, et fit laborans sive infirmum manens idem in subjecto et substantia : et metallum rotundum est, et fit angulare manens idem secundum rationem et speciem metalli. Quando autem totum transmutatur secundum esse in totum, sicut semen totum in sanguinem, vel in carnem, est generatio vel corruptio.
Maxime autem apparet ista generatio, si fiat transmutatio ad sensatum ex insensato. Sensatum dico tactu sive tangibile, aut etiam sensatum omnibus sensibus vel pluribus, si generatur aqua aut corrumpitur in aerem. : quia aer est valde insensatus. In his autem generationibus et corruptionibus si aliquae passiones eaedem sunt sive communes utrisque contrariis, scilicet generato et corrupto, non oportet illas transmutari. Verbi gratia, si ex aere fit aqua, diaphaneitas et humiditas manent.