DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio declarans qualiter manent communes qualitates duobus elementis in terminatione ad invicem.
Et hujus quidam causam assignat Averroes esse, quod illarum communium passionum neutrum elementum est subjectum essentiale, nec ipsae essentiales sunt substantiae, sed contingunt utrique subjecto. Sed quaecumque subjecto essentialia, illa mutantur. Et hoc habet dubitationem : quia humor aeris est essentialiter plus aquae, et tamen manet cum aer mutatur in aquam, et e converso. Et forte Averroes vocat essentiale substantiae, quod est ejus in quantum in specie et forma, et non convenit ei ratione generis sui : quia hoc est proprium speciei, et mutatur cum ipsa. Confingens vero vocat, quod inest gratia generis utrique terminorum motus : quia hoc non habet contrarium in. quod mutetur. Sciendum tamen quod talia communia mutantur in esse, et non in essentia : sicut enim essentia alibi salvatur in albiori et albissimo, ita essentia humidi in humidiori et humidissimo : non tamen idem est esse albi et albioris et altissimi : et hoc modo secundum essentias suas talia manent, sed. non secundum esse idem in utroque terminorum motus.