DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod non sit alter alio essentialiter generatio, ei quomodo fit alteratio.
Redeamus igitur ad propositum, et dicamus, quod cum non est mutatio ex hoc toto in totum, sed. manente toto subjecto salvato fit in accidente variatio, tunc est alteratio. Alterationis enim et omnis motus qui est in accidentibus, subjectum primum est compositum in materia et forma, et non materia sola : verbi gratia musicus homo corruptus est, homo autem immusicus generatus est : homo autem subjectum utriusque manet ad id salvatum in ratione et forma substantiali.
Si igitur hominis passio non esset secundum musicam dispositionem et immusicam, sed esset musica et immusica aliquid de ejus ratione, et cum hujus quidem esset generatio, hujus autem corruptio, ideo hominis secundum esse hominis est haec passio. Sed si consideratur congregatum ex. substantia et accidente secundum esse congregati secundum quod alia est ratio et esse musici hominis, et alia hominis per se, tunc musica etiam esset essentialis homini musico : et ideo hominis secundum esse musici est talis mutatio generatio et corruptio, sed haec est corruptio quo, et generatio quo, quae proprie est alteratio si ad subjcetum mobile et non ad totum esse congregati referatur : quia passiones hujus manent in substantia et forma : et ideo alteratio est secundum talia.