DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De distinctione omnium motuum ab invicem.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod generatio ab omni motu distinguitur : quoniam enim secundum quantum est transmutatio contrarietatis, tunc est augmentum vel diminutio : quia licet quantitas secundum essentiam quae generis est entis accidentalis, non habeat contrarium, tamen secundum quod est terminus natura constantium et ratio magnitudinis eorum, ut dicit Aristoteles in secundo de Anima, sic habet contrarium quod est perfectum et diminutum : et sic motus est in quantitate. Quando autem diminutio fit secundum locum, tunc est allatio sive loci mutatio : ideo quia quod secundum locum movetur, non semper mutat locum, sicut patet in coelestibus omnibus : et ideo proprie allatio dicitur in communi. Quando autem motus fit secundum passionem, tunc dicitur alteratio. Quando autem nihil manet subjecti compositi cujus alterum contrariorum sit passio et accidens, sed est ex toto in totum universaliter, tunc est generatio et corruptio.