DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter hyle subjicitur generationi, et qualiter aliis molibus.
Hyle autem quod est prima materia, maxime quidem principium et proximum.
et proprium subjectum generationis et corruptionis susceptibile : sed modo alio non proprie nec proxime est etiam quod subjicitur aliis transmutationibus : omne enim quod substat, oportet quod habeat vim substandi ratione primi substantivi quod est materia : et ideo etiam compositum quod est subjectum accidentalium transmutationum., ratione materiae habet vim. substandi : sed tamen compositum est proprie substans accidentibus, quia accidens est post esse, et esse est perfecti et compositi : et ideo etiam compositum causa et subjectum est accidentium. : et cum diffiniuntur accidentia, cadit subjectum in diffinitione eorum, sicut patet in simo et claudo, in quorum unius diffinitione cadit nasus, alterius autem crus, quae composita subjecta sunt. De generatione igitur, sive est, sive non est, et quomodo de alteratione determinatum sit hoc modo.