DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De differentia augmentationis ad alias transmutationes.
De augmentatione autem reliquum est dicere quid differt a generatione et alteratione, et deinde quomodo augmentantur quae augm.entantur , et diminuuntur quae diminuuntur. Quaerendo autem primum doctrinam augmenti ad alias transmutationes, quaeremus utrum in alio differt ab eis quam in hoc quod est in alio genere ab ipsis? Verbi gratia, ex potentia substantiae in actu substantiam transmutatio, vocatur generatio. Quod autem circa magnitudinem ex potentia in actum, vocatur augmentum vel diminutio. Quae autem circa passiones ex. potentia in actum, vocatur alteratio. Utraque enim istarum transmutationum ex potentia in actum est, utrum igitur tantum in hoc est differentia, aut etiam motus transmutationis differt. Illud enim quod alteratur, non ex necessitate etiam secundum locum movetur : licet necessario mobile est secundum locum, non
tamen necessario : et simile quod generatur, necessario mobile est secundum locum, non tamen necessario movetur secundum locum : sed. id quod augetur vel diminuitur, necessario movetur aliquo modo secundum locum : licet non ita moveatur secundum locum sicut id quod fertur in locum : quod enim fertur secundum locum, si movetur secundum rectum sursum vel deorsum, totum alterat locum, et venit de uno loco in alium : sed quod augetur vel minuitur manens in uno loco secundum totum, alterat locum : non tamen in hoc movetur sicut sphaera vel circulus : quia sphaera vel circulus movetur secundum locum manens in loco aequali secundum totum, et movetur renovatione situs in partibus: sed quod augetur, secundum partem crescit in locum majorem, et id quod diminuitur, decrescit in minorem.
Quod igitur haec transmutatio quae dicitur secundum augmentum, differt ab aliis non solum differentia accepta in eo circa quod est, sed. etiam secundum modum qui dictus est, manifesta m est.