DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De eo quod augetur , utrum sit actu corporeum, aut non.
Redeamus igitur et quaeramus circa quod est transmutatio augmentationis et diminutionis : videtur autem esse circa magnitudinem quantum ad id quod augetur, utrum scilicet illud quod augetur, sit potentia habens magnitudinem et corporeitatem, vel habeat potentia quodammodo et actu alio modo, quemadmodum diximus de eo ex quo fit generatio. Et si. dicatur quod augmentatio est ex eo quod potentia est corpus et magnitudo, et actu neutrum horum penitus : cum hoc possit esse duplex, quaeratur utrum id sit separata quaedam ab aliis rebus secundum se materia, quae potentia est magnitudo et corpus : vel sit non separata secundum locum ab aliis rebus, sed sit aliis rebus quasi imbibita et influxa, licet tamen secundum essentiam et esse sit distincta ab eis, sicut est aqua in spongia, aut horum utrumque est impossibile : et tunc oportet, quod sit materia quae habeat magnitudinem et corporeitatem. Si vero dicatur quod est primo modo, scilicet materia sine magnitudine et corporeitate separata secundum locum ab aliis, tunc ipsa erit aut indivisibilis nullum per se habens locum, sicut punctum aliquod : aut est vacuum quoddam ab omni forma distinguente, aut est corpus insensibile : secundum autem horum esse non posse, determinatum est in Physicis : licet enim quidam dixerunt non augeri corpus, nisi per interceptionem vacui inter partem et partem, sicut patet in raris corporibus, tamen hoc quod dicunt non. est verum, ut in Physicis ostensum est : unde materiam ex qua fit augmentum, esse non
contingit ut vacuum quoddam. Quod autem primo modo sit sicut indivisibile punctum, esse non potest : sicut enim illud quod generatur semper est in loco aliquo, ita etiam id ex quo fit generatio, et ex quo fit augmentatio, semper est in loco quodam : ergo illa materia erit secundum se in loco aliquo, vel per accidens, scilicet quia est in alio quod est in loco. Nos posuimus quod non est in alio, sed sit semper separatum. Ergo secundum se erit in loco : ergo non erit divisibile indivisibile ut punctum : quia illius nullus per se est locus. Si autem dicatur tertium, scilicet quod est corpus insensibile, hoc erit contra hypothesim, quod nullam penitus habeat magnitudinem et corporeitatem.
Si autem dicatur, quod haec materia ex qua fit augmentum, non est in loco ab alia re separata, sed. ei imbibita sive influxa, sicut aqua in spongia, cum tamen sit sine magnitudine et corporeitate, et sic distincta in esse et essentia ab illa ro in qua est, ita ut nihil ejus sit sicut pars essentialis vel accidentalis forma ejus, tunc contingent multa impossibilia, Dico autem verbi gratia, quod sicut est in augmentatione, ita per eamdem rationem est in generatione. Cum ergo generatur aer ex aqua, sicut vas non. transmutatum a sua substantia est, ita non erit aqua transmutata in sua substantia, sed erit ex ea materia ex qua fit aer, qui est majoris quantitatis quam aqua : et hoc est falsum. Adhuc secundum hoc cum infinities aer generatur ex aqua, et e converso, quod iterum est impossibile. Adhuc etiam aer non videtur sic generari ex aqua sicut exiens a manente aqua : quia nos videmus aquam transmutari : ergo ille modus est contra hoc quod oculis nos videmus in generatione fieri.
Quod ergo ,melius est dicere inter omnia, hoc est, ut dicamus quod materia ex qua fit generatio et augmentum, est non separata a quantitate et qualitatibus: et est, sicut supra diximus, una subjecti essentia in utroque contrariorum : ratione autem et esse non una : unde non debemus dicere quod materia sit puncta, aut linea , aut superficies corporis, propter easdem causas quas diximus, scilicet quia illa separata esse non possunt. Illud autem est materia, cujus illa sunt omnia ultima determinantia ipsam, scilicet puncta lineae et superficies, et ipsam nunquam possibile est esse sine passione et morphea sive forma, quae est figura, quae figura est quantitas terminata : unde materia verissime est id quod est terminatum quantitate, et qualitate distinctum, et forma substantiali perfectum,
Generatur igitur alterum ex altero, sicut etiam supra in aliis libris determinavimus ex alio dicto ente actu, quod est ejusdem generis quod Graeco dicitur homogenias, aut quod est ejusdem speciei et homiomeros dicitur. Verbi gratia, ignis ab igne, et homo ab homine : et hoc est generans efficiens : sicut autem ex materia durum ex duro non. generatur, sed ex contrario non duro, quod est molle.
Quoniam autem., sicut jam dictum est, materia est substantia corporalis, erit ipsa materia talis corporis quod est cum passione et mobile : quia corpus nullum est materia communis : quia materia in toto motu salvatur secundum esse materiae, licet non. salvatur secundum esse absolute : sed non salvatur in toto motu secundum omne corporis, licet possit salvari secundum essentiam corporeitatis : unde eadem est materia et magnitudinis et passionis ratione quidem et esse separabilis a qualitatibus sigillatim, secundum actum tamen nunquam
separata ab eis : quia etiam aliter penes passiones essent separabiles, quod est falsum. Manifestum igitur ex quaesitis nunc, quod augmentatio non est ex eo quod potentia habeat id quod est omne, id est, materia esset separata a quantitate et passionibus : et hoc esse impossibile dictum est prius. Amplius talis transmutatio non est propria augmentationis, sed. generationis : quia in eo ex quo fit generatio, non salvatur quantitas secundum esse idem : quod autem augetur, nullam amittit quantitatem secundum esse, nec secundum essentiam. Augmentatio enim est existentis et salvatae secundum esse magnitudinis additamentum : diminutio autem, ejusdem minoramentum : ideo id quod augetur, oportet habere magnitudinem aliquam in esse salvatam : quapropter si materia secundum veritatem non est sine magnitudine, oportet esse augmentationem ex actu magnitudinem habente et potentia majorem in actu majorem magnitudinem : si. enim non esset salvata in. eo quod augetur aliqua magnitudo secundum esse, sed esset potentia tantum, tunc esset generatio et non augmentatio.