DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digrossio declarans quid augetur.
Ad intelligentiam autem dictorum et dicendorum, scias quod privatio, potentia, et actus sunt principia motus in omni genere motus : est autem subjectum motus semper in genere substantiae : quia sicut se habet accidens ad substantiam, quae fluit ab ipsa, ita etiam principia
motus accidentium linunt a substantia :
et oportet quod substantia sit subjectum motus illius : sed differunt, quoniam sicut supra diximus, si generatio accipiatur sicut mutatio simplex secundum quod ipsa est principium entis generati, subjectum ibi non subjicitur nisi gratia materiae : sed in accidentium motibus, quocumque modo sumantur, id quod subjicitur, est ens completum in materia et forma substantiali : cujus causa supra dicta est, quia videlicet est accidens quod sequitur esse, et ideo est post compositum, cujus perfectio et actus esse est quod est a forma. In motu autem augmenti et diminutionis subjectum est quantum illud quod augetur, et licet quantitas secundum quod reducitur in genus non habeat contrarium, sicut in Praedicamentis est determinatum, tamen secundum quod ipsa est terminus magnitudinis et ratio quantitatis eorum quae fiunt per naturam, ut in secundo de Anima libro dicitur, sic habet duo contraria, scilicet perfectum in quantitate, et imperfectum : et secundum hoc fit in ipsa, scilicet circa ens quantum per naturam constans potentia et actu : quia imperfectum potest esse majus per naturam, et est privatio perfectionis in quantitate, et movetur ab actu minoris debitae quantitatis ad majorem quam habeat potentiam.