DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De falsa solutione quorumdam, et de conditionibus augmenti.
Non continget autem quaestionem istam solvere dicenti, quod id quod augetur, accipit majorem tumorem : et non oportet quod aliquid adveniat ei : quia cum ex aqua generatur aer, nihil adve- nit, et tamen materia subjecti majoris tumoris est sub forma aeris quam sub forma aquae : et ideo est aucta : hoc enim non augmentatio, sed generatio ejus est in quod est transmutatio illa, verbi gratia aquae. Neutrius autem hoc est augmentatio, quia aqua non manet ut augmentari possit : aer autem non fuit, sed nunc primum est generatus. Unde aut nullius haec augmentatio est : aut si est alicujus, tunc erit augmentatio materiae quae communis est amborum, scilicet ejus quod generatur, et ejus quod corrumpitur : verbi gratia corporis, si corpus dicatur utriusque communis materia. Sed nec aqua est aucta, nec aer : sed aqua quidem deperiit, aer autem generatur : corpus autem commune utrisque secundum hoc erit auctum. Sed etiam hoc est impossibile, quia una conditio augmenti est quam supra posuimus : quia oportet quod id quod augetur, salvetur in toto augmento secundum esse substantiale et rationem, et similiter id quod diminuitur. Sed quia hanc conditionem habet augmentatio cum aliis motibus communem, ideo non numeratur inter proprias. Sunt igitur haec tria in augmento necessaria, quorum unum est quia ejus quod augetur quaecumque pars signabilis efficitur major. Verbi gratia, si caro augetur, quaelibet pars carnis augetur, et sub forma carnis signabilis efficitur major. Secundum est quod adveniente aliquo fit augmentum : et tertium est, quod id quod augetur, salvetur et maneat in esse substantiali et ratione. Cum autem aliquid simpliciter generatur, aut corrumpitur, tunc non manet in tota transmutatione secundum esse substantiale et rationem. : cum autem alteratur, aut augetur, aut diminuitur, manet secundum esse et rationem id idem quod aut augetur, aut alteratur : sed vel passio eadem vel magnitudo eadem manet, quia in alteratione non manet eadem passio : in augmento autem non unius rationis manet magnitudo : si ergo augmentatio erit praedicto modo. Sed cum materia
accipit majorem tumorem, ut cum ex aqua aer fit, tunc continget quod augmentatio nullo adveniente fit, et quod diminutio nullo recedente fit, et quod id quod augetur vel diminuitur ratione in esse et substantia, quod falsum est : quia dictum est quod istas conditiones oportet manere, quia suppositum subjectum est, quod augmentatio fit talis : hoc enim non habemus hic probare, sed in libro de Anima, ubi agemus de nutritiva et augmentativa, et ostendemus quod operatio earum est super cibum.