DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter est illud adveniens quo fit augmentum.
Redeamus ergo ad propositum. Cum enim habitum sit de eo quod augetur, quod adveniente aliquo augetur, tunc quaereret aliquis quale oportet esse id adveniens quo augetur quod augetur. Manifestum autem est, quoniam oportet esse potentia id quod auget : quia convertitur in id quod augetur. Verbi gratia , si caro augeatur, tunc adveniens oportet esse carnem potentia, actu autem aliud quam caro : quia forte panis, vel cibus alius, vel humor ex alio per digestionem aliquam separatus : corrupto autem hoc quod est actu, tunc assumit formam aucti membri : et si id est caro, tunc jam caro generata est. Non generatur ex potentia carne caro nova secundum se separata, quia hoc esset generatio, et non augmentatio : sed fit haec caro quae augetur, quae prius existit secundum formam in membro quod ad se convertit cibum quo fit augmentum. Non est enim haec compositio, sed ejus quod est ex nutrimento nascitur cum forma noviter generata, ut constituatur hoc aliquid quod ex novo producitur : sed convertitur nutrimentum in id quod prius erat, et tunc est, quia in membrum formale animati corporis quod est caro, vel vena, vel nervus, vel aliud simile cujus formam recipit ipsam, sicut vas aquam , quod extenditur per influxum ejus.