DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quid patitur auctum ab augente.
Sed tunc aliquis quaeret quid patitur id quod augetur, verbi gratia membrum homogenium, ab eo quod auget, ut a cibo : cum autem mixtio sive mixtura dupliciter sit, una de qua ita loquemur, quae est miscibilium alteratorum unio, quando videlicet unumquodque mixto- rum a virtute sua alteratur, et omnia veniunt in medium : haec enim est mixtura physica, de qua scrutantur medici Philosophi. Alia enim est mixtura vulgaris, dum dicimus vinum esse mixtum, quando multo vino modica aqua infunditur, quae tamen a vino assumitur et convertitur in vinum : et talem mixturam dicimus corpus quod augetur pati a cibo quo fit augmentum : quia cibus a virtute corporis aucti convertitur in corpus auctum, sicut et ignis copiosus augetur tangens urenda, et convertens ipsa ad speciem suam quam multiplicat extendendo ea et adurendo : ita etiam ineo quod augetur quod est actu caro vel aliud corpus tangibile, et facit actu carnem de potentia carne quae advenit ei per cibum : facit autem in eo quod est similis cum ipso : quia unitur ei in speciem quam prius habuit, et nunc habet et habebit : si enim seorsum produceret potentiam in actum sive formam substantialem, tunc esset generatio, non augmentum. Sicut enim dupliciter potest produci ignis in urendis secundum quod existente jam igne augeatur in urendis, vel quod existens ignis generetur in urendis : sed primum est augmentatio, et secundum generatio .